3.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-3
ἄγκαθεν
ἔγκαθεν
G. Ald. Hesychius mendose
ἀγρίαθεν, ἀνέκαθεν. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι
. Idem
ἄκκαθεν, ἀνέκαθεν
. Sed ibi codex
ἀγκάθεν, ἀνέκαθεν
. Disertius grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 337, 25.
ἄγκαθεν, κατὰ ἀποκοπὴν ἀντὶ τοῦ ἀνέκαθεν. οὕτως Αἰσχύλος
. Sic etiam scholiastes. Mira apocope, qua vocalis necessarius abiicitur. Et licebat hic
ἀνέκαθεν
dicere, ut factum est in Choeph. v. 422. Fierique potuit, ut quemadmodum in Eum. v. 361. male scriptum erat
ἄγκαθεν
, ubi metrum
ἀνέκαθεν
ab Aeschylo profectum ostendit, ita hic quoque peccarent librarii. Diversum est
ἀγκάθεν
ex
ἀγκάς
derivatum, quo utitur Aeschylus in Eum. v. 83. quod est
ἐν ἀγκάλαις
, quae interpretatio in Farn. Agamemnonis versui adscripta est. Videtur ea vera esse. Nam etsi
ἀγκάς, ἀγκάλη, ἀγκαλίζω
de interiore parte brachii dici solent, ut
ἀγκάς, ἄγκαθεν
sit in ulnis, tamen, ut
ἀγκών
, quo vocabulo exterior pars significatur, de interiore dicitur non solum apud Longum I. 6. sed etiam apud Sophoclem Ant. 1237. et apud Euripidem Suppl. 817. Iph. Aul. 131. ita
ἄγκαθεν
significabit quod
ἐπ' ἀγκῶνος
dicitur. Aptissimus Aeschyli loco versus Homeri est Od. XIV. 494.
ἦ, καὶ ἐπ' ἀγκῶνος κεφαλὴν σχέθεν, εἶπε τε μῦθον
.
3
4.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-4
νυκτέρων
νεκτέρων
G. Marc. Ald.
4
5.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-5
θέρος βροτοῖς M. Bess. et edd. Ita etiam Achilles Tatius, qui in Isagoge in Arati Phaenomena p. 81. sive in Petavii Vranologio p. 122. versus 4. 5. 6. affert.
θόος βροτοῖς
G.
βροτοῖς θέρος
Ven. Flor. Farn.
5
6.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-6
αἰθέρι
ἐνθέρει
pro
αἰθέρι
Bess.
6
7.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-7
ἀστέρας, ὅταν φθίνωσιν, ἀντολάς τε τῶν
ὅταν
Flor. Turn.
ὅτ' ἂν
M. G. Bess. Marc. Ven. Ald. Rob. ut solent. Quoniam Achilles Tatius non habet hunc versum, Valckenarius ad Phoen, v. 506. eum ut ineptum damnavit: cui assensi sunt quum alii, tum Porsonus in Appendice ad Toup. p. 479. et in editione Aeschyli. Tuiti eum sumus, Heathius, ego in Opusc. II. p. 78. Petersenus in Misc. Hafn. I. p. 45. Conzius, Vossius in Curis Aeschyleis p. 14. Orellius in Symbolis ad philol. ex Helvetia I. p. 193. Nam nec Tatio magna fides habenda, cuius liber non est emendatissimus, et in ipso versu potius cur servetur, quam cur abiiciatur, videtur inesse. Omisso enim, ut recte dicat excubitor se signa quae anni tempestates afferant contemplari, tamen hoc loco rectius addet observare se quando occidant atque oriantur. Numerare enim dies et computare tempora solent, quibus molesta est diuturna exspectatio. Quaerendum vero est, qua ratione iungenda sint verba. Si subiectum est
δυνάστας
, et interpungitur demum post
αἰθέρι
, friget sane addita explicatio
ἀστέρας
: sin, ut quibusdam placuit, iunguntur haec,
ἐμπρέποντας αἰθέρι ἀστέρας
, non est id multo melius, quia descriptio prope idem quod nomen ipsum significat, nec stellae sunt quae non sint in aethere. Quare
ἀστέρας
pro subiecto habendum videtur,
καὶ τοὺς φέροντας χεῖμα καὶ θέρος βροτοῖς ἀστέρας
, quibus adiiciatur amplificandi caussa non
λαμπροὺς δυνάστας, ἐμπρέποντας αἰθέρι
, sed
ἐμπρέποντας αἰθέρι λαμπροὺς δυνάστας
, sidera, quae lucidi in aethere reges micant. In
τῶν
non esse quod offendat monuit Boissonadus, afferens Suppl. 343.
τῶν γὰρ οὐ δεῖται πόλις
, 422.
ἢ τοῖσιν ἢ τοῖς πόλεμον αἴρεσθαι μέγαν
, Sept. ad Th. 178.
χὤτι τῶν μεταίχμιον
, 366.
ὑπ' ἀσπίδος δὲ τῷ χαλκήλατοι κλάζουσι κώδωνες φόβον
. Non est autem
ἀντολάς τε τῶν
interpretandum et ortus horum, sed et aliorum ortus.
7