1124-1125.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-674
δυσαλγεῖ τύχα, μινυρὰ φοβερόθρου, θαύματ᾽ ἐμοὶ κλύειν.
δυσαγγεῖ
Flor. Farn. Vict. Canterus et Scaliger emendarunt
δυσαλγεῖ
. Tum
μίνυρα κακὰ θρεομένας
Farn.
μινύρα κακὰ θρεομένας
Vict. Recentiores emendato accentu
μινυρά
, ut in Ven. est. Deinde
θραύματ'
Ven. Flor. Vict. quod defendere ausus est Wellauerus. Canterus coniiciebat
τραύματ'
. Auratus recte
θαύματ'
, idque est in Farn. Blomfieldius, qui eiecit
κακά
, quod et Schützio et Seidlero de vers. dochm. p. 172. et mihi in Elem. doctr. metr. p. 279. placuerat, ipse secum pugnare videtur, qui modo adnotaverit, in dochmiacis huius scenae syllabas syllabis respondere. In sententia quum nihil reprehendi possit, sive
μινυρὰ θρεομένας
, sive
μινυρὰ κακὰ θρεομένας
legitur, solo de metro dubitatio est. Obiter moneo, quod quaerit Blomfieldius, quoniam
θροῦμαι
inusitatum tragicis dixerim, num usitatum sit
θρεῦμαι
, parum considerate quaesitum esse: nam
θρεῦμαι
in Sept. c. Th. v. 78. aliquot codices praebent. Igitur si de metro agitur, neque his,
μινυρὰ θρεομένας
, credibile est Aeschylum in antistrophico versu opposuisse
γοερὰ θανατοφόρα
, ultima dochmii soluta, neque si iambico numero scriberet
μινυρὰ κακὰ θρευμένας
, ultimam posuisse brevem in
γοερὰ θανατηφόρα
. Atque in antistrophico versu quum vix quicquam, si a dubia tertia in
θανατοφόρα
discesseris, mutari possit, vitium esse in stropha censendum erit. Quod vitium ortum esse puto ex adscripta interpretatione, quum Aeschylus sic fere scripsisset,
δυςαλγεῖ τύχα, μινυρὰ φοβερόθρου, θαύματ᾽ ἐμοὶ κλύειν.
Πέπληγμαι ὅπως δάκει φοινίῳ
quoniam idem est atque
ἐκπλήττομαι, φοβοῦμαι
, constructum est cum accusativis.
1126.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-675
πόλεος ὀλομένας
πόλεος ὀλομένας
Porsonus.
πόλεος ὀλομένας
Ven. et, ut puto, Flor.
πόλεος ὀλουμένας
Farn.
πόλεως ὀλουμένας
Vict.
1126
1129.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-676
ἐπήρκεσαν Blomfieldius, quod ei librorum scriptura,
ἐπήρκεσαν
, insolentem visa erat constructionem habere,
ἐπήρκεσεν
edidit. Sed
ἐπαρκεῖν
suppeditandi significatu cum accusativo etiam in prosa oratione construitur.
1129
1130.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-677
τὸ μὴ Blomfieldius, a me in errorem inductus,
τὸ μὴ οὐ
dedit. V. ad Vigerum p. 800.
ἔχειν
ἔχει
Canterus, et sic Farn.
ἔχειν
Vict. et sic, ut videtur, Ven. Flor.
1130
1131.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-678
θερμὸν οὖς Libri
ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ' ἐμπέδῳ βαλῶ
. Casaubonus aliique certatim
ἐν πέδῳ
. Hoc recepto Blomfieldius ad
βαλῶ
suppleri vult
ἐμαυτήν
, afferens ex Cyclope Euripidis v. 571.
εἰς ὕπνον βαλεῖς
. Legitur ibi
κἂν μὲν σπάσῃ γε δαιτὶ πρὸς πολλῇ πολύν, τέγξας ἄδιψον νηδύν, εἰς ὕπνον βαλεῖς· ἦν δ᾽ ἐκλίπῃς τι, ξηρανεῖ σ᾽ ὁ Βάκχιος.
Sed recte Musgravius scribendum censuit
βαλεῖ
. Deinde vero non patet, quomodo
θερμόνους
recte dictum sit, si
ἐν πέδῳ βαλῶ
significet prosternar: ita enim
ἡ θερμόνους
dictum oportebat. Quae vox si recte se habet, addi debuit quod facere calente animo posset Cassandra. Unde coniici possit scribendum esse
ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ᾽ ἐμπελῶ σάλῳ
, sive, quod etiam aptius,
θερμόπους
. Lachmannus in libro de choricis systematis p. 106. coniecit
θερμονάς
, quod significaret
θερμὸν αἷμα
. At ut vox ista, quamvis alibi non inventa, ferri possit, non illa tamen calidum sanguinem esset significatura. Lenissima est Canteri coniectura,
θερμὸν οὖς
, etsi
θερμόνους
per se minime reprehendi potest, dictum illud sic ut in Antigona v. 88.
θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις
. Si scripsit poeta ut Cantero visum, locutus est ut Euripides in Bacchis ν. 682.
εἶδον δὲ πᾶσαι, κώμασιν παρειμέναι, αἳ μὲν πρὸς ἐλάτης νῶτ᾽ ἐρείσασαι φόβην, αἳ δ᾽ ἐν δρυὸς φύλλοισι πρὸς πέδῳ κάρα εἰκῇ βαλοῦσαι σωφρόνως.
1131
1132.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-679
προτέρους Libri
προτέροις
. Correxit Pauwius.
1132
1133-1135.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-680
καί τίς σε κακοφρονῶν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων μελίζειν πάθη γοερὰ θανατοφόρα.
καὶ τίς σε καὶ κακοφρονεῖν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπιτνῶν
Vict. Secundum
καί
, quod deleri iusseram, omittunt Ven. Flor. in quibus
ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων
scriptum est. Primum delevit Triclinius, cuius foeda interpolatio est in Farn.
τίς σε καὶ κακοφρονεῖν δαίμων ποιεῖ ὑπερβαρὺς ἐμπιτνῶν.
Apparet cur in strophico versu
νεογνός
bisyllabum esse voluerit. Scribendum esse
κακοφρονῶν
Schützius vidit, cui etiam Triclinianum illud
ὑπερβαρύς
in mentem venerat, quod Blomfieldio paullo melius visum est, non cogitanti quid esset inter has formas discriminis. Non est autem interrogativum
τίς
admittendum, sed, ut Butleri monitu Blomfieldius fecit,
καί τίς σε
scribendum. Itaque sic hi versus scribendi sunt,
καί τίς σε κακοφρονῶν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων μελίζειν πάθη γοερὰ θανατοφόρα.
In Farn. scriptum est
θανατηφόρα
. Ceteri
θανατοφόρα
. Lobeckius ad Phryn. p. 651. hanc formam
θανατηφόρος
solam usurpatam esse a veteribus censebat, et utitur ea Aeschylus Choeph. v. 364. Hic altera vera videtur.