538.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-344
λειμώνιαι Pearsonus, Heathius aliique, quos secutus est Blomfieldius,
δὲ
pro
γὰρ
posuere: quos bene refutavit Wellauerus. Nam qui praecedit versus, parenthesis est. Deinde
λειμώνιαι
, cum accentu in penultima, Flor. Vict.
λειμώνιοι
Farn. Schützii coniecturam,
λειμῶνά τ'
, recepit Blomfieldius. Non inepte animadvertit Wellauerus, quibus
δρόσοι λειμώνιοι
a caelo stillantes offensui sint, eodem iure offendi debuisse verbo
καταψεκάζειν
, quod proprie non cadat in humorem prati. Neque perversa est oratio, si sic verba intelliguntur,
οὐρανοῦ δρόσοι καὶ ἀπὸ γῆς δρόσοι λειμώνιαι
. Sed tamen accentus in codice Flor. monet ut potius cum Schützio credamus
λειμῶνά τ'
scriptum fuisse, quod quum esset in
λειμώνιαι
mutatum, correxit accentum Triclinius.
538
539.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-345
κατεψέκαζον Dindorfius
κατεψεκάζειν
scripsit ex Atticistarum sententia. V. Blomf. ad v. 1512.
539
540.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-346
τρίχα Fuerunt qui
τρίχα
de vestibus dictum putarent. Simplicius est capillos ipsorum intelligere Graecorum, sicut in Aiace Sophoclis scriptum v. 1207,
κείμαι δ᾽ ἀμέριμνος οὕτως ἀεὶ πυκιναῖς δρόσοις τεγγόμενος κόμας, λυγρᾶς μνήματα Τροίας
.
τιθέντες Masculinum
τιθέντες
ut defenderet, aliena attulit Wellauerus. Perplexe loquitur G. Bernhardy in Synt. p. 429. Indulserunt talia sibi poetae vel metri vel suavioris soni caussa. Nisi hic
σύμβολον
animo poetae est obversatum.
540
541.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-347
543.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-348
μεσημβριναῖς κοίταις Pessime Abreschius, quem sequitur Blomfieldius,
μεσημβρινὰς κοίτας
de meridiana quiete Graecorum intellexit. Ventorum intermissiones meridianas dici vidit Stanleius.
543
546-547.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-349
τοῖς μὲν τεθνηκόσιν τὸ μήποτ' αὖθις ἀναστῆναι μέλειν παροίχεται. Sententia propter brevitatem paullo obscurior. Hoc dicit, praeterierunt illa mortuis, ut non amplius querantur, et, ne si daretur quidem, in vitam redire velint. Bene defendit hoc adversus Blomfieldium, qui
τὸ μηδὲ μέλειν παροίχεται
construendum putabat, Elberlingius in Observationibus in locos quosdam Agamemnonis.
αὖθις Non opus est ut cum Aurato
αὐτοῖς
pro
αὖθις
scribatur.
548.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-350
ἐν ψήφῳ λέγω
Ἐν ψήφῳ λέγειν
est enumerare, Rhesi scriptor v. 309.
στρατοῦ δὲ πλῆθος οὐδ᾽ ἂν ἐν ψήφου λόγῳ θέσθαι δύναι᾽ ἄν, ὡς ἄπλατον ἦν ἰδεῖν.
548
549.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-351
ἀλγεῖν
Ἀλγεῖν
cum genitivo constructum ut in Euripidis Hec. v. 1256.
ἀλγεῖς; τί δ᾽ ἡμᾶς παιδὸς οὐκ ἀλγεῖν δοκεῖς;
παλίγκοτον De vocabulo
παλίγκοτος
copiose disseruit Elberlingius.
549
550.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-352
συμφοραῖς Libri
συμφοραῖς
. Mirum est Blomfieldio
ξυμφοράς
scribendum videri, qui in Monkii adnotationibus ad Eur. Hipp. v. 112. ubi accusativos restituendos censet etiam apud Diphilum Athenaei IV. p. 157. A.
οὗτος ἱερὸς ἀνθίας, ὃς πολλὰ χαίρειν ταῖς κίχλαις ἤδη λέγει,
attulerit Rufini verba in Anthol. VII. 136.
Ρουφίνος τῇ μῇ γλυκερωτάτῃ ἐλπίδι πολλὰ χαίρειν.
Ut haec re eodem redeant, at dicendi modo differunt, mala valere iubenda censeo, et malis aequum censeo valeatis dicere. Non intellexit poetam scholiastes, cuius haec est adnotatio,
ἐπὶ τῇ ἀποβολῇ τῶν ἀπολλυμένων δεῖ τὸν ζῶντα ἀλγεῖν, καὶ πάλιν ἐπὶ ταῖς εὐποτμίαις χαίρειν.
550
554.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-353
ποτωμένοις Blomfieldius quum
ποτώμενοι
legendum putabat, non attendit ad id quod hoc loco dicendum erat. Non gloriae pars est quod mare terramque superarunt, sed felix sors eorum qui non ceciderunt in bello. Itaque nos, inquit, qui per mare per terras incolumes reversi sumus, gloriari aequum est quod tandem capta urbe diis spolia suspendimus. Lachmanno tamen hic versus ante praecedentem collocandus esse videtur, ut coniungantur haec,
νικῶσι ποτωμένοις
.
554
555.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-354
Τροίαν
Τροίᾳ
Flor. Vict. Porsonus
Τροίαν
restituit, et sic Farn.
555
556.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-355
θεῶν Male Valckenarius ad Phoen. v. 88.
θεοῖς
scribi volebat. Aptius est dici quibus dedicentur spolia, quam quorum templis affigantur. Cohaerent autem
θεοῖς τοῖς καθ᾽ Ἑλλάδα
.
556
557.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-356
ἀρχαῖον Porsoni coniecturam,
Ἀργείοις
, non debebat recipere Blomfieldius.
Ἀρχαῖος
enim ad ea quoque transfertur, quae diuturna sunt atque inviolata manent, sive sancta velis dicere. Sic Sophocles Oed. C. v. 1632.
πίστιν ἀρχαίαν
fidem dixit quae firma maneat, olim antiqua futura. Petro Campero ad Euripidis Electram p. 183. praeco se quasi inter posteros sistere visus est. Non dixisset id, si attendisset ad illa,
ὡς κομπάσαι τῷδ᾽ εἰκὸς ἡλίου φάει
.
557
558-560.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-357
τοιαῦτα χρὴ κλύοντας εὐλογεῖν πόλιν καὶ τοὺς στρατηγούς· καὶ χάρις τιμήσεται Διὸς τάδ' ἐκπράξασα. Interpungebatur
τοιαῦτα χρὴ κλύοντας, εὐλογεῖν πόλιν, καὶ τοὺς στρατηγούς· καὶ χάρις τιμήσεται Διὸς τάδ᾽ ἐκπράξασα
, quasi haec esset sententia, haec vos audientes et urbem et duces laudare oportet. At sic non recte
πόλιν
poeta dixisset, quum deberet
στρατόν
. Iungenda sunt
κλύοντας πόλιν
, i. e.
κλύουσαν τὴν πόλιν χρὴ εὐλογεῖν καὶ τοὺς στρατηγοὺς καὶ τὸν Δία
. Quae quum sic dicenda essent, usitata familiari sermoni negligentia, quam consectatur poeta in humilioribus conditionis hominibus, mutata constructione dixit
καὶ χάρις τιμήσεται Διός
.
560.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-358
τάδ' Editiones quaedam recentiores
τόδ'
. Sed Flor. Farn. Vict.
τάδ'
.
560
563-564.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-359
NA Hoc dicit, singula accuratius exquirere maxime Clytaemnestram decet, eamque me simul ditare his, i. e. me participem fieri sinere narrationis illius.
565.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-360
ἀνωλόλυξα μὲν Divisim scriptum
ἀνωλόλυξα μὲν
debetur Stephano. Flor. Farn.
ἀνωλολύξαμεν
. Glossa in Farn.
ἤγουν ἐπαιανίσαμεν
. Scriptor Christi patientis v. 70.
ἀνηλάλαξα πως πάλαι χαρᾶς ὕπο
.
565
568.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-361
φρυκτωρῶν
ἐνίπτων
Flor. Libri
φρυκτωρῶν διά
. Pravum accentum
φρυκτωρῶν
emendavit Schutzius.
568
571.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-362
NA
πλακτὸς
Farn. Scriptor Christi patientis v. 74.
λόγοις δὲ τοῦδ᾽ εὔπλαγκτος οὖσ᾽ ἐφαινόμην, πεισθεῖσα τῷ φέροντι θέσκελον φάτιν.
Hinc in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum (Opusc. II. p. 84.) conieci alterum quoque versum ex hoc Aeschyli loco sumptum esse. A qua sententia non dimoveor eo quod Blomfieldio scriptor iste
πίστις ἄπιστος
manifesto e v. 569. sumpsisse videtur. Nam id eo minus manifestum est, quod tragici saepissime in brevi spatio eadem verba iterant, et versus iste aliquanto melior est quam ut ab ipso illo homine factum esse credam. Accedit quod aptissime haec addere videtur Clytaemnestra. Augent enim vim et vigorem sententiae, quae haec est, stulta videbar esse, quae fidem haberem mirabilia nuntianti, et tamen non minus creduli, qui me vituperabant, sacra cum laetis acclamationibus faciebant.
Θέσκελος
quod non alibi, quod sciam, apud tragicos invenitur, neminem, praesertim in Aeschylo, morabitur. Constat autem ea voce admirabilia et incredibilia significari. V. II. III. 130. XXIII. 107. Od. XI. 373. 609.
571
572.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-363
οὖν Recte commate interpunctum est post
οὖν
in editionibus Vict. et Cant. Male Stanleius,
οὖν
singularem esse ratus, coli signum posuit: quod secuti sunt alii. Totum hunc versum habet scriptor Christi patientis v. 78.
572
573.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-364
ὀλολυγμὸν
ὀλολυγμὸν
, et
α
super secundo
ο
, Flor. Christi patientis scriptor
ἀλαλαγμόν
legisse videtur, quum scripserit v. 79.
ψυχῆς τ' ἔπεμπον ἀλαλαγμὸν ἐκ μέσης
.
573
574.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-365
ἐν δόμοις
ἐνθέων
Vict. Ab Aurato accepit Stanleius
ἐν δόμων
, quod est in Flor. Farn. Virgulam, quae post
δόμοις
posita erat, post
εὐφημοῦντες
recte posuit Schützius, languide tamen inserens
θ'
post
ἐνθέων
. Editio Glasguensis a. 1795. quae falso tribuebatur Porsono,
εὐφημοῦντες ἐνθέων
, contra Porsoni de trimetro praecepta.
574
575.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-366
κοιμῶντες Scriptor Christi patientis v. 81.
λιγνὺν φέρουσά τ' εὐώδη φλόγα
, ut videatur
φέροντες
legisse. Libri
κοιμῶντες
, ad quod in Farn. glossa adscripta est
πραΰνοντες ἐπὶ τῷ ὀπτῆσαι ἢ θυμιᾶσαι
. Mirum est placere quibusdam potuisse Butleri commentum, intelligenda haec esse de laetis acclamationibus in fine sacrorum. Quis enim adeo perversus sit, ut, gratulatos ob laetum nuntium dicere volens, finem gratulandi quam initium factum dicere malit? Legrandius male
κοσμοῦντες
. Melius, sed audacius, Casaubonus
καίοντες
. Si
κοιμῶντες
genuinum est, versum excidisse credam, quo contineretur iniectis libis et suffimentis. Aliter enim
κοιμᾶν
simpliciter exstinguere ignem significat. Phrynichus Bekkeri p. 46, 26.
κατακοιμίζειν τὸν λύχνον, ἀντὶ τοῦ σβεννύναι
. Auctores Suidas in v.
κοιμίσαι
Nicophronem in Pandora, Athenaeus XV. p. 701. F. et Pollux VII. 178. Phrynichum in
Μονοτρόπῳ
nominant. Si nihil deest, scripsisse Aeschylum putem
κοιῶντες
. Hesychius
κοιᾶται, ἱερᾶται
. Idem
κοιώσατο, ἀφιερώσατο, καθιερώσατο
.
Εἰ κοίης, ἱερεὺς Καβείρων ὁ καθαίρων φονέα. οἳ δέ, κόης
. Item
καιόλης, ὁ ἱερεύς
, quod habet etiam Moschopulus περὶ σχεδῶν p. 5. et mendose scriptum Theognostus in Crameri Anecd. Ox. II. p. 21, 25. Ex hoc verbo vel eius radice ductum esse videtur
θυοσκόος
, de quo supra dictum ad v. 87.
575
578.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-367
NA Non dicit
σπεύσω δέξασθαι ὅπως ἄριστα
, sed
ὅπως σπεύσω δέξασθαι ἄριστα
. V. Porsonum ad Hec. v. 398.
578
580-582.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-368
τί γὰρ γυναικὶ τούτου φέγγος ἥδιον δρακεῖν, ἀπὸ στρατείας ἄνδρα σώσαντος θεοῦ, πύλας ἀνοίξαι; Interpungebatur in editionibus veteribus
τί γὰρ γυναικὶ τούτου φέγγος ἥδιον, δρακεῖν ἀπὸ στρατείας ἄνδρα, σώσαντος Θεοῦ, πύλας ἀνοίξαι;
Coniungenda esse
ἥδιον δρακεῖν
apertum est, videruntque plerique. Neque
ἄνδρι
legendum, quod Blomfieldius edidit, sed corrigenda erat interpunctio,
τί γὰρ γυναικὶ τούτου φέγγος ἥδιον δρακεῖν, ἀπὸ στρατείας ἄνδρα σώσαντος θεοῦ, πύλας ἀνοίξαι;
Sic etiam Matthiae ad Eur. Alc. v. 899. nisi quod is
ἄνδρα
omissum censet. At pro eo
τούτου
additum est, quod ipsum omitti potuit, ut in Alcestide,
τί γὰρ ἀνδρὶ κακὸν μεῖζον, ἁμαρτεῖν πιστῆς ἀλόχου;
V. quae ibi adnotavi ad v. 890. Sic patet nihil caussae esse cur cum Schützio aliisque scribatur
πύλας τ᾽ ἀνοίξαι
. Quod autem dicit
ἀπὸ στρατείας
, intelligendum est revertentem ab expeditione, ut Eum. v. 621.