πέφανται δ' ἐκγόνοις ἀτολμήτως Ἄρη πνεόντων μείζον ἢ δικαίως, φλεόντων δωμάτων ὑπέρφευ, ὅπερ τὸ βέλτιστον· ἔστω δ' ἀπήμαντον. Libri
πέφανται δ᾽ ἐγγόνους ἀτολμήτων ἄρη πνεόντων μείζον ἢ δικαίως, φλεόντων δωμάτων ὑπέρχεον ὑπὲρ τὸ βέλτιστον. ἔστω δ' ἀπήμαντον
. Pravas scripturas peius interpretatus est scholiastes.
ἐγγόνους
ut Flor. Vict. etiam Farn. habet, sed
κ
ad prius
γ
supra adscriptum est. In Flor. ad
φλεόντων
supra adscriptum est
φλυαρούντων
. Stanleius
ἐγγόνοις ἀτόλμητον
scribendum esse coniecit, ad sensum bene, non item ad metrum. Boissonadus edidit
πέφανται δ' ἐκ γένους ἀτολμήτων
, volens
ὢν
intelligi, cetera ut vulgo. Sequebatur enim Blomfieldium
πέφανται δ᾽ ἔκγονος ἀτολμήτων
scribentem, ut haec in atheum dicerentur. Quid vero? Num Diagoras, si de hoc cogitavit, a Priamo Troianisve duxit originem? An, si Paris est qui deos malefacta non punire putavit, hunc filium repertum esse Priami dixisset Aeschylus? Quis id nesciebat? aut quid id, si quis nesciret, hic ad rem? Cetera quae Blomfieldius attulit, posita plena interpunctione post
δικαίως
sic scribendum putans,
φλεόντων δωμάτων ὑπέρφευ, ὑπὲρ τὸ βέλτιστόν ἐστ', οὐδ᾽ ἀπήμαντον
, eo minus opus est refutari quia ne ipsi quidem valde placuerunt. Aliquid horum emendavi in interpretatione Humboldti, sed ut mihi non satisfecerim. Scribendum
πέφανται δ᾽ ἐκγόνοις ἀτολμήτως Ἄρη πνεόντων μείζον ἢ δικαίως, φλεόντων δωμάτων ὑπέρφευ· ὅπερ τὸ βέλτιστον· ἔστω δ᾽ ἀπήμαντον.
Vindictam Iovis in mente habens chorus, apparuit, inquit, natis intolerabiliter maiorem quam fas erat Martem spirantium, nimis affluente opibus domo: quod est quidem praestantissimum: sed vacuum esto crimine.
ἀτολμήτως
scribendum esse vidit etiam Bambergerus.