1278.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-752
δυςδάμαρτος Ambigitur sitne nominativus
δυςδάμαρτος
, ut Aegisthum, an genitivus, ut Agamemnonem dicat. Ut nominativum Scottus in appendicem Thesauri Stephaniani rettulit. Genitivum esse iudicarunt Stanleius, Schützius, Blomfieldius, alii. Recte, mea sententia. Nam non solum illis,
γυναικὸς ἀντ᾿ ἐμοῦ
, aptius opponitur
δυςδάμαρτος ἀντ᾽ ἀνδρός
, sed etiam Aegisthus, quia moechus, non maritus Clytaemnestrae est, neque per mulieris istius malitiam, sed propter proprium flagitium perit, perperam ita appellaretur: quod contra in Agamemnonem optime quadrat hoc nomen, ut et maritum et fraude morientem uxoris.
1278
1279.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-753
ἐπεξενοῦμαι Hesychius
ἐπεξενοῦσθαι, μαρτύρεσθαι, πορεύεσθαι. Σοφοκλῆς Ἀχαιῶν συλλόγῳ καὶ Αἰσχύλος Κρήσσαις
. Apollonius in Lexico Homerico
ξεινοδόκος, ξενοδόχος, ὁ τοὺς ξένους ὑποδεχόμενος. ὁ δὲ Πίνδαρος (fr. 278. Boeckh.) “ξεινοδόκησέν τε δαίμων,” ἀντὶ τοῦ ἐμαρτύρησε. καὶ ἐν τῇ Ὀδυσσείᾳ (XVIII. 64.) “ξεινοδόκος μὲν ἐγώ” ἔδοξέ τισι λέγειν. φησὶ γοῦν Σιμωνίδης (p. 82. Schneidew.) ξεινοδόκων δ᾽ ἄριστος ὁ χρυσὸς ἐν αἰθέρι λαμπρός, ἀντὶ τοῦ μαρτύρων
. Conf. Etym. M. p. 610, 44.
1279
1281-1282.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-754
ἅπαξ ἔτ' εἰπεῖν ῥῆσιν, οὐ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς. Vulgo legebatur
ἅπαξ ἔτ᾽ εἰπεῖν ῥῆσιν ἢ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς
. In Ven.
ἐς
pro
τ'
scriptum est. Quod Elmsleii monitu pro
αὑτῆς
, quod Vict. habet, restituit Blomfieldius,
αὑτῆς
, praebent codices, consentientes cum Vict. in
ῥῆσιν ἢ θρῆνον
. Quod in adnotatione ad versionem Humboldti scribendum esse censebam,
ῥύσιον θρῆνον
, quem locum hic habeat videre se negat Blomfieldius, non cogitans id me vindicem questum voluisse intelligi. Ipse igitur vulgatae, opinor, scripturae tuendae adfert illud in Suppl. v. 260.
μακράν γε μὲν δὴ ῥῆσιν οὐ στέργει πόλις
.
Ῥῆσιν
quin dicere Aeschylo licuerit, quis dubitabit? Illud quaerendum erat, ecquem, qui poeta esset, tam languidam ac plane stultam verborum consociationem, quam illud
ῥῆσιν ἢ θρῆνον
est, non puduisset. Tueri si
ῥῆσιν
volebat, scribere debebat
ἅπαξ ἔτ᾽ εἰπεῖν ῥῆσιν, οὐ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς.
Idque ut facillimum et aptissimum posui.
1282-1286.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-755
ἡλίῳ δ' ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς, βασιλέως τιμαόρους ἴσας δίκας φανέντας ἀσκεύοις ὁμοῦ ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ἐμοῦ δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος. Libri
ἡλίῳ δ᾽ ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος
. Auratus, Scaliger, Vossius male
διὰ
pro
ὁμοῦ
. Ego in adnotatione ad Humboldti interpretationem coniiciebam
ἐμοῦ
. Blomfieldius plana constructione edidit
τοὺς ἐμοὺς τιμαόρους ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης, εὐμαροῦς χειρώματος
. Planior etiam et elegantior esset constructio, si interpunctiones omisisset. Scholefieldius Pearsoni coniecturam recepit,
τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις ἐχθροὺς φονεῦσι τοὺς ἐμοὺς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης, εὐμάρους χειρώματος
. Ita interpretatur ut simul inimici mei solvant poenas ultoribus meis occidentibus eos. Sed id nemo non videt quam durum sit et inscite dictum. Mihi aliter iudicandum videtur. Intelligi quidem possunt quae hic scripta habemus, si ex
φονεῦσι
repetatur
αὐτούς
, quamquam apertior esset constructio
σφ'
ante
ὁμοῦ
inserto, hoc sensu, precor, ut ultoribus meis, qui inimici sunt meis occisoribus, hi simul luant pro servae facili caede. Sed sententia illa habet quo displiceat. Nam sic
ὁμοῦ
vix potest aliter accipi, quam ut simul cum caede Agamemnonis etiam Cassandrae illi interfectionem luant. At id, si propter Agamemnonem punientur, sponte consequetur: ut ineptum sit Cassandram, quum iam introitura erat, rursum se convertere ad chorum et, quasi magnum quid et memorabile dictura esset, proferre quod dici non erat operae pretium. Immo aliud, opinor, in mente habebat summus poeta: fatidicam virginem, quod paullo ante obscurius significaverat, id nunc eam gravius, atque ita uti eventurum atque in proxima fabula appariturum erat, praedicere volebat: id erat autem, precari Cassandram ut ambo, Clytaemnestra atque Aegisthus, una eodem capti dolo ab Oreste et Electra occiderentur. Quare non dubito quin versus exciderit, in cuius fine erat
ὁμοῦ
, quod librarii, omisso per errorem eo versu, transtulerunt in finem proximi versus, ubi scriptum erat simile vocabulum
ἐμοῦ
. Neque vero suos ultores recte diceret Cassandra: non enim ipsam, sed Agamemnonem vindicaturi venient. Quare illud
τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις
ortum esse videtur ex eo quod mox in eodem versus loco sequitur
τοῖς ἐμοῖς
, ab Aeschylo autem haec tali fere modo scripta esse puto,
ἡλίῳ δ' ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς, βασιλέως τιμαόρους ἴσας δίκας φανέντας ἀσκεύοις ὁμοῦ ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ἐμοῦ δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος.
Etenim Hesychius hanc vocem
ἀσκεύοις
ex Agamemnone attulit, cuius glossa apertum est quam accommodata sit huic loco,
ἀσκεύοις, γυμνοῖς, ἀπαρασκεύοις. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι.
1288.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-756
ἂν πρέψειεν Libri
σκιά τις ἂν τρέψειεν
. Porsonus,
ἂν
deesse videns,
ἂν τρέψειεν
, quod ab aliis receptum est, et mox
δυστυχεῖ
edidit, quod Blomfieldius
δυστυχοῖ
scripsit. Vict.
δυστυχῶν
. Recte vero codices
δυστυχῆ
, quod post Wellauerum, hanc vulgatam scripturam esse ratum, edidit Scholefieldius. Sed in prioribus verbis qui sensus requireretur Boissonadus vidit, qui recte scripsit
ἂν πρέψειεν
. Rarior est hic aoristus. Sed Photius
πρέψαι
, inquit,
τὸ ὁμοιῶσαι. Αἰσχύλος
. Hesychius
πρέψας, εἰκασμένος, εἰκασθείς
.
1288
1289.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-757
βλάβαις
βουλαῖς
Ven.
ὤλεσεν Deinde libri
ὤλεσεν
.
1289
1290.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-758
ταῦτα ... ἐκείνων Multum a vero aberrarunt interpretes ii qui
ταῦτα
ad postrema illa,
τὰ δυστυχῆ
, rettulerunt: quorum Schützius magis dolere deleta malorum memoria Cassandram putavit, quia, si altius animis hominum inhaereret, melius ad sapientiam ea uterentur; Gallicus autem interpres, De la Porte du Theil, ita interpretatur, toutefois, leur bonheur fait plus de pitié que leur malheur, Scholefieldius denique, dubius haerens, hoc magis deplorari coniicit, si quis ex adversis ad secundas res transierit. Nihil horum in mentem venerat Aeschylo. Verum hic quidem Butlerus vidit,
ταῦτα
ad utrumque illud, quod et felicitas hominum vanum simulacrum est et infortunii subito exstinguitur memoria,
ἐκείνων
autem ad ipsius Cassandrae sortem pertinere.
1290
1291.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-759
πράσσειν
πράσσειν
Porsonus. Libri
πράττειν
.
1291