5.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-5
θέρος βροτοῖς M. Bess. et edd. Ita etiam Achilles Tatius, qui in Isagoge in Arati Phaenomena p. 81. sive in Petavii Vranologio p. 122. versus 4. 5. 6. affert.
θόος βροτοῖς
G.
βροτοῖς θέρος
Ven. Flor. Farn.
5
6.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-6
αἰθέρι
ἐνθέρει
pro
αἰθέρι
Bess.
6
7.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-7
ἀστέρας, ὅταν φθίνωσιν, ἀντολάς τε τῶν
ὅταν
Flor. Turn.
ὅτ' ἂν
M. G. Bess. Marc. Ven. Ald. Rob. ut solent. Quoniam Achilles Tatius non habet hunc versum, Valckenarius ad Phoen, v. 506. eum ut ineptum damnavit: cui assensi sunt quum alii, tum Porsonus in Appendice ad Toup. p. 479. et in editione Aeschyli. Tuiti eum sumus, Heathius, ego in Opusc. II. p. 78. Petersenus in Misc. Hafn. I. p. 45. Conzius, Vossius in Curis Aeschyleis p. 14. Orellius in Symbolis ad philol. ex Helvetia I. p. 193. Nam nec Tatio magna fides habenda, cuius liber non est emendatissimus, et in ipso versu potius cur servetur, quam cur abiiciatur, videtur inesse. Omisso enim, ut recte dicat excubitor se signa quae anni tempestates afferant contemplari, tamen hoc loco rectius addet observare se quando occidant atque oriantur. Numerare enim dies et computare tempora solent, quibus molesta est diuturna exspectatio. Quaerendum vero est, qua ratione iungenda sint verba. Si subiectum est
δυνάστας
, et interpungitur demum post
αἰθέρι
, friget sane addita explicatio
ἀστέρας
: sin, ut quibusdam placuit, iunguntur haec,
ἐμπρέποντας αἰθέρι ἀστέρας
, non est id multo melius, quia descriptio prope idem quod nomen ipsum significat, nec stellae sunt quae non sint in aethere. Quare
ἀστέρας
pro subiecto habendum videtur,
καὶ τοὺς φέροντας χεῖμα καὶ θέρος βροτοῖς ἀστέρας
, quibus adiiciatur amplificandi caussa non
λαμπροὺς δυνάστας, ἐμπρέποντας αἰθέρι
, sed
ἐμπρέποντας αἰθέρι λαμπροὺς δυνάστας
, sidera, quae lucidi in aethere reges micant. In
τῶν
non esse quod offendat monuit Boissonadus, afferens Suppl. 343.
τῶν γὰρ οὐ δεῖται πόλις
, 422.
ἢ τοῖσιν ἢ τοῖς πόλεμον αἴρεσθαι μέγαν
, Sept. ad Th. 178.
χὤτι τῶν μεταίχμιον
, 366.
ὑπ' ἀσπίδος δὲ τῷ χαλκήλατοι κλάζουσι κώδωνες φόβον
. Non est autem
ἀντολάς τε τῶν
interpretandum et ortus horum, sed et aliorum ortus.
7
10-11.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-8
κρατεῖ γυναικὸς ἀνδρόβουλον ἐλπίζον κέαρ
κρατεῖ
codices et Rob.
κρατεῖν
Ald. Turn. Proximo versu
ἐλπίζον
M. Marc. Flor. Ven. Farn. Rob. In M.
ο
iterum super
ἐλπίζον
scriptum est.
ἐλπίζων
G. et
ο
supra adscripto Bess.
ἐλπίζω
Ald. Turn. Sic, inquit, imperat sperans virile mulieris cor. Placebat Reizio quoque haec scriptura,
κρατεῖν ἐλπίζων
, receptaque est ab novissimis editoribus, vellemque non essent alteram defendere conati Elmsleius in censura editionis Blomfieldianae et, qui eleganter in Anglicum sermonem hanc fabulam transtulit, I. Symmons. Elmsleium commoverant haec duo, quod nude dictum esset
ἐλπίζον
, quasi significaretur
εὔελπι
: adiiciendum enim fuisse aliquem accusativum: deinde quod in periphrasi, qualis esset
γυναικὸς κέαρ
, non locum haberet duplex epitheton, sicut non dicturum fuisse Homerum
ἱερὴ Ἂς Τηλεμάχοιο δεδεγμένη
. Fallitur in utroque. Nam
ἐλπίζον
, non participii, sed adiectivi potestate positum, non opus habet accusativo, quia quid speret Clytaemnestra ex re ipsa intelligitur. Ac fortasse consulto ita loqui putandus est excubitor, quo innuat aliquid illam amplius quam excidium Ilii sperare. Intelligit enim excubias eam propterea instituisse, ut ne ex improviso adveniens Agamemno deprehenderet indicia adulterii. Periphrasis autem non est qualis in illo
ἱερὴ ἲς Τηλεμάχοιο
, quae pro ipso est nomine proprio, sed pertinet ad illud genus, in quo singula verba vim suam habent, eoque aliis in construendo legibus tenentur: accedit quod cor sedes est spei, ut Clytaemnestra si sperat, proprie cor eius sperare dicatur. Praeterea, si
ἐλπίζω
, ut Elmsleio placet, pro
νομίζω
dictum esset, non apparet quid sibi velit excubitor illa sententia. Nam nisi Elmsleius
κρατεῖν
sic dictum voluit, quasi esset
κρατήσειν
, quomodo excubitor, quod certo scit, putare se scire dicat? Sin pro
κρατήσει
positum existimavit hoc sensu, sic victricem fore mulierem puto, multo id minus ferri potest. Non enim homo iste, etiamsi praesagiret quod minime praesagit, tam aperte proloqui, quid metueret, auderet. Quare non dubitandum est quin verum sit
κρατεῖ ἐλπίζον
. Rarius est
κρατεῖν
sic dictum ut aliquid imperare magis quam tenere imperium significet. Sic tamen in Hecuba v. 282.
οὐ τοὺς κρατοῦντας χρὴ κρατεῖν ἃ μὴ χρεών
. Neque quod apud Aeschylum excubitor dicit, proprie significat sic iubet, sed sic imperat, i. e. tam durum et grave est reginae hoc imperium. Severitatem enim eius imperii ipse quam maxime experitur. Ἀνδρόβουλον recte explicat Phrynichus in Bekkeri Anecd. p. 19, 23.
ἀνδρόβουλος γυνή, ἡ ἀνδρὸς βουλεύματα βουλευομένη· ἀνδρὸς δέ, τοῦ κατ᾽ ἔπαινον λεγομένου
. Sic infra v. 336.
γύναι, κατ' ἄνδρα σώφρον εὐφρόνως λέγεις.
Sophocles apud Stobaeum LXXIII. 54.
κατ' ὀρφανὸν γὰρ οἶκον ἀνδρόφρων γυνή
.
12.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-9
δὲ Ad
δὲ
in Flor.
γε
supra adscriptum. Haeserat scilicet librarius in constructione expedienda, quae etiam aliorum non optimos conatus provocavit.
12
14.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-10
τί μήν; Libri in principio versus
μὴν
, quod et languidum est et loco positum ineptissimo. Quare iure offendit Auratum, qui
ἐμοὶ φόβος τότ' ἀνθ᾽ ὕπνου παραστατεῖ
coniecit. Haesit in structura verborum etiam scholiastes. Tueri eam studuit Elmsleius. Ego non dubitavi
τί μήν;
reponere. Non accommodata quidem ad hunc locum explicatio Suidae est,
τί μήν; κατάφασιν δηλοῖ, ἀντὶ τοῦ πῶς γὰρ οὔ; διὰ τί γὰρ οὐ;
Aptius quod est in cod. Leidensi Etymologici apud Koenium ad Greg. Cor. p. 236.
τί μήν; τί γάρ; τί οὖν;
V. Schaeferum ad Soph. Trach. v. 390. Est id quid aliud? Sic in Eum. v. 202.
ἔχρησα ποινὰς τοῦ πατρὸς πέμψαι. τί μήν;
14
16.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-11
NA Proverbium
ᾠδοὺς ᾄδειν
exstat apud Aristophanem Nub. v. 720. ubi vid. schol.
16
17.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-12
ἐντέμνων
ἐκτέμνων
Ven. et
ν
supra scripto Flor.
17
22.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-13
(ἰοῦ, ἰοῦ.) Iacuerat cubito innixus excubitor. Nunc viso igne exsilit, postquam paullum tacuerat. De qua re recte scholiastes. In libris
ἰοῦ ἰοῦ
positum est post
τῆσδε συμφορᾶς χάριν
v. 25. Scribi id debebat
ἰοῦ ἰοῦ
. Suidas
ἰοῦ ἰοῦ· τὸ ἰοῦ ἐπὶ χαρᾶς
. Inde Zonaras p. 1115. Et sic boni libri apud Aristophanem. Quod Reisigius in comm. crit. ad Soph. Oed. Col. v. 1485. monuit, hanc in laetitia exclamationem propriam esse comoediae, recte dictum est, dicique poterat etiam si recordatus esset huius loci. Vulgaris enim vitae consuetudinem Aeschylus in hoc excubitore, ut in nutrice quae in Choephoris est, expressit. Sed illas interiectiones quod hic collocandas esse in praefatione ed. prioris Hecubae p. 56. contendi, reprehenderunt Blomfieldius aliique. Qui si tueri vulgatum volebant, non illud debebant afferre, quod expergefacere Clytaemnestram vocibus illis vellet custos: nam haec nimis stolida esset hominis rusticitas: sed rectius dixissent, nunc demum illum plane quantum hoc gaudii sit persentiscere, eoque in voces illas erumpere. Et concederem profecto id non inepte inventum esse, modo, ubi primum ignis conspicitur, alia interiectio, ut
ὢ ὢ
, esset posita. Ipsa enim natura flagitat, ut, qui diu frustra finem exspectaverit molestissimae observationis, tandem conspecto exoptato fulgore, priusquam verba quibus gaudium eloquatur, inveniat, interiectione aliqua proclamet sensum quo perfunditur. Ac nescio an quae ad
ὦ χαῖρε
adscripta sunt scholiastae verba, potius ad interiectiones illas pertineant:
δεῖ διαστήματος ὀλίγου, εἶτα ἀνακραγεῖν, ὡς θεασάμενον τὸν πυρσόν
.
22
23.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-14
λαμπτήρ νυκτός, ἡμερήσιον Nulla in Rob. interpunctio. In Ald. virgula post
λαμπτὴρ
et post
νυκτὸς
distinctum. In Turn. tantummodo post
λαμπτήρ
, ex scholiastae sententia. A Victoriana ducitur interpunctio post
νυκτός
, quae orationem habet non solum simpliciorem atque idcirco graviorem, sed omnino magis accommodatam huic loco, quum quod subiicitur
ἡμερήσιον φάος
non tantum de clara luce diei intelligendum sit, sed adiunctam habeat faustae laetaeque rerum Argivarum conditionis notationem.
23
24.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-15
φάος
νῦν φάος
pro
φάος
Ven. Flor. Farn.
χορῶν
χορὸν
G. Ald.
24
26.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-16
σημανῶ
σημανῶ
Bess. Ven. Flor. Farn.
σημαίνω
M. G. Ald. Rob. Turn. Blomfieldius quum scholiastam
σημαίνω
legisse ex eo colligit, quod is
τορῶς
per
μεγαλοφώνως
interpretetur, ad hanc opinionem eo adductus esse videtur, quod ei excubitor per illud
ἰοῦ ἰοῦ
ex somno excitare velle Clytaemnestram videbatur. Vix dubitari potest veram scripturam esse
σημανῶ
.
26
27.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-17
29.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-18
ἐπορθιάζειν Ven. Flor. Farn. Turn.
ἐπορθριάζειν
M. Marc. Bess. G. Rob.
ἐπ᾽ ὀρθίοις
Ald.
29
30.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-19
ἀγγέλλων
ἀγγέλλων
Ven. Farn. Rob. Turn.
ἀγγέλων
M. Marc. Bess. Flor. G. Ald.
30
32-33.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-20
τὰ δεσποτῶν γὰρ εὖ πεσόντα θήσομαι, τρὶς ἓξ βαλούσης τῆσδέ μοι φρυκτωρίας. Hunc et sequentem versum afferunt Photius et Suidas in
Τρὶς ἕξ
. Apud Suidam legitur
τρὶς ἓξ βαλοῦσα τῆς ἐμῆς φρυκτωρίας
. Apud Eustathium p. 1414, 5.
τρὶς ἓξ βαλούσης τῆς Διὸς φρυκτωρίας
. Copiose rem illustravit Salmasius ad Vopiscum p. 471. seq. Diversum genus quattuor talis ludendi, de quo Cicero de div. I. 13. Orationis figuram, qua hic usus est Aeschylus, audacissimam appellat T. Hemsterhusius ad Lucianum t. I. p. 487. quam numquam sibi indulsisset castigata majestas Sophoclis. Nulla hic Aeschyli audacia, sed imitatio sermonis vulgaris eadem, quae apud Sophoclem in custode, qui est in Antigona.
36.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-21
βοῦς ἐπὶ γλώσσῃ μέγας Originem huius proverbii, de quo multa et Aeschyli et Hesychii interpretes aliique ad Zenob. II. 70. Diogen. III. 48. 61. attulerunt, ne Welckerus quidem ad Theogn. p. 111. explicare est ausus. Quod plerique crediderunt, nummo veterum Atheniensium, cui bos signum fuerit, corruptos intelligi, quos Reisigius quoque in Enarratione Oed. Col. ad v. 1047. secutus est et qui scholiastae Aristophanis ad Av. v. 1106. auctoritatem excitavit Ferd. Bambergerus in diss. de Agam. p. 22. fabulam esse Eckhelio auctore II. p. 207. censet in Aglaophami vol. I. p. 36. Lobeckius, ingeniose de
βοείᾳ
sive camo, qui damnatorum ori applicatus fuerit, cogitans. Vsurpatur enim hoc proverbium de iis, qui prae metu tacent. De nummo tamen testis est etiam Plutarchus in Theseo c. 25.
ἔκοψε δὲ καὶ νόμισμα βοῦν ἐγχαράξας ἢ διὰ τὸν Μαραθώνιον ταῦρον ἢ διὰ τὸν Μίνω στρατηγὸν ἢ πρὸς γεωργίαν τοὺς πολίτας παρακαλῶν
. Neque Eckhelius fabulam esse dixit, sed in dubio rem relinquens non inventum esse talem nummum adnotavit. Nihil ad rem illustrandam confert quod similiter dixit Menander in Piscatoribus apud Athenaeum XII. p. 549. D.
Διονύσιος γάρ ἐστιν ἐπὶ στόμα
. Nam id in Dionysium Heracleae tyrannum, obesissimi corporis hominem, sic dictum est, ut per illum impositam esse silendi necessitatem appareat. Multa proverbia tam fortuitam habent originem, eam ut, nisi casu servata est memoria, nemo possit eruere. Quod apud nos vulgo dicitur das maul stopfen, a nutricibus sumptum est, quae infantibus, ut plorare desinant, offam in os ingerunt. Hoc Graecorum fortasse a bove vel pedi hominis pedem suum imponente, vel stragulo aut alii alicui rei insistente, ut subtrahi non possit, sed quasi affixa maneat. Philostratus in vita Apollonii II. 11. p. 241. hoc proverbium a Pythagora repetere videtur, de quo sic scribit,
γλῶττάν τε ὃς πρῶτος ἀνθρώπων ξύνεσχε, βοῦν ἐπ᾿ αὐτῇ σιωπῆς εὑρὼν δόγμα
. Eustathius, sive quem is secutus est, ad linguam nimis crassam referre videtur p. 962, 19.
παροιμιῶδες δὲ ὁ βοῦς καὶ ὅτι ἐπὶ γλώσσης ἵσταται ἐν τῷ μὴ ἐπὶ γλώσσης βαδίζειν
. Vt Aeschylus, sic Strattis apud Hesychium,
Βοῦς ἐπὶ μέγας
, non adiecto tamen, ut videtur, linguae nomine: nam Hesychius sic dicit,
Βοῦς ἐπὶ μέγας· Στράττις ἐν Τυμπανοποιοῖς τὴν παροιμίαν τὴν βοῦς ἐπὶ γλώσσης
. Dubitari potest an positum fuerit illud proverbium in Phocylidis poemate νουθετικῷ v. 18. ubi legitur
γλώσσῃ νοῦν ἐχέμεν· κρυπτὸν λόγον ἐν φρεσὶν ἴσχειν
.
36
38.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-22
39.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-23
κοὐ M. ex correctione: antea fuerat
καὶ οὐ
, quod habent G. Ald.
οὐ
Bess.
39
40.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-24
ἐπεὶ Πριάμου
ἐπὶ Πριάμου
Ald. Turn.
ἐπεὶ Πριάμοιο
M. Bess. G.
ἀπὸ πριάμοιο
Rob.
ἀπὸ πριάμοιο
habere videtur Farn.
ἐπὶ πριάμοιο
Ven. Flor. Hanc scripturam, quae exstat etiam apud scholiastam Euripidis ad Hec. 246. (239.) reposuit Victorius.
40