399.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-264
ἀνδρί Aurato duce Stanleius coniecit
ἀνδρί
, male.
ἀνδρί
, quod Pauwius scribendum vidit, Flor.
τἀνδρί
Farn. Vict.
399
400.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-265
ἀχηνίαις
Ἀχηνία
invenitur etiam in Choeph. v. 298. et in versu quem ex Aristophanis Amphiarao Suidas in hac voce habet, quae exempla cum grammaticorum adnotationibus, non omnibus tamen, attulit in glossario Blomfieldius. Falli eos qui ab
ἔχω
derivant, in quibus est Proclus in Bekkeri Anecd. p. 1163. cui restituit
ἀχηνίας
Meinekius ad Theocr. XVI. 33. ostendunt
ἠχῆνες
Hesychii et
ἠχάνω
, quod
ἠχαίνω
scribendum, Suidae. Hinc non est quod quis cum Emperio
ἀχηνίαι
prima syllaba longa dictum credat, pro quo ille non sublato, quod tollere volebat, mensurae vitio
ἀχηνίαις
scribendum esse coniiciebat. Koppiersius quod in Obs. phil. p. 67. sibi monstratum dixit oraculum apud Eusebium, in quo vox ista reponenda videretur, monstratum fuit a Valckenario, ut ex adnotatione ad Hesychii
ἀχηνίαι
manu eius adscripta colligo, ubi oraculum memoravit apud Eusebium Praep. eu. p. 215. ed. Col. v. 23. in
Ἀχαιαίς
, ut videtur, latere eam opinatus. Eleganter, sed iusto doctius Schützius
ὀμμάτων ἀχηνίας
de oculis statuarum hiantibus nec videntium speciem clare prae se ferentibus interpretabatur. Simplicius est dici adspectu Helenae deficiente omnem voluptatem cessare.
400
401.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-266
403.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-267
πάρεισι δόκαι Libri
πάρεισι δόξαι
, praeter Flor. ex quo adnotatum habeo
πάρεστιν
. Non fecit hic Aeschylus dochmiacum, qualem putabat Wellauerus,
πάρεισιν δόξαι
. Apud Hesychium legitur
δόκαι, ἐνέδραι, παρατηρήσεις
, et
δόκην, δόκησιν, δοχήν
. Inde ad interpretationem Humboldti et in El. doctr. metr. p. 256. corrigebam
πάρεισι δόκαι
. Blomfieldius, cui haec vox aliud quam
δόκησιν
significare visa est, non videtur inspexisse quae Hesychii interpretes attulerunt. Arcadius p. 106, 14.
τὰ εἰς κη λαμβικὰ ἀσυνάλειπτα, εἰ μὲν τῷ ο παραλήγοιτο, ὀξύνεται ῥηματικὰ ὄντα, πλέκω πλοκή, δέκω δοκή, ἡ ὑπόνοια, πέκω ποκή, τὸ ἔριον. τὸ μέντοι κρόκη ἀπὸ τοῦ κρόκος.
Recte hic quidem de accentu, quum insidiae significantur. Videtur autem scripsisse
δοκή, δοχή, δόκη δὲ ἡ ὑπόνοια
. Nam quam adiecit interpretationem,
ἡ ὑπόνοια
, ea pertinet ad
δόκη
, quemadmodum apud Hesychium et Favorinum scriptum est, quae vox non a
δέχομαι
, sed a
δόκος
facta est, quo vocabulo, quod eundem significatum habet, usi sunt Xenophanes in verbis, quae multi veterum memoravere,
δόκος δ' ἐπὶ πᾶσι τέτυκται
(p. 61. Brandisii commentationum Eleaticarum partis I.) et Callimachus fr. 100. apud quem negligenter ex Eustathio p. 1627, 43. 1761, 34. editum est
τῷ γ' ἐμῷ δοκῶ
. Nam ipse Eustathius p. 1967, 25. monet
δόκος μέν, δόκησις καὶ ἀγχόνη· δοκὸς δέ, ὁ τῆς στέγης
. Apud Hesychium tamen legitur
δοκόν, τὴν ἀγχόνην
. Aliud eiusdem potestatis vocabulum est
δοκώ
, quo est Euripides usus. Cum Aeschyli verbis comparari potest
δόκημα νυκτερωπὸν ἐννύχων ὀνείρων
in Euripidis Herc. fur. v. 111.
403
404.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-268
εὖτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν Interpungebatur,
μάταν γὰρ εὐτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν, παραλλάξασα διὰ χερῶν, βέβακεν ὄψις
. Reisigius in comm. crit. ad Oed. Col. p. 375. coniiciebat
εὖ τά γ' ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν
. Wellauerus, ut
εὖτ᾽ ἄν
cum participio constructum defenderet, Lobeckium ad Soph. Ai. v. 882. me ad eiusdem fabulae v. 179. Seidlerum ad Eur. El. v. 533. auctores nominavit. Meam et Lobeckii adnotationem si attentius inspexisset, contrarium ibi doceri vidisset. Putabam ego quidem in adnotationibus ad Vigerum p. 832.
εἰ
cum participio construi, sed nec recte satis neque explicate de ea ratione ibi expositum est.
Εἰ
similesque particulas ita cum participio consociari, ut id participium pro verbo recto sit, negandum esse arbitror. Xenophontis locum Mem. Socr. II. 6, 25. recte interpretando removit Bornemannus. Platonis verba in Phaedro p. 260. D. quae Schaeferus in Seidleri ad Electram adnotatione adscripsit, iam sunt e codicibus emendata. Apud Pindarum Ol. II. 102. quod legitur,
εἰ δέ μιν ἔχων τις, οἶδεν τὸ μέλλον
, quum sententiae quoque perversitatem aliquam contineat, sic dictum esse, ut
εἰ
sit cum
οἶδεν
constructum, in adnotationibus monui: nisi quis putabit scripsisse Pindarum
εὖ δέ μιν ἔχων τις οἶδεν τὸ μέλλον
. Id vero recte fieri posse videtur, ut omisso verbi
ἐστί
participium cum
εἰ
coniungatur: quam rationem patet ibi modo posse admitti, ubi liceat pro simplice verbo participium cum verbo auxiliari ponere, id est ubi non facere quis aliquid, sed esse talis, qui faciat, dicatur. Hoc si verum est, recte scripsisse putabimus Euripidem in Electra
οὐκ ἔστιν, εἰ καὶ γῆν κασίγνητος μολών, κερκίδος ὅτῳ γνοίης ἂν ἐξύφασμα σῆς;
Idemque statuendum erit necessario de hoc Platonis loco in Phaedone p. 87. Β.
ἐμοὶ γὰρ δοκεῖ ὁμοίως λέγεσθαι ταῦτα, ὥσπερ ἄν τις περὶ ἀνθρώπου ὑφάντου πρεσβύτου ἀποθανόντος λέγοι τοῦτον τὸν λόγον, ὅτι οὐκ ἀπόλωλεν ὁ ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἔστι που ἴσως, τεκμήριον δὲ παρέχοιτο τὸ ἱμάτιον ὃ ἐμπείχετο αὐτὸς ὑφηνάμενος, ὅτι ἔστι σῶν καὶ οὐκ ἀπόλωλε, καὶ εἴ τις ἀπιστῶν αὐτῷ, ἀνερωτῴη πότερον πολυχρονιώτερόν ἐστι τὸ γένος ἀνθρώπου ἢ ἱματίου ἐν χρείᾳ τε ὄντος καὶ φορουμένου, ἀποκριναμένου δέ τινος ὅτι πολὺ τὸ τοῦ ἀνθρώπου, οἴοιτο ἀποδεδείχθαι ὅτι παντὸς ἄρα μᾶλλον ὅ γε ἄνθρωπος σῶς ἐστίν, ἐπειδὴ τό γε ὀλιγοχρονιώτερον οὐκ ἀπόλωλε.
Quo in loco qui Heindorfio auctore contra libros omnes
ἀπιστοῖ
ediderunt, non videntur reputasse, si id scripsisset Plato, paullo post eum
ἀποκριναμένου δέ
sine
τινός
dicturum fuisse. Nunc, quum posuerit illud
τινός
, eo ostendit non interrogari illum incredulum, sed qui loquens fingitur, eum dicere quaero, si quis sit qui non credat quod dico, homone sit an vestis diuturnior. Mutata enim constructione dicit
ἀποκριναμένου δέ τινος
pro
ἀποκρίναιτο δέ τις
. Iam, ut ad Aeschyli versum redeam, nullus est in eo locus omisso
ἐστίν
: ex quo consequitur
εὖτ᾽ ἄν
non magis cum participio constructum esse quam construi potest cum
βέβακεν
. Itaque quum
ὁρᾶν
, pro quo
ὁρᾷ
dicendum erat, statim ex
δοκῶν
aptum sit, ne idem verbum repeteretur, omissum est
ὁρᾷ
. Plena enim oratio esset
εὖτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν ὁρᾷ
. Coniungendum est autem
μάταν
cum
βέβακεν
. Nam iucunda si quis videre sibi visus est, vanum abiit elapsum e manibus simulacrum, non rediturum posthac cum somno. Placuit haec ratio etiam Boissonado.
404
405.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-269
παραλλαγαῖσι Libri
παραλλάξασα
. Id per se non falsum est. Euripides Hipp. v. 934.
σοὶ γὰρ ἐκπλήσσουσί με λόγοι παραλλάσσοντες ἔξεδροι φρενῶν
. Hic tamen interpretis esse metrum docet, de quo ad strophae versum dictum est. Scribendum est
παραλλαγαῖσι
.
χερῶν Deinde
χειρῶν
Flor.
405
407.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-270
πτεροῦσ᾽ ὀπαδοῦσ᾽ Libri
πτεροῖς ὀπαδοῖς
. Quod etsi explicari potest, ut sit
πτεροῖς οὐ μεθύστερον ὀπαδοῖς ὕπνου κελεύθοις
, tamen neque eleganter collocata sunt verba, neque eminet satis quae in voce
πτεροῖς
inest notio. Quod virum doctum coniecisse ait Stanleius,
πτερὸν ὀπαδόν
, male enotavit Aurati coniecturam,
πτερόεις ὀπαδός
, quem Blomfieldius, Vossio tribuens,
πτεροῦσσ' ὀπαδὸς
scribere voluisse putat. Ego quidem multo ante, quam ista mihi sive Aurati sive Vossii coniectura innotuerat,
πτεροῦσσ᾽ ὀπαδοῦσ᾽ ὕπνου κελεύθοις
scribendum censui. His verbis finitur oratio vatum.
407
408-409.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-271
ἐφ' ἑστίας Libri
ἐφ' ἑστίας
. Vossius, ut Blomfieldius refert, et Stanleius
ἐφεστίους
. Sic etiam Abreschius ad Sept. c. Theb. v. 73. p. 79. Id recepit Blomfieldius, sed cum Aurato male ut interpretationem uncis inclusit. Potuit hic
ἐφεστίους
scribi, et nescio an scripserit Aeschylus, quamquam non falsum est
ἐφ' ἑστίας
. Sed quid essent
οἴκοι ἐφέστιοι
neque Abreschius nec Blomfieldius vidit. Appellatur ita domus quae cuique sua et propria est.
ἄχη | τάδ' ἐστί, καὶ τῶνδ' ὑπερβατώτερα· | τὰ δ' ἔστι Vulgatum
τὰ μὲν κατ' οίκους ἐφ᾽ ἑστίας ἄχη τάδ᾽ ἐστὶ καὶ τῶνδ᾽ ὑπερβατώτερα
Halmius in Lect. Aesch. part. I. p. 26. recte vidit sic scribendum esse,
ἄχη· τὰ δ' ἔστι etc.
410.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-272
ἀφ' Ἑλλανίδος γᾶς Libri
ἀφ' Ἑλλάδος αἴας
. Potuit Aeschylus scribere
ἀφ' Ἕλλανος αἴας
: v. ad Eur. Iph. Taur. v. 334. Puto tamen scripsisse eum
ἀφ᾽ Ἑλλανίδος γᾶς
.
410
411.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-273
τλησικάρδιος Libri
τλησικάρδιος
, qua voce recte usus est poeta in Prom. v. 159. Idem Pindaro est
τλησίφρων
. Hic explicatu difficilior est. Unde Vossius
πλησικάρδιος
, quod suum fecit Stanleius. Aptior scriptura in excerptis Aurati est,
τηξικάρδιος
. Atque glossa est in codice Farn.
τὴν καρδίαν τήκουσα
, quae etsi aperte ad
τλησικάρδιος
spectat, tamen dubitari potest sitne ab Aeschylo sic scriptum, an grammaticus, quod
πλησικάρδιος
non aptum videretur, ita coniecerit. Sed sicut
ταλαίφρων
saepe miserum significat, recte etiam
πένθεια
potuit
τλησικάρδios
dici.
411
412.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-274
δόμων Auratus
δόμοις
, quod in minore editione posuit Schutzius. Scholiastes haec sic explicat,
τῶν συνηγμένων ἀπὸ τῆς Ἑλλάδος ἁπάντων ἑκάστου τοῖς οἴκοις ὀδυνηρὰ πένθησις διαπρέπει
. Non collegerim hinc legisse eum
συνορμένων
et
δόμοις
. In Farn. ad
δόμων
glossa
τῶν οἴκων
adscripta est.
412
414.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-275
οὓς μὲν γάρ τις
οὓς μὲν γάρ τις
Porsonus. Libri
οὓς μὲν γάρ
, unde in Farn. interpretatio
ὁ δόμος
adscripta est.
ἔπεμψεν Deinde
πέμψεν
Farn.
414