κλαιόμενα τάδε βρέφη
κλαιόμενα
G. Ald. Rob. Turn. Deinde
τὰ βρέφη
Flor. Farn. Ven. quod receperunt Blomfieldius, Wellauerus, Boissonadus, Frigidum id esse prae ceterorum librorum scriptura,
τάδε βρέφη
, vidit Scholefieldius. Haud dubie
τὰ βρέφη
a Triclinio scriptum est, ut metrum ei metro, quod in strophico versu invenerat, accommodaretur.
Τάδε βρέφη
etiam scholiastes legisse videtur, qui scribat
φαντάζεται γὰρ ὁρᾶν τὰ σώματα τῶν ἀνῃρημένων παίδων Θυέστου
. In ed. Rob. scriptum est
κλαιόμενα τάδε βρέφη, σφαγάς τε ὀπτάς τε σάρκας πρὸς πατρὸς βεβρωμένας
. Non habent
τε
post
σφαγάς
ceteri libri. Sed quum in edd. Ald. et Turn. iungantur sine interpunctione
κλαιόμενα τάδε βρέφη σφαγάς
, in Vict. et Cant. sic distinctum est,
κλαιόμενα τάδε βρέφη, σφαγὰς, ὀπτάς τε σάρκας πρὸς πατρὸς βεβρωμένας
. Schützium quique alii cum eo virgulam post
βρέφη
rursum removerunt, ut
σφαγὰς ὀπτάς τε σάρκας
a
κλαιόμενα
regeretur, vituperavit Elberlingius, ridens imaginem puerorum quod interfecti sint carnesque suae a patre comestae flentium. Incautius id dixit vir non hebetis iudicii. Nam etsi ferri potest illa Victorianae et Canterianae editionis interpunctio, ut haec tria copulet Cassandra, flentes pueros, caedes, comestas a patre carnes, tamen quid obstat quin puerorum simulacra se cernere dicat, qui interfectionem suam et carnes a patre absumptas defleant, quum infra v. 1176. seqq. non solum repetat istam imaginem, sed etiam, nisi quis omnem libris fidem deroget, eos pueros carnes suas et viscera in manibus tenentes describat? His si non offendebatur Elberlingius, non erat cur eandem imaginem hic ferre nollet. Sed movit eum
κλαιόμενα
, quod accusativum regere nondum esset demonstratum. Id vero non debebat ei scrupulum iniicere. Nam ut
κλαίεσθαι
non sit deflere, sed flentem esse, quod alio verbo
δακρυρροεῖν
vocatur, tamen vel sic accusativus ei adiungi potuit. Sic Sophocles apud schol. Pindari Pyth. IV. 213.
δακρυρροεῖ γοῦν καὶ τὰ καὶ τὰ τυγχάνειν
. Accusativus
κλαιόμενα
quomodo explicandus sit, dictum est ad v. 2.