δμωΐδες δὲ καινοπήμονες νέαι, τλῆμον αἰχμάλωτον εὐνὰν ἀνδρὸς εὐτυχοῦντος, ὡς δυςμενοῦς ὑπερτέρου, ἐλπίς ἐστι νύκτερον τέλος μολεῖν, παγκλαύτων ἀλγέων ἐπίρροθον: Hi versus vulgo sic leguntur,
δμωΐδες δὲ καινοπήμονες νέαι τλήμονες εὐνὴν αἰχμάλωτον ἀνδρὸς εὐτυχοῦντος, ὡς δυςμενοῦς ὑπερτέρου. ἐλπίς ἐστι νύκτερον τέλος μολεῖν, παγκλαύτων αλγέων ἐπίρροθον.
Variae lectiones hae sunt. V. 344.
κοινοπήμονες
Rob.
νέαι
omittit Ven.B.
δμωΐδεσι δὲ καινοπημόνεσι νέαις πλημόνεσιν
ex Par. B. Faehsius pro verbis
δμωΐδες - τλήμονες
alert.
τλήμονας
Lips. Deinde v. 347.
ὑπερτέρους
Ald. Tum v. 348.
ἐλπίς ἐστιν
Vit.
ἐλπὶς δ᾽ ἐστὶν
Colb. 1.
μολεῖν
. γρ.
ὁμιλεῖν
Par. B. Denique v. 349.
παγκλαύτων
Μ. Turn.
παγκλαύστων
G. Vit. Lips. Cantabr. 1. Οx. Ven. A. Vind. 1. 3. Ald. Rob.
ἀχέων
pro
ἀλγέων
Cantabr. 1.
πημάτων
Par. L. Nihil sani est apud scholiastas. Schutzius quod ego olim conieceram,
τλᾶμον εὐνάν
, recepit, commate post
εὐτυχοῦντος
interpungens, quae autem inde sequuntur, sine interpunctione continuans. Interpretatur ita, novae-
que ancillae novo dolore affliguntur ob miserum servile connubium beati viri, adeo ut sub immiti domino unica spes iis in aeterna nocte relinquatur, finem flebilibus aerumnis impositura. Haec probari non possunt. Vt alia taceam, ἀνὴρ εὐτυχῶν non potest simpliciter felix vel opulentus esse. Nam si quis talem propterea, quod superbior sit, commemorari putat, at melior est servae conditio in opulenti quam in pauperis domo; praetereaque, qui non est nobilis, etiam moribus asperior et magis rudis esse solet. Illud autem necessarium est, haec omnia cohaerere, quia non modo frigida, sed absurda etiam foret nexu cum praecedentibus destituta in fine sententia, praesertim quum, de quo ea accipienda esset, non esset indicatum. Scripsi igitur,
δμωΐδες δὲ καινοπήμονες νέαι, τλῆμον αἷσιν αἰχμάλωτον ἀνδρὸς εὐτυχοῦντος, ὡς δυςμενοῦς ὑπερτέρου, ἐλπίς ἐστι νύκτερον τέλος μολεῖν, παγκλαύτων ἀλγέων ἐπίρροον.
Novo dolore iuvenes servae affliguntur, quibus spes est (i. e. quibus exspectandum est) venturum esse miserum captivum nocturnum officium viri victoris, ut gravioris hostis (vel ut gravioris hoste), adiuvans atque augens lacrimas. Τέλος rectius fortasse imperium interpretabimur.