οὐκ οὖν τάδ᾽ ἔσται πρὸς θεῶν; ἀλλ᾽ οὖν θεοὺς αὐτοὺς ἁλούσης πόλεος ἐκλείπειν λόγος.: Libri
ovxovv
, nisi quod in M. accentus a recentiore manu additus est. Certe hoc divisim scribendum, ut sit interrogatio. Notae chori in principio versus, in medio versu Eteoclis, in M. a recentiore manu adiectae sunt. Turbata putanda esset
orizoµvdía
, si totus versus choro esset tributus: nunc non totum pronuntiante coryphaeo non est quod reprehendatur. Non aptum est, si quis per
vлogooàν
haec verba Eleocli tribueret. Deinde libri
ἀλλ᾽ οὖν θεοὺς τοὺς τῆς ἁλούσης πόλεος ἐκλείπειν θεούς
, nisi quod permira diversitate Rob.
αλλ' όκκα θεοὺς
habet,
πόλεως
M. G. Vit. Lips. Ven. A. Ald. Rob.
τῆς
omittit Cantabr. 2.
ἐκλιπεῖν
habet Par. E. et antequam corrigeretur M.
ἐκλείπει
G.
ἔκλειπον
Lips. Muretus Var. lect. V. 19.
ἀλλ' οὐ
scribendum esse coniecit, ut interrogatio esset. Quod olim conieceram,
τὰ τῆς ἁλούσης πόλεος
, confirmari potest scholio codicis Vit. in quo est
ἀλλ' ὁ λόγος ἐξᾴδεται τὰ τῆς πόλεως θεοὺς φεύγειν, πορθείσης αὐτῆς
. Sed scholia edita et Monacensia
τοὺς τῆς πόλεως θεοὺς φεύγειν, πορθηθείσης αὐτῆς
habent. Nihil efficitur Wunderlichii disputatione in Obs. erit. p. 159. Nam in Agam. v. 323. recte dictum est
εἰ δ᾽ εὖ σέβουσι τοὺς πολισσούχους θεοὺς τοὺς τῆς ἁλούσης γῆς θεῶν θ᾽ ἱδρύματα
, quod ibi de certa urbe sermo est. Hic vero
της
non aptum, ut de qualibet urbe. Neque
ἐκλείπειν
nude positum recte defenditur isto
ἐκλέλοιπεν
in Persis v. 127. quod id coniunctum est eum
ἐξαμείψας πρῶνα
. Repetendus potius accusativus est ex
ἁλούσης πόλεος
, ut ego dixi ad Soph. Antig. v. 1325. et Fritzschius in Quaest. Luc. p. 174. Sed isti articuli nimis suspecti sunt, praesertim quum alter, qui omnino prave positus est, in uno codice desit. Credo Aeschylum scripsisse, quod Schützius coniecit,
ἀλλ᾽ οὖν θεοὺς αὐτοὺς ἁλούσης πόλεος ἐκλείπειν λόγος
. Ad sententiam conf. v. 286. seqq. Euripides Troad. v. 25.
λείπω τὸ κλεινὸν Ἴλιον βωμούς τ' ἐμούς. ἐρημία γὰρ πόλιν όταν λάβῃ κακή, νοσεῖ τὰ τῶν θεῶν, οὐδὲ τιμᾶσθαι θέλει.
Dixerunt de hac re interpretes ad Virg. Aen. II. 351. Rutgersius Var. lect. VI. 17. comparabat haec Senecae in Phoen. v. 633. favisse fac votis deos omnes luis: cessere et aversi fugam petiere.