ἄλευε δᾶ:
ἄλευ᾽ ἀ δᾶ
, litteris
λευ
in litura, circumflexo in
ἀ
a sec. manu addito, M.
ἄλευ᾽ ἢ δᾶ
adnotatum ex Par. N. memoratque
ἀ δᾶ
Turnebus.
ἀλευάδα
Lips. Aug. Cantabr. 1. Par. N. In Lips. supra scriptum
γρ. ἄλευ᾽ ὦ γᾶ
. G. Vit. edd. vett.
ἄλευ᾽ ἐ δᾶ
. Etym. M. p. 60, 8.
ἀλευάδα εἴρηται ὡς τὸ φεύδα. οἱ γὰρ Δωριεῖς τὴν γῆν δᾶν λέγουσι καὶ δίαν, ὡς καὶ τὸν γνόφον δνόφον. φεύδα οὖν φεύγη. οὕτως οὖν καὶ τὸ ἀλευάδα ἀλέου δᾶ, τοῦ δᾶ ἀντὶ τοῦ γῆ κειμένου
. Apertum est et
φεῦ δᾶ
ẹt
φεῦ γᾶ
scribendum esse: tum corrigendum est
οἱ γὰρ Δωριεῖς τὴν γῆν γᾶν λέγουσι καὶ δᾶν
. Vltima verba in Etym. MS. Augustano sic scripta,
φεύδα ἤγουν φεύγη. οὕτως καὶ τὸ ἀλευάδα, τὸ δῶ ἀντὶ τοῦ γᾶ
. Scholiastae et
ἄλευ᾽ ἐ δᾶ
legi referunt et
ἀλευάδα
, credo ex hac ipsa scriptura Argum Aleuae filium fuisse colligentes. Quod Schleusnero in adnotationibus ad Etym. M. in mentem venit
ἄλευε δᾶ
, id adscivit Dindorfius, eiecto
φοβοῦμαι
, quod post
δᾶ
legebatur, tres trimetros catalecticos exhibens. Tantum autem abest ut id metri forma postulet, ut hoc metri genus, quod natura sua catalecticum est, non aptum sit continuatae orationi, minimeque tali in loco, qualis hic est, pleno motus et agitationis. Quod autem ad monstruosum illud
ἄλευ'
attinet, abusus est Dindorfius docta et scita observatione Elmsleii, qui in Diarii classici fasc. XV. p. 218. et Photii adnotatione illa,
παῦ τὸ παῦσαι λέγουσι μονοσυλλάβως
et
παῦ παῦε
restituit Aristophani in Eq. v. 821. et
παῖ παῖε
in Pace v. 1119. Apertum est in vulgari sermone, si iteraretur
παῦε παῖε
, vel
παῖε παῖε
, non mirum esse, si id pronuntiabant
παῦ παῦε, παῖ παῖε
. At aliis in imperativis, iisque non iteratis, et in oratione familiaris sermonis levitatem vitante quis credat talia umquam esse usurpata? Blomfieldius Monkii monitu edidit
ἄλευε δᾶ
, ut haec verba,
ἄλευε δᾶ, φοβοῦμαι
, unum versum efficerent, quem praecederet dimeter iambicus. Sed ita descriptis versibus certo Aeschylus
ἄλευ᾽ ὦ δᾶ
praetulisset, antispasto et Bacchio coniunctis. Et sic Scholefieldius. His verbis,
ἄλευε δᾶ
, finiri trimetrum, et quod sequitur
φοβοῦμαι
delendum esse iam olim suspicatus sum, et delevit Dindorfius, de constructione conferri iubens quae Matthiae ad Euripidis Hec. 950. adnotavit. Omittunt autem
φοβοῦμαι
soli Vind. 2. 4. quod verbum post
δᾶ
ceteri libri omnes habent legitque Nicephorus in scholiis ad Synesium p. 400. C.
βούταν δὲ καλεῖ τὸν πανόπτην Ἄργον ὁ τραγικὸς Αἰσχύλος, ἤτοι βουκόλον, ὡς ἐπιστατοῦντα καὶ ἑπόμενον τῇ Ἰοῖ τῇ θυγατρὶ τοῦ Ἰνάχου. φέρει γὰρ αὐτὴν λέγουσαν οὑτωσί, “φοβοῦμαι τὸν μυριωπὸν εἰςορῶσα βούταν.”
Huius quidem non magna auctoritas est: nec dubitandum videtur quin
φοβοῦμαι
ab explicatore sit adiectum, qui in constructione haesitaret qua
εἰςορῶσα
εἰ
χρίει με οἶστρος
coniuncta sunt, quasi dictum esset
οἰστροῦμαι
. Confirmatur haec sententia eo quod alii constructionem, quam expedire nesciebant,
εἰςορῶσα
in
εἰςορῶ
mutato sibi correxisse visi sunt. Sentiens perturbari mentem suam Io, primo id simpliciter narrare incipit, media autem in narratione conspiciens simulacrum feri agitatoris clamat
ἄλευε δᾶ, τὸν μυριωπὸν εἰςορῶσα βούταν
. Suidas
ἄλευε. Ἴωνες τὸ φυλάξαι οὕτως λέγουσι. καὶ παροιμία “ἄλευ᾽ ἀπὸ μείζονος ἀνδρός.”
Conf. Zonaras p. 135. In proverbio quidem significationem medii habet
ἀλεύειν
. Apud Aeschylum ubi hoc verbum invenitur activum est, avertere significans.