κνίσῃ τε:
κνίσῃ τε
Μ. G.
κνήσσῃ
Par. G. Ceteri
κνίσσῃ τε
. Attigit hunc quoque locum I. H. Vossius in famosa illa de ossibus disputatione, in qua Heynium adortus in Epistolis mythologicis 38-40. sive secundae editionis ep. 76-78. demonstrare conatus est sola ossa femorum adipe tecta diis esse oblata, qui mos Hesiodo teste a celebrato illo Promethei dolo originem duxerit, eaque ossa
μηρία
et
μῆρα
ab Homero, non
μηροὺς
appellari. Aperuit Vossii errores Schneiderus in Lexico in v.
μηρίον
, cui assensus est censor Iliadis ab Heynio editae in Bibliotheca Germanica vol. XCIV. part. 1. p. 27. seq. quae censura separatim deinde edita est Berolini et Stettini a. 1805. in eandemque sententiam disputavit Nitzschius in commentariis ad Od. III. 456. Verissime Schneiderus. Iuvabit tamen de vocabulis istis omnique illa Vossii opinione paullo dicere explicatius. Ac
μηρίον
quidem proprie est os femoris,
μηρός
autem totum femur, i. e. os una cum carne qua est circumdatum. Sic etiam in hoc Herodoti III. 103.
κάμηλος ἐν τοῖσι ὀπισθίοισι σκέλεσι ἔχει τέσσερας μηροὺς καὶ γόνατα τέσσερα
. Nimirum in quoque pede duo femora duoque genua numerat. Coxendix enim cameli longior quam equi est, in quo ossa non pauciora nec femora quam in camelo sunt, sed non ut separatum femur conspicua coxendix.
Μηροί
autem pluralem habent etiam neutrius generis
μῆρα
, significatione congruentem cum vocabulo
μηρία
. Itaque obtinuit, ut, quum haec tria nomina in sacris promiscue de femore victimae usurparentur, non dicerentur
μηρία
et
μῆρα
de vivis sive hominibus sive aliis animantibus, sed
μηροί
. Legitur quidem in carmine quod inter Theocritea est XXV. v. 269. de Hercule leonem Nemeaeum sufflocante
πλευρῇσί τε μῆρ᾽ ἐφύλασσον
. Quae verba non mirum est explicata esse ineptissime, quia omni sensu carent. Egregie quid requireretur perspexit Briggsius,
μηροισί τε πλεύρ' ἐφύλασσον
. Apud Bionem in lamentatione Adonidis v. 84. ubi unus Amorum
μηρία λούειν
Adonidis dicitur, vereor ne scribendum sit
ὃ δὲ μηρὸν λούει
. Sed etsi et
μηρία
et
μῆρα
proprie nihil nisi ossa significant, tamen non est ab usu horum vocabulorum carnium notatio exclusa, in quam rem non ambiguum documentum Schneiderus attulit illud quod refert Athenaeus IV. p. 154. B. ex Posidonio,
τὸ δὲ παλαιόν φησιν ὅτι παρατεθέντων κωλήνων τὸ μηρίον ὁ κράτιστος ἐλάμβανεν, εἰ δέ τις ἕτερος ἀντιποιήσαιτο, συνίσταντο μονομαχήσοντες μέχρι θανάτου
. Quo loco usus est Eustathius p. 1606, 13. ut ostenderet
ὅτι οὐ νῶτα μόνον, ἀλλὰ καὶ μῆρα ἦν περισπούδαστα
. Quod si, ut Schneiderus docuit, non solum Homerus in sacris promiscue
μηρία, μῆρα, μηρούς
dicit, sed etiam apud alios scriptores
μηροί
diis sacrificari perhibentur, ut apud Sophoclem Ant. 1011. et saepius apud Pausaniam, veluti I. 24, 2. II. 10, 1. 5. 11, 7. V. 13, 8. 9. apertum est aut
μηροὶ
non proprie dici, si sola sunt ossa intelligenda, aut
μηρία
non proprium significatum retinere, si, quemadmodum apud Posidonium, os cum sua carne eo vocabulo comprehenditur. Tradunt enim grammatici
μηρία
esse
τὰ μηριαῖα ὀστᾶ
, ut Εtym. Μ. p. 585, 22. Quod Apollonius in lexico Homerico dicit,
μηρία, οὐχ ὡς ἡμεῖς, ἀλλὰ τὰ ἐκ τῶν μηρῶν ἐξαιρούμενα καὶ ἱεροθυτούμενα ὀστᾶ
(omnino enim
ὀστᾶ
ex Hesychio addendum), non indigere arbitror correctione quam Vossius p. 373. fecit, pro
οὐχ ὡς ἡμεῖς
scribi volens
οὐχ οἱ μηροί
, sed hoc dicere puto lexicographum, non usurpare Homerum eam vocem sic uti vulgo
μηρίον
bestiae mactatae os cum carne sua dicatur. Paullo aliter distinguit scholiastes Dionysii Thracis in Bekkeri Anecd. p. 856, 11.
καὶ τὸ μηρίον διάφορον· μηρία γὰρ τὰ ἐναγιζόμενα τοῖς θεοῖς, μηροὶ δὲ τὰ μὴ οὕτως ἔχοντα
. Εt Etym. Μ. p. 585, 43.
διαφέρει γὰρ τὸ ἀρσενικὸν τοῦ οὐδετέρου, ὅτι τὸ μὲν ἀρσενικὸν ὁ ποιητὴς τίθησι καὶ ἐπὶ τῶν ἁγιαζομένων, ὡς τὸ “μηροὺς ἐξέταμον,” καὶ ἐπὶ τῶν ἀνθρωπείων, “μιάνθην αἵματι μηροί,” τὸ δὲ οὐδέτερον ἐπὶ τῶν ἁγιαζομένων, ὡς τὸ “αὐτὰρ ἐπεὶ κατὰ μῆρ' ἐκάη”
Ex his efficitur, nomina ista nihil ad rem facere, neque ex iis quidquam aut de nudis ossibus, aut de lumbis cum ipsa carne combustis posse colligi. At diserte testari putatur Hesiodus sola diis ossa esse oblata. Nam is quum in Theogonia v. 538. de Prometheo dixisset
τῷ μὲν γὰρ σάρκας τε καὶ ἔγκατα πίονι δημῷ ἐν ῥινῷ κατέθηκε, καλύψας γαστρὶ βοείῃ· τῷ δ᾽ αὖτ᾽ ὀστέα λευκὰ βοὸς δολίῃ ἐπὶ τέχνῃ εὐθετίσας κατέθηκε, καλύψας ἀργέτι δημῷ·
mox v. 556. addit
ἐκ τοῦ δ᾽ ἀθανάτοισιν ἐπὶ χθονὶ φῦλ᾽ ἀνθρώπων καίουσ᾽ ὀστέα λευκὰ θυηέντων ἐπὶ βωμῶν
. Dicatne hic id quod voluit Vossius an non dicat, aliunde certe quam ex eo colligi debet, quod
ὀστέα λευκά
appellat. Est enim illud perpetuum epitheton, quo utuntur poetae etiam ubi non potest de nudis ossibus cogitari, ut Il. XVI. 346.
τὸ δ᾽ ἀντικρὺ δόρυ χάλκεον ἐξεπέρησεν νέρθεν ὑπ' ἐγκεφάλοιο· κέασσε δ᾽ ἄρ᾽ ὀστέα λευκά
. Od. XI. 219.
ἀλλὰ τὰ μέν τε πυρὸς κρατερὸν μένος αἰθομένοιο δαμνᾷ, ἐπεί κεν πρῶτα λίπῃ λεύκ᾽ ὀστέα θυμός
. At, etiamsi epitheton eripuimus, res ipsa quam narrat Hesiodus ita pro Vossii opinione pugnare videtur, ut censor ille in Bibliotheca Germanica, quoniam Meconae illud Promethei sacrificium perhibetur factum esse, ritum illius loci proprium describi, non morem commemorari communem universae Graeciae existimaret. Id vero non credo eum cuiquam persuasisse: aperte enim obstat quod
ἐπὶ χθονὶ φῦλ᾽ ἀνθρώπων
ossa diis sacrificare poeta dicit. Et tamen, ut rectissime monet Nitzschius, non est credibile diis, quos hominum simillimos esse antiquitas credebat, ea esse oblata quae nemo convivis suis ad epulandum apponeret. Poterit, nisi fallor, hic nodus interpretando solvi. Nam tota haec de Promethei doloso sacrificio fabula eo videtur consilio excogitata esse, ut ostenderetur, cur institutum esset osseas potissimum partes hostiarum, lumbos et coxendicem, diis consecrare. Quum enim qui sacrificabant ipsi quoque partem hostiae et maximam quidem vindicarent, diis dabant ea quae instar aliquod essent totius victimae, ideoque componerentur ex ossibus, carne, adipe, visceribus. Ossa igitur ea principalem locum tenebant, quae et ipsa essent validissima ac fortissima et plurimam optimamque carnem haberent. Ea ex corpore victimae exsecabant: id enim significari, quum
μηροί
νel
μηρία ἐκτέμνεσθαι
dicuntur, perspexit Nitzschius. Veri igitur simillimum est coxendicem cum carne adhaerente esse combustam. Idque colligi posse videtur ex his Eustathii, haud dubie bonos auctores secuti, p. 134, 25.
ἔκαιον δὲ “δίπτυχα ποιοῦντες,” ἤγουν δίπλωμα τῇ πρὸς ἀλλήλους ἐπιθέσει τῶν μηρῶν, ἢ μάλιστα διπλοῦντες ἐν αὐτοῖς τὴν κνῖσαν. ἦν γὰρ σπουδὴ ὁλοκαυτωθῆναι τοὺς μηροὺς λαμπρῷ καταφλεχθέντας πυρί, ὡς εἴγε μὴ τοῦτο ἀπέβαινεν, ἀπαίσιον ἦν τοῖς Ἕλλησι τὸ γινόμενον, καὶ οὐκ ἐδόκουν καλλιερεῖν, ὁπηνίκα κατὰ τὴν τραγῳδίαν οἱ “μηροὶ καταρρυεῖς καλυπτῆς ἐξέκειντο πιμελῆς.” καὶ οὕτω μὲν τοὺς μηροὺς ὡς τι τίμιον ὡλοκαύτουν, ἐξαιροῦντες ἀπὸ τῶν ἄλλων τοῦ ζώου μερῶν, διὰ τὸ συντελεῖν τοῖς ζῴοις εἰς βάδισιν τε καὶ εἰς γένεσιν τῇ προέσει τοῦ σπέρματος. τῶν δὲ λοιπῶν τοῦ ζώου μελῶν μικρά τινα ἐκτέμνοντες, οἷόν τινας ἀπαρχὰς τοῦ ὅλου ζώου, ἐπετίθουν αὐτὰ τοῖς διπτύχοις, καὶ αὐτὸ ὠμοθετεῖν ἐκάλουν, τὸ τοῖς μηροῖς ὠμὰ πάντοθεν ἀκρωτηριάζοντας κρεάτων ἐπιτιθέναι τμήματα, ὡς δοκεῖν, κατὰ τοὺς παλαιούς, ὅλα οὕτω τὰ μέρη τοῦ ἱερείου καρποῦσθαι
. Comparari cum his potest scholiastes Ambrosianus ad Od. III. 470.
καλῶς ἀπὸ πάντων τῶν μερῶν τοῦ ζώου κόπτοντες ἐκάλυπτον τὰ κεκομμένα ἐν πιμελαῖς, μιᾶς κειμένης ἄνωθεν, ἄλλης δὲ κάτωθεν· ἃ καὶ δίπτυχα ὠνόμασαν· καὶ ἔθυον αὐτά, ἐπεὶ οὐκ ἦν ὅλον παντελῶς θύειν διὰ τὸ καὶ αὐτοὺς μέλλειν εὐωχεῖσθαι ἐκ τοῦ θυομένου. ἔκοπτον γοῦν ἐξ ὅλων τῶν μερῶν, ἵνα δοκῇ τὸ ὅλον θύεσθαι καὶ μὴ νομίζηται ἡ θυσία κολοβή
. Adde schol. ad Euripidis Phoen. 1256. ed. Matth. et Photium in v.
μασχαλίσματα
. Pausanias II. 10, 1. Herculem ab Sicyoniis partim ut deum, partim ut heroem coli narrans,
καὶ νῦν ἔτι, inquit, ἄρνα οἱ Σικυώνιοι σφάξαντες καὶ τοὺς μηροὺς ἐπὶ τῷ βωμῷ καύσαντες τὰ μὲν ἐσθίουσιν ὡς ἀπὸ ἱερείου, τὰ δὲ ὡς ἥρων τῶν χρεῶν ἐναγίζουσιν
. Apertum est autem, quum exciduntur femina, id et liberalius fieri posse et illiberalius. Nec mirandum, si sacerdotes, cui hominum generi quotidiano usu vilescere solet sacrorum religio, optimas carnium partes sibi servare didicerunt. Praeterea, ut Athenaeus dicit VIII. p. 364. Ε.
καὶ θύοντες μὲν τοῖς θεοῖς, ὀλίγιστα εἰς τὰς θυσίας καὶ τὰ τυχόντα δαπανῶμεν
, testem adhibens Menandrum in
Μέθῃ
, cuius versus tractavi in Opusc. IV. p. 385. seqq. Alia in hanc sententiam attulit Dobraeus ad Aristophanis Plutum v. 1115. Quod si quorum in hoc genere avaritia et illiberalitas a comicis perstringitur, quis non videt eos rem vehementer exaggerare? Vt Pherecrates in
Αὐτομόλοις
apud Clementem Alex. Strom. VII. p. 846. cuius laceri versus sic integrandi esse videntur,
ὅτε τοῖσι θεοῖς θύετε, πρώτιστ᾽ ἀποκρίνετε *τοῖς ἱερεῦσιν* τὸ νομιζόμενον· *κἄπειθ᾽* ὑμῖν (αἰσχύνη τοι τὸ κατειπεῖν) οὐ τὼ μηρὼ περιλέψαντες μέχρι βουβώνων *κρέα πάντα* καὶ τὴν ὀσφὺν κομιδῇ ψιλήν, λοιπὸν τὸν σπόνδυλον αὐτὸν ὥςπερ *οἴνῃ* ῥινήσαντες νέμεθ᾽ ὡςπερ τοῖς κυσὶν ἡμῖν· εἶτ᾽ ἀλλήλους αἰσχυνόμενοι θυλήμασι κρύπτετε πολλοῖς;
Eubuli autem versus in Semele, quos eodem loco affert Clemens, ita scribendi sunt,
πρῶτον μέν, ὅταν ἐμοί τι θύωσίν τινες, θύουσιν αἷμα, κύστιν· οὐ μὴ καρδίαν, μηδ᾽ ἐπιπόλαιον. οὐκ ἐγὼ γὰρ ἐσθίω γλύκιον οὐδὲν μηρίων;
Menander
Δυσκόλῳ
οἱ δὲ τὴν ὀσφὺν ἄκραν καὶ τὴν χολὴν ὀστᾶ τ᾽ ἄβρωτα τοῖς θεοῖς ἐπιθέντες, αὐτοὶ τἄλλα καταπίνουσ' ἀεί
. Incertus poeta apud Clementem VIII. Strom. p. 719. (851.) et Porphyrium de abstinentia II. p. 207. et Cyrillum contra Iulianum IX. p. 306.
τίς ὧδε μῶρος καὶ λίαν ἀνειμένως εὔπιστος ἀνδρῶν, ὅςτις ἐλπίζει θεοὺς ὀστῶν ἀσάρκων καὶ χολῆς πυρουμένης, ἃ καὶ κυσὶν πεινῶσιν οὐχὶ βρώσιμα, χαίρειν ἀπαρχῇ καὶ γέρας λαχεῖν τόδε;
Hermippus apud scholiastam Aristophanis ad Aves v. 1406.
ἀνάπηρά σοι θύουσιν ἤδη βοίδια, Λεωτροφίδου λεπτότερα καὶ Θουμάντιδος
. Haec omnia tantum abest ut ostendant sola ossa diis sacrificata esse, ut prodant carnis plus quam fas esset resectum esse ab iis qui eam ipsi comedere malebant. Neque, opinor, si nihil nisi ossa accepissent dii, quereretur apud Aristophanem in Pluto v. 1129. esuriens Mercurius
οἴμοι δὲ κωλῆς ἧς ἐγὼ κατήσθιον
, nec diceret mox v. 1137.
εἴ μοι πορίσας ἄρτον τίν' εὖ πεπεμμένον δοίης καταφαγεῖν καὶ κρέας νεανικὸν ὧν θύεθ᾽ ὑμεῖς ἔνδον
. Nam quod scholiastes ad versum 1129. dicit,
διαβάλλει οὖν ὡς ὀστέα τοῖς θεοῖς προςφέροντας
, non alio spectare videtur, quam ad partes eas hostiarum, quae plus ossium quam carnis habent. Omnino autem illa scholiastae explicatio neque cum praecedentibus neque cum sequentibus bene conciliari potest. Itaque etiam in Pace v. 1020. non de solis ossibus locutus videtur poeta, quum scriberet
ἀλλ᾽ εἴσω φέρων, θύσας, τὰ μηρί᾽ ἐξελὼν δεῖρ᾽ ἔκφερε, χοὔτω τὸ πρόβατον τῷ χορηγῷ σώζεται
. Quare ne apud Homerum quidem
πίονα μηρία
, aut
μηρία πιότατα ταύρων τε καὶ αἰγῶν
apud Lucianum in Timone c. 9. aut
πιανθέντα μηρία
apud Theocritum XVII. 126. propter adipem, quo involvebantur, sed propterea, quod pinguium hostiarum essent, dici videntur. Ex his consequitur non magnopere vituperandum esse Nonnum, qui sacrum, quod in tertio libro Odysseae descriptum est, imitatus V. 21. scripserit
καὶ εὐφνέων κρέα μερῶν ὠμὰ διατμήξας ἐκαλύψατο δίζυγι δημῷ, μιστύλλων κατὰ βαιόν
, licet ille minus accurate veterem morem expresserit. Interdum etiam homines famelici quae diis destinata essent sibi ipsis auferebant, in quam rem scriptum est epigramma Automedontis in Anthol. Pal. vol. II. p. 409. Ceterum non possum silentio praeterire duo argumenta, quae sententiae suae firmandae caussa attulit Vossius. Quorum alterum p. 375. ridiculum est, canem, a cuius facto Cynosarges nomen habeat, ossa quidem duo adipe involuta asportare, non autem si caro integra adhaesisset, potuisse. Alterum autem plane hue non pertinet, quod p. 377. attigit, Mercurium in hymno Homerico v. 137. combussisse
οὐλόποδ᾽, οὐλοκάρηνα
, quod ille fecisse dicitur, ne furti ullum superesset vestigium. Neque vero probari posse arbitror, quod idem Vossius p. 372. in his Apollonii Rhodii II. 698.
ἐκ δέ νυ πάντων εὐαγέως ἱερῷ ἀνὰ διπλόα μηρία βωμῷ καῖον
, de ossibus duplici adipe involutis, quod etiam aliis placuit, interpretatur. Aperte enim ipsa verba ostendunt duo ex quaque hostia femora intelligi. Ceterum quod Aeschylus
μακρὰν ὀσφύν
dicit, caussa haec est, quod ea pars etiam caudam comprehendebat: unde apud Clementem Eubulus
αὐτοῖς δὲ τοῖς θεοῖσι τὴν κέρκον μόνην καὶ μηρόν, ὥςπερ παιδερασταῖς, θύετε·
quod non ex omni parte intellexisse videtur Vossius p. 373. Itaque inutilis est Reisigii coniectura
χαμ' ἄκραν ὀσφύν
.