Ἄτλαντος ὑπέροχον σθένος κραταιόν, ὃς γᾶν οὐράνιόν τε πόλον νώτοις ὑποστεγάζει:
ἄτλανθ᾽ ὡς
Μ.
ἄτλανθ' ὃς
ceteri, praeter Vit. Ald. qui divisim
ἄτλαν θ' ὃς
habent, ex inepta recentioris scholiastae sententia, qui
Τιτάνα
Typhonem intelligens accusativum esse volebat
Ἄτλαν
. Scilicet Tzetzes ad Hesiodi O. et D. 381.
Ἄτλας, Ἄτλα
declinari propter
Ἀτλαγενέων
affirmavit: quam sapientiam notavit Lobeckius ad Phryn. p. 669. Nihil ad illam declinationem tuendam confert vocativus
Ἄτλα
, quem a Graecis acceptum in hoc Ovidii Metam. IV. 643. videmus,
tempus, Atla, veniet
: cui par est apud Homerum
Πουλυδάμα
. Sed tamen indulserunt sibi interdum poetae huiusmodi mutationes formarum: unde apud Choeroboscum ad Theodosii canones in Bekkeri Anecd. p. 1183. legimus
καὶ λέγουσιν οἱ ποιηταὶ πολλάκις ὁ Αἴας τοῦ Δία καὶ ὁ Δρύας τοῦ Δρύα καὶ ὁ Θόας τοῦ Θόα, ὡς παρ' Ἡσιόδῳ “ἡ δὲ Θόαν τέκεν υἱόν,” καὶ παρ' Ἀλκαίῳ “Αἴαν τὸν ἄριστον.” οἱ γὰρ ποιηταὶ μέτρῳ δουλεύοντες πολλάκις διὰ τὴν ἀνάγκην τοῦ μέτρου παραβαίνουσι τὸν κάνονα
. Hesiodus quidem scribere poterat, et scripsit fortasse,
ἣ δὲ Θόαντ' ἔτεχ' υἱόν
. Alcaei versum integrum habet Hephaestio p. 61. Gaisf.
Κρονίδα βασιλῆος γένος, Αἴαν, τὸν ἄριστον πέδ Αχιλλέα
. Hic, ubi nulla metri necessitas cogebat, mirabilis est versus quem Dindorfius dedit,
εἰςιδόμαν θεὸν Ἄτλαν ὃς αἰὲν
Post
Ἄτλανθ᾿ ὃς
omnes libri
αἰέν
. Tum
ὑπείροσχον
Lips.
ὑπείοέχον
Par. C. Ceteri libri
ὑπείροχον
, praeter Vit. in quo recte scriptum est
ὑπέροχον
. Libri
σθένος κραταιὸν οὐράνιόν τε πόλον νώτοις ὑποστενάζει
, nisi quod
κρατεὸν
et
πῶλον
G. habet, Robortellus autem
ὑποβαστάζει
. Nihil hoc est nisi interpretatio verae scripturae
ὑποστεγάζει
, quae a me in dissertationis de differentia prosae et poeticae orationis parte prima p. 33. sive in Opusc. vol. I. p. 114. proposita effugit editorum praeter Dindorfium notitiam. In Vit. ad
ὑποστενάζει
superscriptum
βαστάζει
. Hesychius
στέγει, κρύπτει, συνέχει, βαστάζει, ὑπομένει
. Suidas in v.
στέγει, καὶ στεγόντων, ἀνεχόντων, βασταζόντων
. Atqui
στεγάζω
idem est quod
στέγω
. Totum locum, in quo emendando et alii et ego (veluti in Opusc. VII. p. 255.) varie laboravimus, nunc restituisse mihi videor. Et illud quidem Reisigius recte vidit,
σθένος
non potuisse de caelo dici, scribique, ex parte recte, voluit
Ἄτλαντος αἰὲν ὑπείροχον σθένος
. Deinde illud
οὐράνιόν τε πόλον
referri apparet ad aliquam terrae commemorationem, quemadmodum v. 351. Atlas dictus est
κίον᾽ οὐρανοῦ τε καὶ χθονὸς ὤμοις ἐρείδων
. Perturbati sunt strophae postremi versus eo quod
ὃς αἰέν
, non recte illud scriptum, in alienum locum venit. Scripsi
Ἄτλαντος ὑπέροχον σθένος κραταιόν, ὃς γᾶν οὐράνιόν τε πόλον νώτοις ὑποστεγάζει
.