Iam enim dicendum est de nomine
εὐαγής
, quod ab
ἅζω
ductum sacrum, castum, purum significat. Grammaticorum interpretationes has habemus. Hesychii,
εὐαγές, ἁγνόν, καθαρόν, εὐσεβές, εὔοπτον, ἅγιον
. Photii,
εὐαγές, ἁγνόν, εὐσεβές, ὅσιον, θειότατον
. Suidae,
εὐαγές, ἁγνόν, καθαρόν, εὐσεβές, ὅσιον, θειότατον· γένους δὲ ἦν εὐαγοῦς, οὐκ ἐπὶ δυνάμει τρυφώσῃ λαμπρυνόμενον, οὐδὲ ἐπὶ χρημάτων περιουσίᾳ κολαζόμενον
, quae eadem, sed minus plene, apud Zonaram p. 914. exstant. Porro Hesychii,
εὐαγοῦς, δυστάτης
. Zonarae p. 897. et Favorini,
εὐαγῆ, μεγάλην
, quod alio spectat quam, ut Tittmanno videbatur, ad epigramma Antipatri Sidonii a Suida in v.
εὐαγής
allati. Sed originem significationis si requiris, omnem illam latissime patentem verborum cognationem, cuiusmodi sunt
ἀγάζω, ἄγαμαι, ἀγαίομαι, ἅζω, ἄγη, ἄγος, ἅγιος, ἁγνός, ἁγηλατῶ
pluraque alia, in quibus est etiam
ἀγάζομαι
, aliter explicandam puto quam visum est Ruhnkenio ad Timaei lex. Plat. p. 12. seq. qui quam iniit viam, quum primam posuit nitoris significationem, ea non satis plana aut expedita videtur ad omnem illam verborum et notionum varietatem comprehendendam. Non potest quidem dubitari quin cognatae cum his verbis voces
ἀγλαΐς
et
αὐγή
, quae proprie de refractis radiis dicuntur, ab
ἄγω, ἄγνυμι
derivatae sint quarum altera, ut a
κράζω κραυγή
, insertum habet crassiorem spiritum: sed tamen ista quam indicavi verborum familia, etsi ab eadem radice orta est, ita manifestam prodit admirationis vel horroris vel omnino motus cuiusdam et gestus significationem, ut alia ratione, quam quae est radiantis lucis, cum radice illa cohaerere videatur. Utar pro primitivo (perinde est enim quo quis utatur, quum nullum istorum sit primitivum) verbo
ἅζω
sive
ἅζομαι
. In eo primaria esse videtur notio stupescendi, ducta ab eo, quod qui conspecta re insolita stupescunt, superiora corporis recedunt. Haec significatio statim pro rei ob quam stupemus natura in duas alias dispescitur, unam admirationis, venerationis, reverentiae, alteram horroris, abominationis, indignationis: unde rerum quoque ipsarum fit diversitas, aliis colendis ob sanctitatem suam, aliis formidandis ob nefas et piaculum. Accedit ad has tertia significatio, composita ex illis ambabus, invidiae, quae est indignatio ex admiratione orta. Quod si haec ad nomen
εὐαγής
adhibemus, primo quaerendum est an illud duplex sit, unum correpta media, quod plurimo usu frequentatum est, alterum producta. Certe si recte in lexico illo Sangermanensi
ἀγής
apud Empedoclem significatione cum
εὐαγής
οι
παναγής
cognatum esse indicatur, cum aspero potius spiritu credas Empedoclem scripsisse
ἄθρει μὲν γὰρ ἄνακτος ἐναντίον ἁγέα κύκλον,
et sacrum voluisse orbem solis intelligi. Quae suspicio eo videtur confirmari, quod idem nomen, ut plura ex illa radice, etiam in malam partem usurpatum invenitur: de qua re Tzetzes scribit ad Lycophr. v. 436.
ὅτι δὲ ὁ ἀγής, ὁ μυσαρός, ἐξ οὗ λέγεται καὶ ὁ ἅγιος ὁ μυσαρός, Ἱππῶνάξ φησιν
ὡς οἱ μὲν ἁγεῖ Βουπάλῳ κατηρῶντο.
Quamobrem nihil mirum foret, si ex hoc nomine compositum fuisset
εὐαγής
media producta. Itaque incertum est, Parmenides, quum scripsit
εὐαγέος ἠελίοιο
, sacrumne voluerit an rotundum: Karstenus p. 122. seq. ea significatione putat
εὐαγέος
dictum esse, qua Hemsterhusio
εὐαυγέος
scribendum esse videbatur. Proxime cohaerere cum adiectivo
ἁγής
videtur substantivum
ἅγος
, a quo esse puto, quod apud Hesychium legitur,
ἄγεα, τεμένη
, ex quo si est
ἁγηλατεῖν
, et spiritus asper in eo verbo erit praeferendus, de qua scriptura v. Schaeferum ad Greg. Cor. p. 546. et prima syllaba longe putanda. Certe non memini loci ex quo huius syllabae mensura certo disci possit. Eadem dubitatio est de adiectivo
εὐαγής
, quod in iis locis, in quibus maxime vel de significatione vel de scripturae sinceritate disceptari potest, aut apud prosae orationis scriptores invenitur aut a poetis ita positum est ut mensura ambigua sit. Quare non satis cognitum est utrum
εὐαγής
ubique mediam syllabam brevem habeat, an certis in significationibus ea syllaba producatur. Veri tamen similius videtur unum dumtaxat esse nomen
εὐαγής
brevi media syllaba, quam mensuram habere videtur etiam
ἀκραγής
, quo usus est Aeschylus in Prom. v. 804.
ὀξυστόμους γὰρ Ζηνὸς ἀκραγεῖς κύνας γρῦπας φυλάξαι.
Falluntur enim qui id a
κράζειν
ductum putant, quia, si ita esset, primam syllabam poeta non produxisset: itaque recte alii
ὀξυχόλους, ἀκροχόλους
interpretantur. Est autem
εὐαγής
proprie sanctus, deinde sacer, i. e. qui ob sanctitatem colitur. Ex his duabus significationibus prima tantum ita multiplex est, ut plures alios significatus pepererit: altera autem tam simplex, ut praeteriri nunc posset, nisi de duobus locis, qui in dubitationem vocati sunt, dicendum videretur. Suidas post illa, quae supra allata sunt,
εὐαγής καλῶς περιηγμένος, μεταφορικὸς κύκλος
, haec habet, καὶ ἐν ἐπιγράμματι
Πιερικὰν σάλπιγγα, τὸν εὐαγέων βαρὺν ὕμνων χαλκευτάν, κατέχει Πίνδαρον ἅδε κόνις.
Idem distichon ab eodem in v.
χαλκευτής
affertur. Est autem Antipatri Sidonii in Brunckii Anal. t. II. p. 27. ep. 79. sive Anth. Pal. VII. 34. Eleganter Toupius
εὐαχέων
scribi voluit, his ipsius Pindari verbis motus Pyth. I. 14. (24.)
ἄλλοις δέ τις ἐτέλεσσεν ἄλλος ἀνὴρ εὐαχέα βασιλεῦσιν ὕμνον, ἄποιν' ἀρετᾶς
. Brunckius vero vulgatam tuetur, sed ut
εὐαγέων
secundam syllabam productam habeat et hymnos bene tornatos significet: quod ille quum nullo alio argumento fecerit quam propter Suidae explicationem et propter
ῥυκάναν εὐαγέα
apud Leonidam Tarentinum, nihil caussae est quare ei accedamus. Nam Leonidae epigramma quomodo Meinekius emendaverit supra dictum est, apud Suidam autem recte intellexit Portus Antipatri exemplum ad aliam quam quae a Suida posita est significationem spectare. Neque aut Zonaras aut Favorinus Antipatri versus addunt. Itaque non erit dubitandum quin Antipater sacra carmina intelligi voluerit. Alter locus Antiphili est in Anal. Br. t. II. p. 177. ep. 29. sive Anth. Pal. IX. 404. de apibus,
χαίροιτ', εὐαγέες, καὶ ἐν ἄνθεσι ποιμαίνεσθε, αἰθερίου πτηναὶ νέκταρος ἐργάτιδες.
Ibi vero H. Stephanus
εὐαγέες
agiles interpretatur, Iacobsius, ut apud Virgilium, leves dici apes existimat. Quam significationem quum supra omnino in dubitationem adduxerimus, hic tanto minus putamus admittendam esse, quod quum apes hoc epigrammate in primis ob gratuitum mellis donum laudentur, multo aptius est sacras eas colendasque mortalibus a poeta dici. Sed redeo ad primam significationem, quae sanctitatis est. Sanctum autem dicimus primo eum qui sceleris immunis est. Ita
εὐαγής
dictum est in Homerico hymno Cereris v. 274. 369. quae antiquissima esset pro hac voce auctoritas, si satis constaret quid in his hymnis primo auctori deberetur. Theocritus XXVI. 30.
αὐτὸς δ᾽ εὐαγέοιμι καὶ εὐαγέεσσιν ἅδοιμι.
Callimachus h. Deliaci v. 98.
εὐαγέων δὲ καὶ εὐαγέεσσι μελοίμην.
Alia ibi exempla adnotavit Spanhemius in iisque observationem scholiastae Sophoclis ad Oed. R. 921. licet non satis apto loco factam, opposita esse
εὐαγής
οἱ
ἐναγής
. Ita Appianus de b. civ. IV. 96.
καὶ τάδε, ὦ πολῖται, πράσσοντες οἱ τρεῖς ἡμᾶς ἐναγεῖς λέγουσι
, et c. 97.
ὁρᾶτε δὲ πρὸς ἡμᾶς ὡς εὐαγεῖς καὶ δημοκρατικοὺς καταπεφευγότας
. Aliud oppositum est
δυσαγής
apud Manethonem V. 180. restitutum a Dorvillio commemoratumque a Schaefero ad Dion. Hal. de struct. or. p. 89. Deinde sanctus est criminis expers. Ita in lege apud Andocidem de myst. p. 48, 7. ed. Reisk.
ὁ δὲ ἀποκτείνας τὸν ταῦτα πονήσαντα καὶ ὁ συμβουλεύσας ὅσιος ἔστω καὶ εὐαγής
. Et apud Demosthenem in tertia Philippica p. 122, 16.
εὐαγὲς ᾖ τὸ ἀποκτεῖναι
, quod orator ipse his verbis interpretatur,
καθαρὸν τὸν τούτων τινὰ ἀποκτείναντα εἶναι
. Sic etiam Sophocles Ant. 521.
τίς οἶδεν, εἰ κάτω 'στὶν εὐαγῆ τάδε;
Pertinet huc locus Aristidis Quintiliani de musica I. p. 5. male intellectus a Meibomio,
εἰ δημιουργὸν ὀνομάζειν θέμις ἐξ ὧν εἴργασται, καλῶς θεμένους τὴν προςηγορίαν, εἴτε εἶδος καλεῖν εὐαγές
, ubi non
εἶδος εὐαγές
, sed
εὐαγές ἐστιν, εἶδος καλεῖν
dicit, ut antea
ὀνομάζειν θέμις
. Tertio sanctus universe dicitur qui malo vacat. Ita Sophocles in Oed. R. 919.
πρὸς σ᾽, ὦ Λύκει Ἄπολλον, ἄγχιστος γὰρ εἶ,
ἱκέτις ἀφίγμαι τοῖςδε σὺν κατεύγμασιν,
ὅπως λύσιν τίν' ἡμὶν εὐαγῆ πόρῃς.
Haec vero significatio, nisi fallor, fecit ut nomen
εὐαγής
ad eam quoque puritatem transferretur quam serenitatem appellamus: quae ita est cum lucis notione coniuncta, ut non sit mirum, si saepe dubitari possit,
εὐαγής
an
εὐαυγής
praeferendum sit. Ut nihil magnopere obstabat quin Sophocles diceret
εὐαυγῆ λύσιν
, ita, quum
εὐαγῆ
mallet, qui est serenus exitus, satis prope accessit ad illam notionem. Non ausim itaque cum Brunckio, quem moverat Hemsterhusii disputatio,
εὐαυγεῖς
reponere in his versibus Euripidis Bacch. 660.
ἥκω Κιθαιρῶν᾽ ἐκλιπών, ἵν᾽ οὔποτε
λευκῆς χιόνος ἀνεῖσαν εὐαγεῖς βολαί.
Non mutasset, opinor, si
ἁγναί
scriptum invenisset, quod ipsum quoque aptum, sed, si recte sentio, tamen magis de candoris puritate, quam de serenitate intelligendum esset. Hanc autem nominis
εὐαγής
explicationem non mediocriter illud confirmat, quod oculi sereni
εὐαγεῖς
appellantur. Nam qui agiles significari putant, eos non solum aliunde confirmare usum huius vocabuli oportet, sed etiam docere quomodo haec significatio ubique satis apta sit. Est autem, si libris fides, ita locutus Aretaeus de caussis et signis morborum acutorum II. 4. p. 16. E. sive p. 41. ed. Lips.
ὀφθαλμοὶ εὐαγέες, λαμπροί, ὑπέρυθροι
. Sermo est de febri ardente, ut hic quidem potius
εὐαυγέες
requiri videatur. Sed Adamantius Physiogn. I. 9. p. 349.
εἰ δὲ ὑψηλοὶ ὄντες ὀφθαλμοὶ μεγάλοι τε καὶ εὐαγεῖς εἶεν, καὶ ὑγρὸν βλέποντες, δίκαιοι, συνετοί, φιλομαθεῖς, ἔρωτος πλήρεις
. Quod si, qui haec in suum librum transtulit, Polemo I. 6. p. 222.
εὐλαβεῖς
habet pro
εὐαγεῖς
, dubitari potest an ea non sit aberratio librarii, sed recepta in textum parum hic apta explicatio. Certe Synesius epistola 143. (142.)
εὐαγῶς καὶ εὐλαβῶς
, ut non multum diversa, iunxit. Ne quis autem Adamantium et Polemonem
εὐαυγεῖς
scripsisse suspicetur, licet hoc accommodatissimum oculis vocabulum sit, Hippocratis auctoritas obstat, qui de sanorum victus ratione II. 11. p. 54. L. II. ed. Mack. sic scribit,
οἱ δὲ ὄρθριοι περίπατοι ἰσχναίνουσι, καὶ τὰ περὶ τὴν κεφαλὴν κουφά τε καὶ εὐαγέα καὶ εὐήκοα παρασκευάζουσι, καὶ τὴν κοιλίην λύουσιν. ἰσχναίνουσι μὲν ὅτι κινούμενον τὸ σῶμα θερμαίνεται, καὶ τὸ ὑγρὸν λεπτύνεται καὶ καθαίρεται, τὸ μὲν ὑπὸ τοῦ πνεύματος, τὸ δὲ μύττεταί τε καὶ χρέμπτεται, τὸ δὲ ἐς τὴν τροφὴν τῷ τῆς ψυχῆς θερμῷ καταναλίσκεται· τὴν δὲ κοιλίαν λύουσι διότι θερμὴ ἐοῦσα, τοῦ ψυχροῦ πνεύματος ἐςπίπτοντος ἄνωθεν, ὑποχωρέει τὸ θερμὸν τῷ ψυχρῷ· κοῦφα δὲ τὰ περὶ τὴν κεφαλὴν ποιέουσι διὰ τάδε· ὅταν κενωθῇ ἡ κοιλίη, ἕλκει ἐς ἑωυτὴν ἐκ τοῦ ἄλλου σώματος καὶ τῆς κεφαλῆς τὸ ὑγρόν, θερμὴ ἐοῦσα· κενουμένης δὲ τῆς κεφαλῆς ἀποκαθαίρεται ἥ τε ὄψις καὶ ἡ ἀκοή, καὶ γίγνονται εὐαγέες οἱ ἄνθρωποι
. Quo in loco quum primo de oculis tantum ea vox dicta sit, in fine autem, ubi concluditur demonstratio, de toto homine usurpetur, apertum est significationem ei inesse, quae non, ut in vocabulo
εὐαυγής
, ad solum videndi sensum, sed ad omnem in sentiendo alacritatem, praecipue vero ad eam quae in oculis cernitur, spectet. Atqui haec ipsa est serenitatis significatio, quae quum Hippocratis loco, tum Adamantii et Polemonis verbis ita omnibus numeris satisfacit, ut aptiorem invenire nequeas. Confirmatur haec vocis
εὐαγής
explicatio, ut serenum significet,. iis quae ex Democriti sententia Theophrastus in libro de sensu et sensilibus affert §. 73. p. 677. ed. Schneid.
τὰ μὲν οὖν σκληρὰ τῶν λευκῶν ἐκ τοιούτων σχημάτων συγκεῖσθαι, οἷον ἡ ἐντὸς πλὰς τῶν κογχυλίων· οὕτω γὰρ ἄσκια καὶ εὐαγῆ καὶ εὐθύπορα εἶναι
, et §. 78. p. 679. dicit,
σχεδὸν δὲ καὶ τὸ ἔρυθρον τῷ λευκῷ μιχθὲν χλωρὸν ποιεῖν εὐαγὲς καὶ οὐ μέλαν
. Quae quum ita esse videantur, non puto esse quare haec Platonis in Timaeo p. 58. C. ed. Steph. vitii suspecta habeamus,
μετὰ δὴ ταῦτα δεῖ νοεῖν ὅτι πυρός τε γένη πολλὰ γέγονεν, οἷον φλὸς τό τε ἀπὸ τῆς φλογὸς ἀπιόν, ὃ κάει μὲν οὔ, φῶς δὲ τοῖς ὄμμασι παρέχει, τό τε φλογὸς ἀποσβεσθείσης ἐν τοῖς διαπύροις καταλειπόμενον αὐτοῦ. κατὰ ταὐτὰ δὲ ἀέρος τὸ μὲν εὐαγέστατον ἐπίκλην αἰθὴρ καλούμενος, ὁ δὲ θολερώτατος ὁμίχλη τε καὶ σκότος
. Tantum abest enim, quod Hemsterhusio videtur, ut quae hic inter se opponuntur
εὐαυγέστατος
scribi suadeant, ut exactior etiam sit in vulgata lectione oppositio: quin illa, quae de igne praemisit Plato, quodammodo postulare videntur ut hic, ubi de alio elemento sermo est, nomina adhibeantur magis huius elementi propria quam communia cum natura ignis. Et, si quid in tali re ab similibus exemplis praesidii accedit, Hippocrates in libro de aere, locis et aquis p. 255, 27. paene eodem modo de aere loquens magis
τὸ εὐαγέστατον
quam
τὸ εὐαυγέστατον
expressit:
τὸ μὲν θολερὸν αὐτέου καὶ νυκτοειδὲς ἐκκρίνεται καὶ ἐξίσταται καὶ γίγνεται ἠώς τε καὶ ὀμίχλη, τὸ δὲ λεπτότατον καὶ κουφότατον αὐτέου λείπεται καὶ γλυκαίνεται, ὑπὸ τοῦ ἡλίου καιόμενόν τε καὶ ἑψόμενον
. Sic etiam Chrysippus apud Stobaeum Ecl. phys. p. 446. ed. Heer. vocat
αἰθέρα ἀραιότατόν τε καὶ εἰλικρινέστατον
. Non multum discedit quod idem Stobaeus p. 489. ex Philolao refert,
τὸ μὲν οὖν ἀνωτάτω μέρος τοῦ περιέχοντος, ἐν ᾧ τὴν εἰλικρίνειαν εἶναι τῶν στοιχείων, Ὄλυμπον καλεῖ
. Itaque etiam apud Iamblichum de myst. p. 80, 21. sinceram puto vulgatam lectionem,
τὸ γὰρ εὐαγέστατον καὶ ἄκρον τοῦ ἀέρος, ἐπιτηδείως ἔχον ἐξάπτεσθαι εἰς πῦρ, ἅμα τε ἐπινεύουσιν οἱ θεοί, καὶ εὐθὺς ἀνακαίεται
. Hinc ne in Aristotelici quidem libri de mundo c. 5. Hemsterhusio sine dubitatione assentiendum esse videtur:
καὶ μὴν μεγέθει μὲν οὗτος (ὁ αὐτὸς ex codd. Bekkerus) πανυπέρτατος, κινήσει δὲ ὀξύτατος, λαμπρότητι δὲ εὐαγέστατος, δυνάμει δὲ ἀγήρως τε καὶ ἄφθαρτος
. Quod Hemsterhusio scribendum videbatur,
εὐαυγέστατος
, edidit Bekkerus ex uno suorum quattuor codicum: unus
διαυγέστατος
praebet: quas autem duas memorabiles lectionis diversitates habet Stobaeus p. 694. ed. Heer.
ἀνυπέθετος
pro
πανυπέρτατος
, et
τηλαυγέστατος
pro
εὐαγέστατος
, eae vereor ne non maius ad hanc rem diiudicandam momentum conferant quam liberius ista interpretantis Appuleii verba, splendore perlucidus. Sed progrediamur longius. Si comparaveris consimilis significationis vocabula quae Germanica lingua habet, rein, hell, klar, heiter, non miraberis
εὐαγές
etiam perspicuum dici. Itaque ne apud Platonem quidem de leg. XII. p. 951. E. vocabulum
εὐαγέστερον
mutare ausim:
τὴν δὲ συνουσίαν εἶναι τούτοις καὶ τοὺς λόγους περὶ νόμων ἀεί, τῆς τε οἰκείας πόλεως πέρι, καὶ ἐὰν ἄλλοθι πυνθάνωνταί τι περὶ τῶν τοιούτων διαφέρον, καὶ δὴ καὶ περὶ μαθημάτων, ὁπόσ᾽ ἂν ἐν ταύτῃ τῇ σκέψει δοκῇ συμφέρειν, ἃ μαθοῦσι μὲν εὐαγέστερον γίγνεσθαι, μὴ μαθοῦσι δὲ σκοτωδέστερα τὰ περὶ νόμους αὐτοῖς φαίνεσθαι καὶ ἀσαφῆ
. In his
εὐαγέστερον
Hemsterhusius ex coniectura videtur in pluralem mutasse. Illud potius quaeri potest, sitne pro codicum lectione
ὁπόσ᾽ ἂν ἐν ταύτῃ
, cuius loco editio Basileensis secunda p. 628.
ὁπόσ᾽ ἐν καὶ ταύτῃ
habet, scribendum
ὁπόσ᾽ ἂν καὶ ταύτῃ
. Interpretor autem haec ita, colloquia autem his et sermones semper de legibus esse, et quod ad ipsorum civitatem attinet, et si quid alibi audiant vel in hoc genere diversum esse, vel etiam in doctrinis quaecumque aliquid ad hanc disputationem conferre videantur, quibus id cognitis clarius fieri, non cognitis autem obscuriorem videri illis et implicatiorem legum scientiam. Dubitandum igitur puto an in Iamblichi Protr. p. 360. ed. Kiessl. non praestet
εὐαυγία
, lectio codicis Cizensis:
φιλοσόφει μὴ προςέχων, μὴ ταῖς κατ' αἴσθησιν φαντασίαις, αἵτινες φῶς μέν τι περὶ τὰς καταλήψεις ποιοῦσι, λυχνοειδὲς μέντοι καὶ οὐχὶ φυσικόν, οὐδὲ ἀληθές, ἀλλὰ μᾶλλον ταῖς κατὰ τὸ νοητικὸν ἐπιστημονικαῖς, ἀφ᾽ ὧν λαμπροτάτη τις εὐαγία καὶ ἀδιάπταιστος περὶ τὸ τῆς ψυχῆς ὄμμα συνίσταται ἐξ ἁπάντων τῶν νοημάτων καὶ νοητῶν καὶ τῆς περὶ ταῦτα θεωρίας, ἀλλ' οὐκ ἐκ τῶν σωματικῶν καὶ αἰσθητῶν.
Est enim
λαμπροτάτη τις εὐαγία
prorsus quod Germanice dicas eine helle Klarheit. Deduximus eo hanc disputationem, ut soli supersint duo tragicorum loci, unus Euripidis in Suppl. v. 651.
ἔστην θεατής, πύργον εὐαγῆ λαβών,
alter hic Aeschyli,
ἕδραν γὰρ εἶχε παντὸς εὐαγῆ στρατοῦ.
Nec diffiteor utrumque locum planissimum fore, si
εὐαυγῆ
scribatur: pro qua coniectura illud maxime afferri potest, quod saepe
ι
et
αυ
confunduntur. Sed sunt etiam quae revocare ab reponendo
εὐαυγῆ
videantur: silentium grammaticorum, consensus librorum in scriptura
εὐαγῆ
, antiquitas huius scripturae ea ut iam scholiastae in explicatione laborarint. Quae quum ita sint, equidem etiam in his Euripidis et Aeschyli versibus tueri vulgatam scripturam quam mutare malim. Nam si verum est quod supra ostendere studui, serenitatis notionem in illa voce esse, non sane mirum est, ut nos de locis nullo montium, silvarum, aedium obiectu obscuratis eine heitere Gegend dicimus, ita Graecos, poetas maxime, locos propter altitudinem late patente prospectu serenos,
εὐαγεῖς
, appellasse. Ita in Euripidis certe loco nihil amplius videbitur difficultatis relinqui. Neque vero Aeschyli versus multo erit ad explicandum difficilior, si quidem non est necessarium ut genitivis
παντὸς στρατοῦ
videre exercitus sedem illam, aut videri ex ea indicetur, quum iis etiam hoc possit significari, ex toto exercitu loco propter altitudinem sereno sedem habuisse Xerxem. Est enim hic locus ex iis in quibus absolutum nomen etiam melius est et aptius comparativo vel superlativo. In quam rem bona est Eustathii observatio p. 258, 39.
τὸ δὲ μέγ᾽ ἔξοχος πάντων γενικὴν ἔσχε σύνταξιν διὰ τὴν ἐν λέξει ὑπεροχήν. ὑπέρθεσιν γὰρ δηλοῖ τὸ μέγα ἔξοχος. ποιεῖ δὲ Ὅμηρος τοῦτο καὶ ἐν τῷ δῖος Ἀχαιῶν, καὶ ἀριδείκετος ἀνδρῶν, καὶ δῖα γυναικῶν. τοιοῦτον δὲ καὶ τὸ κορυφαῖος χοροῦ. ὑπέρθεσις γὰρ καὶ τούτοις ἐμφαίνεται, διά τε τὸν Δία ὑπερφέροντα τῶν λοιπῶν θεῶν, διά τε τὴν κορυφὴν ὑπερκειμένην τοῦ σώματος, διά τε τὴν τοῦ ἀρί ἐπιρρηματικοῦ μορίου ἐπίτασιν. αἱ δὲ ὑπερθέσεις φιλοῦσι τὴν γενικὴν σύνταξιν
. Similiter in v.
συγκριτικὰ καὶ ὑπερθετικά
Favorinus,
ἔστι δὲ καί τινα ὀνόματα ἀπολύτως λεγόμενα, ἃ τοσαύτην οἴκοθεν ἔχει τὴν ὑπεροχὴν ὥστε οὐδὲ δεῖται γενικῆς πρὸς ὑπέρθεσιν ἐλθεῖν, ἀλλὰ αὐτόθεν γενικῇ πληθυντικῶν συντάσσεται, ὡς τὸ δῖα θεάων, καὶ ἔξοχος καὶ κορυφαῖος ἁπάντων, καὶ μόνος ἁπάντων· ὧν τό τε κορυφαῖος καὶ τὸ μόνος ὑπερθετικά ἐστιν, ὅτε ποιεῖ κορυφαιότατος καὶ μονώτατος, οὐκ ἀναγκαίως. οὔτε γὰρ τῆς κορυφῆς ἀνώτερόν τι εὑρίσκεται, οὔτε τοῦ μόνου μονώτερον. διὰ τοῦτο οὐ συγκριτικὰ ποιοῦσιν, ἀλλὰ ὑπερθετικὰ μόνα
. Sed tenendum est quaedam in hoc genere eiusmodi esse ut et absoluto et superlativo recte utamur, ut in illo
δῖος Ἀχαιῶν
, ad quod exemplum
δῖε Πελασγῶν
dicit Aeschylus in Suppl. v. 934. quaedam autem talia ut soli absoluto locus concedatur. Nam illud
δῖος Ἀχαιῶν
etiam per superlativum, si id usitatum esset, dici poterat, si quidem non is qui solus, sed qui maxime divinus est, quum alii quoque divini vocari possint, intelligitur: ubi autem quid solum de pluribus tale est ut ei adiectivum, in quo est comparatio ad reliqua, conveniat, ibi ne potest quidem aliud quam absolutum nomen poni, quia nihil adest de quo idem praedicari possit. Ex quo intelligitur ne satis recte quidem dicturum fuisse Aeschylum
ἕδραν εἶχε παντὸς εὐαγεστάτην στρατοῦ
, quod eo non eminentem in toto exercitu hunc unum locum, sed eum de pluribus eminentibus locis eminentissimum significasset: id quod res ipsa falsum esse arguit.