εὐνήτειρα:
εὐνήτειρα
M. Vit. Lips.
εὐνέτειρα
Tzetzes.
εὐνάτειρα
, secundae syllabae
η
superscripto, Par. B.
εὐνάτηρα
Ald.
εὐνάτειρα
G. Rob. Turn. Doricae formae hic nullus usus est.
καὶ: omittunt Vit. Lips. Ven. A. B. Cantabr. 2. Ald. Rob. Sensum huius loci non videntur satis perspexisse qui
εὐνήτειρα
pro nominativo habuerunt, quod haud scio an fecerit etiam Tzetzes Chil. VII. v. 358.
Ἀσσύριοι καὶ Πέρσαι γὰρ τοὺς βασιλεῖς θεοῦσιν, ὡς καὶ Αἰσχύλος δράματι Πέρσαις δεικνύει τοῦτο. Ἄτοσσαν θέλων γὰρ εἰπεῖν σύζυγον βασιλέως, μητέρα βασιλέως τε ὁμοίως, εἶπεν οὕτω, “Θεοῦ Περσῶν εὐνέτειρα, θεοῦ τε μήτηρ ἔφυς.”
Neque enim senes aliud quam salvere reginam iubent: qui, si
εὐνήτειρα
nominativus esset, quasi obiter eam salutantes hoc ut primarium afferrent, tu et coniux Persarum dei et mater es. Quamobrem
εὐνήτειρα
vocativus est, cui quum alter deberet addi vocativus,
θεοῦ δὲ καὶ μῆτερ
, mutatur forma orationis, quia hac tantum conditione mater Persarum dei vocari potest Atossa, si Xerxes eadem qua Darius fortuna utatur.