εἴ σοι τόδ᾽ ἡδύ, πόλεμον αἴρεσθαι νέον:
ἴσθι μὲν τάδ᾽ ἤδη πόλεμον ἐρεισθενέον
M. G. Ε.Ρ.
ἴσθι μὲν τάδ᾽ ἤδη πόλεμον αἱρεῖ σθαινέον
Rob.
αἴρεσθαι νέον
Porsonus. In librorum scriptura
ἴσθι μὲν τάδ' ἤδη
absconditum latet aut
σοὶ μὲν τόδ᾽ ἡδύ
, aut
εἴ σοι τόδ᾽ ἡδύ
. Quod si
σοὶ μέν
scribitur, recte sane procedit oratio,
σοὶ μὲν τόδ᾽ ἡδύ, πόλεμον αἴρεσθαι νέον. εἴη δὲ νίκη καὶ κράτη τοῖς ἄρσεσιν
. At ea ipsa caussa suspectum est
μέν
. Ad posteriorem autem horum versuum quum statim respondeat rex, viderentur haec bene cohaerere, nisi supra post v. 900. quattuor versus legerentur, quos praeconis quidem esse non est dubium: nam huius est regem monere ne bellum provocans multorum civium vitam in periculum coniiciat: sed isto quo leguntur loco scriptos non fuisse Schützius vidit. Nam non solum interrumpunt ordinem colloquii nec quidquam rex ad eos respondet, sed etiam praeco non poterat dicere
οὔ τοι δικάζει ταῦτα μαρτύρων υπο Αρης
, nisi aut ipse aut rex de bello aliquid dixisset. Eos igitur versus quum alienos ab hoc loco esse pateat, necesse est alibi scriptos fuisse. Schützius eos post v. 912. collocari voluit. Ad id eadem quam dixi ratio prohibet. Immo non alius est locus qui iis conveniat quam hic, ubi rex ita locutus erat, ut praeco aut turpiter ut ignavus iactator abire, aut bellum minari debuerit. Propterea scripsi
εἴ σοι τόδ᾽ ἡδύ, πόλεμον αἴρεσθαι νέον
, et post hunc versum ita collocavi illos quattuor, ut et ante eos et post eos lacunae signa ponerem. Non possunt enim versui 913. statim subiuncti fuisse, sed debebat oratio hoc modo procedere,
si tibi placet bello rem committere, Aegypti quoque filios paratos ad pugnandum invenies: videbis tum rectene an secus tibi consulueris
. Credibile est lacero hic antiquissimo codice reliquam fuisse aliquam laciniam, quae cum aliquot versuum iactura illos quattuor versus continebat, quos scriba, qui fabulam ex illo codice descripsit, quum nesciret quo pertinerent, post versum 900. collocavit. Inter hos autem et versum 918. veri simile est huiusmodi sententiam intercessisse, quare vide an bene prospicias populo tuo, si eum feminarum caussa in belli discrimen coniicias.