NA: Vulgo haec sic scripta sunt,
καὶ χρήμασιν μὲν ἐκ δόμων πορθουμένων, ἄτης γε μείζω, καὶ μέγ' ἐμπλήσας γόμον, γένοιτ' ἂν ἄλλα κτησίου Διὸς χάριν· καὶ γλῶσσα τοξεύσασα μὴ τὰ καίρια, γένοιτο μύθου μῦθος ἂν θελκτήριος, ἀλγεινὰ θυμοῦ κάρτα κινητήρια
. Horum versuum in primo perversitas sententiae offensui est. Expugnata enim domo non opibus, quae iam nullae sunt, aliae possunt accedere, sed domui, quae spoliata opibus est. Confirmatur hoc eo quod ad hunc versum in scholiis adscriptum est
χρημάτων
, quae non videtur interpretatio, sed notatio alius scripturae esse. Scilicet scriba in antiquissimo codice
χρήμασι
(ita libri,
χρήμασιν
Vict.) pro
δώμασι
,
δόμων
autem pro
χρημάτων
scripserat. In altero versu veteres libri
ἄτην γε μείζω
, nisi Escorialensis
μείζων
, omnes autem
καὶ μέγ' ἐμπλήσας γόμου
praebent. Vulgata scriptura a Turnebo profecta est. Duplex facta est comparatio, utraque tribus versibus, utraque consimili ordine et forma sententiarum. Quare hic versus tertius esse debebat, correctus ita, ut amissae opes etiam cum incremento restitui posse dicerentur. Pariter in ultimo versu, quum, ut saepe in crasi, particula ad metrum redundare visa omissa esset,
μὴ ἀλγεῖν ἅ
pro
ἀλγεινά
erat scribendum.