ὁ δὲ βώτας, ὁ μέγας Νεῖλος:
ὃς ἐρωτᾶς
Μ.
ὃς ἐρωτᾷς
G.
ὃς ἐρωτὰς
Rob. Latet hic fortasse ignotum nomen. Nam apud Hesychium est
Σωαγών
, quod ille non videtur
Σοβδιός
interpretatus esse: sequitur enim statim
Σοβδιός, εἶδος ἀστέρος
. Itaque explicationem nominis excidisse putandum erit. Perdoctam Valckenarius, abstrusis delectari solitus, vocat Scaligeri emendationem,
ὁ δ' Ὤγυγος
, eamque defendere studet, Diatr. p. 53. Ne cui in mentem veniat
Κηφισός δέ
coniicere, moneo non posse has virgines, quae se iam Argivas haberi volunt, Aegyptii dei auxilium requirere. Mirum est etiam, quod in margine codicis M. adscriptum est
ο Ιναχος σε
, pro quo in scholiis codicis G. scriptum est
ὁ μέγας, ὁ Νεῖλος
, quasi scholiastes
ὁ Μέλας
scriptum habuerit,
Νεῖλος
autem non legerit. Nam
Μέλας
antiquum nomen Nili fuisse traditur: v. librum Plutarcho tributum de fluviis c. 16. Eustathium ad Dionysii v. 229. p. 119, 6. interpretes Hesychii ad v.
Μέλας
. Nihil tamen isti glossae tribuam. Neque vero epitheton nihil ad sententiam conferens positum fuisse credibile est, ut
ὁ σωτῆρας
, quod quis posset ope scholiastarum Lycophronis ad v. 389. Etym. M. p. 708, 56. Zonarae p. 1631. communire. Quare quod minima mutatione indigebat,
ὁ δὲ βώτας, ὁ μέγας Νείλος
scripsi: qui te nutrivit magnus Nilus avertat te ab intolerabili ista temeritate.