EPISTOLA XCIX.—AD EUNDEM. [A.D. 1157.]
Idem eidem.
quod defles, illud amasti.
Unum e duobus eligite, aut litis discrimen vultis, aut pacem. Si litis incertum præfertis, advertite quia nihil turpius est quam suis armis expugnari, et quasi mucrone proprio jugulari. Si pacem, redite, et pax est: sed timetis, et quidem ubi non est timendum. Numquam enim venit in mentem serenissimi domini nostri regis ut innocentiam vitæ, integritatem famæ, gloriam regni, tanto deturparet opprobrio, ut manum suam et quacumque causa extenderet in Christum Domini, vel aliquam contumeliam a quocumque pateretur inferri. In eo siquidem plurimum motus est, quod conductum petere necessarium credidisti, quum neminem eorum unquam læserit, quantæcumque processerint inimicitiæ, qui ad se veniebat. Quid ergo timebatis, quum vos sua, et omnium nostrum voce et litteris revocaret? Sed vos mandatum domini papæ, et Cluniacensium vestrorum necessitas detinet. Porro et ipse dominus papa reditui vestro congratulabitur, nolens mandatum illud utilitati vestræ præjudicium facere, et personam vestram Wintoniensi et Glastoniensi ecclesiis, plus quam Cluniacensi non ambigitis obli-gatam. Illarum quippe regimen suscepistis a Cluniacensibus absoluti. Qua ergo ratione ab istis ad illos divertistis? Numquid æquum est, istis esurientibus, eorum pane illos satiari? Hæc non modo domini regis, sed fere omnium querela est. Certe an justa sit, vos videritis. Præterea ex absentia vestra se in necessitatibus regni a consilio vestro et auxilio queritur destitutum, quum, Domino præcipiente, Cæsari reddi debeant quæ sunt Cæsaris. Unde plurimi suaserunt, ut in omnes vestros durius ageret, et in bona ecclesiæ, usque ad thesauros intimos, manum extenderet. Ipse tamen, incitante se turba, continet manus suas, et adventum vestrum utcumque expectat. Quod si ecclesiam, et omnes vestros hac provocatione regiæ indignationi exposueritis, timendum est ne veniant majora metu, et vos, quos declinare non vultis prævisos, sentiatis aculeos postmodum duriores. Precamur ergo, et in virtute caritatis consulimus ut redeatis, et ex quo vos audierimus esse Boloniæ, vobis in ipso littore nostro occurremus, procuraturi quomodo ad dominum regem cum honore perveniatis, et finis jucundus tantis laboribus imponatur.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.