Ex mandato sanctitatis vestræ in præsentiam nostram citavimus venerabilem virum G. Abbatem Westmonasteriensem monachis de Malvernia responsurum super his quæ in audientia vestra adversus eum proposuerant. In ipsa autem ventilatione causæ nobis ex testimonio venerabilium virorum Gileberti Hereford. episcopi, Hamelini abbatis Gloucestr., Raginaldi Persor. abb. evidenter apparuit, quod monachi Malverniæ graviora quam passi sunt promeruerant, viciocontumaciæ suæ, et inobedientiæ culpa, quam beatus Benedictus in monasteriis docet cæteris acrius puniendam; et quam tota fides Catholica, et omnis ecclesiastica disciplina, quasi scelus idololatriæ detestatur. Tandem conversi ad cor ab abbate suo, quem multis injuriis et vexationibus graviter læserant, saniori consilio usi, prostrati ad pedes ejus, veniam petierunt, et satisfactionem promittentes, restituto privilegio, quod a majestate viciosa suggestione obtinuerant, intervenientibus nobis, et venerabilibus viris qui aderant, G. Roffensi episcopo, Silvestro abbate S. Augustini, in ipsius gratiam recepti sunt, et sic concordia reformata. Et quia cellulam Malverniæ ecclesiæ Westmonast. pleno jure ab initio constat esse subjectam, excellentiæ vestræ preces porrigimus, rogantes ne contra consuetudinem omnium monasteriorum, eam patiamini jure suo privari, et justas petitiones abbatis, de quo meliora speramus, misericorditer audiatis.