Super incolumitate vestra, quam a nuntiis vestris accepimus, lætamur plurimum, sed de ea mentis integritate, quæ rerum damna non sentit, congratulamur Altissimo bonorum omnium largitori. Gravis quidem fuerat de rerum jactura tentatio, si non in fortem animum incidisset; verum fortitudo clarius elucescet, si tribulationis igne probata redierit ad ovile, quod ex pastoris absentia insidiantium morsibus patet. Nec est, dilecte frater, quod vos amodo vereri oporteat, quum ipse rex adventum vestrum desideret, et pacem, et securitatem omnimodam repromittat, et ne de ea possitis aliqua ratione dubitare, eam in manu nostra cepimus, ducatum vobis dantes, a mari usque adregem, moram vobis, et reditum, si expedierit, præparaturi. Si ergo diligitis ecclesiam vestram, si animam vestram, immo quia utramque diligitis, accepta opportunitate redire non differatis, ne, quod absit, quod sæpe diximus, fiant conditionis vestræ novissima semper deteriora prioribus. Potestatis enim a Domino constitutæ geminabitur indignatio, si porrectam gratiam contemni præsenserit.