Sanctitatis vestræ mandatum debita veneratione suscipientes, creditoribus vestris satisfecimus, parati semper apostolicis obedire mandatis, sed apostolatus vestri tempore paratissimi. Nos etenim per misericordiam Domini a fide Romanæ ecclesiæ, ab obedientiæ famulatu, non carcer, non gladius, non, si qua gravior est persecutio, separabit: præsertim quum illum videamus in throno Petri regnantem, a quo doloribus nostris solatium expectamus. Multa siquidem sunt, et fere importabilia, quæ pro domo Domini libenter, quum ita oporteat fieri, sustinemus, et certe majora quam quæ scripto committi expediat. Speramus autem quod ea in brevi auctore Domino in auribus vestris commodius præsentes exponemus, eo quod vos ad Galliarum partes descendere, fama fere omnium consona voce concelebrat. Supplicamus ergo majestati vestræ, ut nos de adventu vestro, si placet, dignemini præmunire, quo paternitati vestræ, ut decet, promptius occurramus, et desideratissimo beatitudinis vestræ visu et alloquio citius gaudeamus. Interim, pater dulcissime, nos scriptorum vestrorum solatio, et Apostolicæ salutationis beneficio petimus sæpius visitari, ne pii desiderii nostri dilatio, aut servitutis nostræ contemptum, aut defectum gratiæ vestræ, autveteris amicitiæ oblivionem, si non nobis, aliis tamen significare videatur. Et quia indefessa sollicitudine super afflictione matris nostræ sanctæ Romanæ ecclesiæ jugiter concitantur viscera nostra, et ora filiorum infidelium dilatantur, qui laborem capitis pro languore nobis improperant, expedit ut vestrum, et sanctæ Romanæ ecclesiæ statum, et si tempestas adhuc cessat a seculo et serenum futuræ pacis alicunde resplendeat, litteris quas in gente nostra ad confirmationem fidelium possimus ostendere, nobis significari præcipiatis. Me gravis languor exigentibus culpis meis æstate præterita adduxit ad portas mortis, cui me ad modicum facto jam testamento, rebusque omnibus usque ad victum tenuem erogatis, clemens omnipotentis manus, ut hac urbe morula liceat commissa deflere, subduxit. De reliquo namque breves sunt dies mei. Verum ut anima de carnis ergastulo lætior exeat, ad conspectum Altissimi gratias pro benefactoribus actura, ad pedes clementiæ vestræ tota mentis intentione jaceo provolutus, ut professionem abbatis sancti Augustini, quam omnes prædecessores mei habuerunt, et mihi novissimo, et omnium minimo nunc pro bene placito vestro subtrahitur, ecclesiæ meæ restituatis. Hic est enim dolor ille unicus, qui corpus meum depascitur, lacerat animum imum et invalescit tantum hoc sub pectore vulnus, ut me patienter audiat clementia vestra: mœror et doleo, quod præterita hyeme, nec in una petitiuncula potui exaudiri, quum monachi S. Augustini contra me multitudinem obtinuerint litterarum. Litteras illas, quas solas pro nobis, de negotio illo nostri vobis nuntii attulerunt, Domino teste, pro reverentia et honore vestro, quem conservari desidero semper illæsum, nulli adhuc credidi ostendendas. Ego, quum illis placet, ex mandato vestro, ad suffraganeorum meorum tribunal protrahor et invitus.