Gratias quantas possum, quia quantas debeo, reddere non sufficio, refero paternitati vestræ, pro honore et beneficiis mihi et meis a vobis semper exhibitis, et maxime eo quod solus inter multos, quibus devotio mea quandoque innotuit, me litteris vestris in manu nuntiorum meorum, adhibita consolatione curastis instruere. Vestro itaque consilio adquiescens, convocatis iis, quos oportuit, in verbo, sicut me docuistis, processi, a mandatis apostolicis, nec pro temporali vita et in minimo recessurus. Videat ecclesia Romana quid præcipue velit, aut quid expediat, pro ipsa, si necesse est, paratus sum, et carcerem, et in mortem ire: quisquis in ecclesiæ auribus Romanæ de me aliud dicit, de suo loquitur, quia mendacium loquitur. Exhibitio præteritorum, probatio futurorum est. Me jam tertio pro mandatis apostolicis periculis, immo et morti exposui. Numquid in fine viæ et vitæ senex æternum longi laboris et jugis obedientiæ præmium pro quacumque temporis fallaci promissione immutabo? Ante mihi pereat totus mundus, quam ego pro ipso peream Deo meo. Hæc ideo quia quosdam dominorum meorum Cardinalium aliter quam mihi et ecclesiæ meæ expediat, aut quam ego de conscientia mea meruerim, in me audio animadversos: quibus si deliqui, quod tamen non recolo, tanquam dominis et patribus debita humilitate libentissime satisfaciam. Si non deliqui, obsecro per misericordiam Domini et justum judicium ejus, ut amoveant conceptæ indignationis aculeos, et antequam mihi bene promerenti amodo restituant gratiam. Et quia nuncii mei a quibusdam minus bene recipiuntur,petitionem hanc, si hoc tamen auderem postulare, dominis meis cardinalibus per manum vestram desidero præsentari, et responsa eorum per litteras vestras recipere. Celebris fama est dominum papam ad Galliarum fines accedere. Ut ergo promptius illi et vobis occurramus, me per latorem præsentium, si placet, adhibita celeritate præmonete. Vivat et valeat paternitas vestra, memor mei in orationibus suis.