Quot et quanta mala ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo peregrinationis vestræ dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames cœpit in terra vestra, non equidem fames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Si ergo ad aliquem vicinorum solos evangelii tres panes, domui vestræ mutuaturi accedimus, creditorum continuo sustinemus difficultates, ea se copia excusationum opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad importunitatem nostram vix surgat aliquis, et aperiat velnobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, timemus, ne pro pisce serpentem, aut ne pro ovo porrigat scorpionem. Præterea oves vestræ aut non audiunt, aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa? jacturam Domini, quæ quotidie fit in rebus et moribus, non sufficiunt enarrare. Audite ergo, dilectissime frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum, audite vocem sponsæ quæ amore languet, et vestro desiderio intabescit. Audite denique vocem sponsi, qui vos constituit super familiam suam, ut ei cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiæ et virtutis vestræ radiis illustrate. Nec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. Proculdubio satius est et æquius, ut sollicitudinis vestræ vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos fecit securos, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos volueritis, ad gratiam ejus poteritis introducere. Nos autem reditui vestro congratulabimur, et quicquid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo conferemus. Vale.