EPISTOLA XCVII.—AD EUNDEM. [A.D. 1157.]
Ad eundem.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
Quam tua te fortuna sinat.
Quid ergo [ille] quem Verbum Patris invitat ad fortia, et animat in tribulatione malorum, et dolore? dicens, Confidite in me, ego vici mundum. Dilatare voluit Dominus nomen suum, et martyris sui gloriam transferre ad externas nationes, ut qui quasi sub modio Senonensis ecclesiæ latebat, respondeat in medio nationum, et multitudine populorum. In ædes suas tantum forte permisit incendium, ut quasi beneficio ignis examinatæ, auctore Domino, quum reædificatæ fuerint, sicut mundiores, ita appareant pulchriores. Quum vero ecclesiam Anglorum sollicitare placuerit, diligenti sollicitudine prudentes et honestos viros in hoc opus eligere studeatis, quorum peccata minime ruborem incutiant innocentiæ vestræ: veniant quidem muniti commendatitiis precibus principum vestrorum, non quo res aliter expediri non possit, sed quia facilius et felicius promovetur negotium, quod magnorum virorum est auctoritate subnixum. Affectum spondet dominus Cantuariensis,effectus autem. Dominus procurabit. Quid de me dicam, qui totus vester sum, et illorum? De cætero liberalitati vestræ pro epistolis beati Bernardi gratias ago, antiquis insistens precibus, ut flores verborum ejus quos conquirere poteritis mihi transcribi faciatis, et si quid hujusmodi apud vos paratum est, per nostros nuntios afferatur. Præterea beati Aigulfi mihi pignora promisistis, cui satis gratulari non possum; sed licet mihi sufficiat gratia vestra, precor, si fieri potest, ut de reliquiis beatæ Savinæ, Memorii, Frodoberti, et aliorum, quorum pane nutritus sum, per eosdem mihi mittatis. Quod autem hujusmodi mitti placuerit, manu vestra signatum tradatur nuntiis, et litterarum. vestrarum prosequutione fiat authenticum.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.