Litteras beatitudinis vestræ mihi lator præsentium attulit, sed ipsis Paschalium solenniis feriaverunt.Increpationis ergo vestræ querelas graviter accepi, et eodem animo quo eas noveram esse conscriptas, nisi quod in anima puriori sinceriorem esse credo caritatis affectum. Si enim super his, vel vitio arrogantiæ et ingratitudinis vobiscum contendero, præter eam quæ perspicuis et perpetuis virtutum titulis illustratur, domestica probatione convincor. Gratia siquidem Domini et vestra, sum quicquid sum, siquid tamen sum, et institutionis vestræ beneficio me spero semper futurum meliorem. Scripseram quidem vobis de adventu meo, quod ex subjectis causis fore credideram. Quod vero sententiam mutavi vel distuli, non levitas mea, sed consilium amicorum meorum fuit. Unde hoc aut nullam arbitror, aut levem culpam, quum et Altissimus sententiam mutet, cujus consilium manet in æternum. Non enim fortunæ insidias solus potui declinare, quum omnia quæ sub sole sunt, lubricæ sortis vana versentur in alea. Fluxus etenim temporis, motus rerum, caligo mentium, levitas animorum, axem fortunæ tanta sui agilitate circumferunt, ut non modo rotam ejus, sed et totius orbis molem facile constet esse volubilem. Verum ne non tam me excusare, quam rerum conditionem frustra videar accusare de omnibus, sed causa cognita judicare. Status itaque mei faciem parumper inspicite, serenissimi domini nostri regis Anglorum, ab anno præterito, gravis in me studio æmulorum excitata est indignatio. Si causam quæritis, professio libertatis, veritatis defensio crimina mea sunt: testis est mihi scrutator cordium, quem inutilis et perniciosa vita mea tota semper et nimis offendit, quia alterius culpæ, quod ad dominum regem, conscientiam nescio. Ipsum, ut audistis, adire disposueram, meam innocentiam purgaturus, sed per familiares suos didici, me nullomodo admit-tendum in absentia domini Cantuariensis et eo mediante mihi posse gratiam reformari. Præterea domini regis reditus nobis in dies singulos promittebatur. Quid ergo facerem? Insulam egredi imaginem videbatur habere diffugii: calumniatorum declinare congressum, esset ream conscientiam profiteri: principis non expectare conspectum, caput meum læsæ majestatis obnoxium legibus faceret; ad summam, testimonium innocentis conscientiæ, auctoritas Romani pontificis, prudentum consilia, familiarium preces tandem persuaserunt, ut examen causæ, si fieri potest, domi expectem, ubi finis poterit esse, et sumptu facilior, et copia amicorum fertilior. Sed hæc, ut scribitis, renuntiasse debueram: has equidem partes fidelibus vestris amicis meis, venerabilibus viris, Joanni thesaurario Eboracensi, et Magistro Willelmo commiseram procurandas. Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis, ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem læta quam tristia nuntiare. Unde et cursorem vestrum mecum retinui per dies aliquot in adventum illustris reginæ Anglorum, et clarissimi viri Cancellarii regis, qui, per misericordiam Domini, procellam mihi detumuisse dixerunt. Potens est autem Dominus vestris, et ecclesiæ suæ, pro qua patior, precibus, eam, quantacumque sit, in auram commutare, et innocentiam meam perducere ad portum quietis optatæ. Hæc hactenus. Ex quo fidelem nuntium inveneritis, mihi, si placet, epistolas beati Bernardi transmittite. Precor etiam, ut flores aliquos verborum ejus, et vestrorum, et Cantoris Trecensis, et si qui sunt similes, colligi faciatis: ita tamen ut florum lætitia non perimat aut minuat fructus utilitatem. Ego proculdubio, auctore Domino, vos in mea, aut proprii nuntii persona, antequamAutumnus exeat, visitabo. De liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, quas possum, vobis gratias refero. Carissimum autem nostrum, T., præpositum vestrum, nomine meo persalutate; his quoque salutatis qui vos diligunt, et me noverunt, quos etsi non cartæ brevitas, mentis tamen complectitur latitudo.