Dilecti filii nostri R[icardus] de Dractona, et A. frater ejus, sua nobis conquestione flebiliter suggesserunt, quod in injuriam sacrorum Canonum et nostram a filio nostro R. archidiacono Norwicensi injuste tractati sunt, nec eis potuerit apud eundem archidiaconum interposita appellatio suffragari. Adjiciunt etiam, quod, postquam fuerat ad nos appellatum, fraternitas vestra sub regiæ jussionis obtentu quadam imagine judicii jamdictum A. advocatione ecclesiæ S. Andreæ de Ringet conata sit spoliare, ut in R[ad.] extraneum transferretur, unde et idem R[ad.] ausu sacrilego, assentiente sibi, sed et patrocinante R. archidiacono, prædictam ecclesiam memorato Ricardo qui eam judicio nostro, et fratrum qui aderant, legitime possidebat, præsumpsit auferre. Super his autem quia testibus et instrumentis nobis fidem facere parati erant non potuimus non moveri. Veruntamen, ut merita totius causæ partium assertione plenius agnoscamus, terminum quem vestra dilectio postulavit, partibus duximus indulgendum, omnibus tamen in irritum devocatis, quæ post appellationem præsumpta sunt. Licet enim interdum propriæ personæ æquanimiter injurias supportemus, injuriam tamen sanctæ Cantuar. ecclesiæ, et contemptum sedis Apostolicæ, cujus vice fungimur, dissimulare non possumus, nec debemus. Hujusmodi ergo auctoritate sæpe fatum archidiaconum Dominica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspectui apparere jubeatis, prænominatis fratribus R[icardo] et A. super damnis et injuriis responsurum, et inobedientia, et contemptu domini papæ et nostro, et participatione sacrilegii,R. quoque de Passu. generum archidiaconi ad sedem apostolicam excommunicatum transmittatis, eo quod instinctu diaboli presbyterum interfecit. Noverit autem archidiaconus quid eum consequatur, si prædicto sacrilego communicare ausus est, dum a participatione ejus ecclesiam abstinet. Præcipimus ut ecclesiam de Ringet cum ablatorum integritate prænominato R[icardo] restitui faciatis. Quod si Rad. extraneus nostris et vestris mandatis obedire contempserit, in eum severitatem ecclesiasticæ disciplinæ exercere non differatis. Si autem adversus Ricardum aliquid juris sibi competere crediderit, illud media æquitate, ubi justum fuerit, postmodum poterit obtinere.