Omnem animam potestatibus superioribus subjicit Spiritus sancti per apostolum suum emissa præceptio, cui quisquis resistit, divinæ dispositioni convincitur contraire. Virtus si quidem obedientiæ est, qua divinis humana, terrena cœlestibus sociantur. Cujus contemptores, quantum in se est, scindunt ecclesiæ unitatem, et dirumpunt compagem spiritus, quæ consistit in vinculo pacis. Unde de vestra fraternitate, quæ per misericordiam Dei, arctioris vitæ professa est regulam, et eminentissimæ religionis assecuta est gradum; satis admirari non possumus, quod mandatum domini papæ et nostrum hactenus contempsistis. Quum enim vos ex mandato apostolico sæpius, ut oportuit, et forte sæpius quam oportuerit paterna diligentia commonuissemus, quatenus decimas Roffensis ecclesiæ Paridi archidiacono ut justitia exigit restitueretis, iteratis præceptis non modo non profecimus, sed nec subjectionis, aut alicujus humilitatis verbi aut operis testimonio, nobis apparuere vestigia. Quia ergo, licet nostram æquanimiter interdum portare possimus injuriam, contemptum domini papæ dissimulare non possumus, nec debemus, vobis præcipiendo mandamus, ut omni occasione et dilatione remota, præfatas decimas memorato archidiacono juxta mandatum apostolicum restituatis, a divinis, secundum statuta patrum, abstinentes, donec domini papæ mandatum, et nostrum impleveritis: ecclesiam quoque nullus vestrum præsumat ingredi, dum crimine inobedientiæ, scelus ariolandi et idololatriæ perpetretis.