Quum sæpe, rarius tamen quam vellem, litteras vestras receperim, nullarum gratior fuit adventus, quam illarum quæ mihi sub domesticæ eruditionis auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gaudeo namque quod de thesauro scientiæ vestræ nunc tandem probitatis exemplum, quod vobis reservabatis, et mihi communicatum est. Potero quidem his et similibus animari ad fortia, et Domino provehente, ad altiora conscendere, si mihi propitiationis suæ manum porrexerit, qui illorum dumtaxat operum finem illustrat, quorum se meminit esse principium. Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit jucunda memoria, et sententia probabilis videatur, est tamen, ut arbitror, unde mœrori suo poterit quis exhibere solatium. Magnum equidem est honorum fascibusillustrari, sed proculdubio majus est eosdem virtutum titulis promereri. Unde qui virtutis assequutus est meritum, etsi rerum opulentia vel fastus non accedat honoris, collato tamen bono debet esse contentus: ne si impatientis conscientiæ stimulo, quasi injuria, murmuraverit, vicio ingratitudinis, hoc ipso quod habere visus est se fecisse videatur indignum. Et utinam, si studiorum præmium non assequimur, saltem non destituamur et merito. Non tamen hæc idcirco propono, quod a senis nostri eruditione recedam, cui, Domino faciente, tota vigilantia mentis et corporis obtemperandum esse decrevi: quod pusillanimitatem spiritus veremini, et timorem timetis suspicionum, prudenter quidem facitis et amice. Non enim Pompeio, aut eo qui ipsum vicit, major, aut Augusto prudentior, Cicerone aut Curione disertior sum, quibus quantum suspicionis aura nocuerit, vos historiarum series trita perdocuit. Taceo quod totiens victorem Machabeum ante fregerit pusillanimitas, quam gentium fortitudo. Unde constat, quod illorum impetum a me sustinere non potero, nisi me interim foveat, qui protegit hominem a pusillanimitate spiritus et tempestate: in illius autem virtute non timebo, quid exterius ingerat homo, aut interius murmuret caro. Cæterum equus quamlibet velox cessante stimulo fit tardior, et ut ait quidam,
—— corrumpunt ocia mentem,
Et capiunt vitium ni moveantur aquæ:
sic et mens mea, quæ sui vicio, ne dicam natura, hebes est, innatam ignaviam non deponet, si non crebrius exhortationum aculeis excitetur. Erit ergo industriæ et diligentiæ vestræ frequentius somnolentiæ meæ torporem excutere, ut quem ad bene agendum non propria, saltem virtus accendat aliena: in eovero maxime veræ amicitiæ fidem agnoscam, si me sic mihi reddideritis, ut viciis non parcatur, et ut de cætero necentur cautius statuatis ea contra faciem meam, ne in eo deterius semper aliis displiceam, in quo mihi quoque non novero displicere.