Assertiones partium fideli debemus prosequi testimonio, quum causæ recedentes a nobis ad aposto-licam evolant majestatem. Inde est quod seriem controversiæ quæ inter Ricardum de Anestia et Mabiliam de Franchevilla diutius in auditorio nostro ventilata est, ad notitiam vestram transferre curamus, prout emergentes articuli colligi potuerunt. Quum itaque jam dictus Ricardus, cognatus Willelmi de Saccavilla et nepos, sicut sororis filium vulgus nepotem dicere consuevit, petitionem hæreditatis ad bona avunculi obtinenda institueret, memorata Mabilia filia Willelmi se illi in foro secularium judicum, ubi res actitabatur, opposuit, asserens filiam nepoti in paterna hæreditate præferendam. Ricardus vero ei nihil juris hæreditarii competere respondit, eo quod non esset ex legitimo suscepta matrimonio, sed adulterino procreata complexu. Quum itaque matrimonii quæstio verteretur, quod de regulis ecclesiasticis infirmatur aut convalescit, decrevit curia catholici principis serenissimi regis Anglorum Henrici secundi, ut ad examen ecclesiasticum causa rediret, ubi de jure canonum, quos clerus novit, vulgus ignorat, quæstio matrimonii finem debitum sortiretur. Partibus ergo diem ex regio mandato præfiximus, et tandem post dilationes quas Mabilia ex variis causis obtinuit, petitionem suam Ricardus instauravit. Ut autem liquidius causam suam astrueret, et adversariam spuriam esse doceret, avunculum suum Willelmum cum quadam Albreda de Tresgoro matrimonium contraxisse asseruit, et exinde illa contra fidem conjugii derelicta, duxisse Adelitiam filiam Amfridi vicecomitis, et ex ea Mabiliam et alios liberos non legitimos suscepisse. Asserebat etiam quod quum Willelmus Adeletiam superduxisset, Albreda, quam præduxerat, in ipsis nuptiis pro se jus fœderis conjugalis protestata et auctoritate Ecclesiastica inhibens ne superdicta in mariti sui illicitostransiret amplexus. Præterea quum ibi præ turba, et mariti sui perversitate non posset audiri, ad dominum Wintoniensem tum apostolicæ sedis legatum accessit, et sicut idem suis litteris testabatur, tandem per sententiam ejus obtinuit, ut ei relicta adultera maritus suus restitueretur. Ipsum quoque judicium episcopi Wintoniensis auctoritate sedis apostolicæ dicebat roboratum, quoniam eam jamdictus episcopus, dum eum controversaretur, consultaverat, scriptum consilii a domino Innocentio sanctæ memoriæ prædecessore vestro, ut aiebant, receperat, in hæc verba. Nos enim originales nunquam, sed domini Wintoniensis litteras super hoc duntaxat accepimus. “Super eo quod interrogastis de sacramento conjugii breviter respondeo, illam quam dixisti a patre conjugem traditam, et ab eo cur tradita fuerat rursum patri commendatam, donec statuta die in suam ille domum traduceret, dico quia legitimo consensu interveniente ex eo statim conjux fuit, quo spontanea pactione sese conjugem esse consensit. Non enim futurum promittebatur, sed præsens firmabatur. Quapropter quicquid postea cum alia factum est, sive in coitu, sive in generatione prolis, tanto reprehensibilius est secundum, quanto verius primum. Constante enim primo, quanto amplius in secundo committitur, tanto magis culpa augetur.” Inde quum ex apostolico scripto fuerit divortium celebratum, nec elapso decennio, aut amplius sit aliquo juris remedio sententia attemptata, illud esse matrimonium habendum quod legatus conciliavit, et adulterinum esse amplexum, quem sedes apostolica condemnavit. Ad hæc, jam non est in quæstione utrum illorum matrimonium fuerit, quum hoc liqueat ex re judicata, ex divortio celebrato, ex eo quod usque ad dies vitæ novissimos relicta adultera priori cohæsit uxori. In omnibusautem articulis sibi copiam testium esse dicebat, ut nec de matrimonio prius contracto, nec de interpellatione sequentis contubernii, nec de divortio canonice celebrato quisquam possit ambigere. Et quidem quum pro se plurima allegaret, maxime rei judicatæ insistebat articulo, et sententiæ, quam in synodo Londoniensi ubi divortium celebratum, et adversus matrem Mabiliæ a domino Wintoniensi tunc legato, et Londoniensis ecclesiæ vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia geniti sunt ab omnis prorsus hæreditatis beneficio excluduntur, eosque nec jura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo improbat vigor, ut nec alimenta decernat, sed quodammodo juri quod illa subtrahit, adquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius hæreditatis spe contendebat esse arcendam. Ad hæc Mabilia ad cognati sui calumniam depellendam parentes suos Willelmum et Adeliciam legitime conjunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie ecclesiæ contraxisse. Non multum tamen inficiabatur, quin pater suus Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albreda ducenda, quum pater ipsius antequam duceret Adeliciam Mabiliæ matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendo liberum esse debet de consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur, quod testes apparebant parati probare, patri Albredæ pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusam: adjiciebant etiam Albredam, et patrem ejus omnem obligationem, quæ intercesserat, ex causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Wil-lelmo, et patri ejus, eo quod nuptiarum Willelmi et Adeliciæ pater Albredæ conviva fuerit, et matrimonii hujus promptissimus approbator. Sponsam vero non pontificum ostendunt, quum desponsata puella possit monasterium præeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est: et leges teste Gregorio nullam infligunt pœnam sponsæ, si ad collegium evolaverit puellare. Præterea conjugium non esse perfectum, quod non confirmat et perficit commixtio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. Si ergo initiatis perfecta præjudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur præjudicasse conjugio. Nam Evaristus papa, quum formam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subjecit: Ita peracta legitima scitote esse connubia, aliter vero præsumpta, non conjugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia, aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrunt legitima. At Willelmus, dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas contraxit nuptias, nec umquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium vero quod pars adversa objicit, aut omnino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem quum justitia, defuncto rege pacis amatore, a regni finibus exularet, et invalescente furore novis gaudentium omnes provocarentur ad omnia, matrem suam Adelitiam nullo jure a conjuge separatam asseruit, sed violenter a domo mariti exclusam pariter et ejectam, et hoc machinatione Gaufridi Londoniensis archidiaconi, qui accepto pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordescorruptus erat, nondum tamen legationis officio fungebatur. Hoc autem ea ratione nitebatur ostendere, quod Adelicia sanctum virum Albericum Apostolicæ sedis in Anglia legatum, quum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super injuria a marito et archidiacono illata justitiam exhiberi: quum ex ratione temporum constet, quod dominus Wintoniensis primum legationis officium nactus sit post exitum a nobis jam dicti episcopi Ostiensis. Exinde vero quum jam dictus Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret officium, præsideret, sæpedicta Adelicia palam prolato legati mandato, quod obtinuerat, petiit super his quibus ab archidiacono et a marito injuriata fuerat, justitiæ supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium pondus sic judicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad justitiam exhibendam. Matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex eo non contractum esse constabat, quod tune primum inter eos, etiam sponsalitiorum solemnitas in ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, quando per fraudem jamdicti archidiaconi et episcopi Wintoniensis, uxor a marito projecta est, et hujus quidem rei testes præsentialiter apparebant. Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut de jure nulla sententia, qua absens condemnata est, non contumax, sed indecitata, quum constet sententiam nihil habere fortitudinis, quæ contra solemnem ordinem judiciorum lata est. Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia juris quum parentibus aut propter militiæ cingulum, aut sexus infirmitatem liceret ignorare, illud habere vim conjugii quod conjugii præcedit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenusin consummatione matrimonii non agnovit: patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut Gillebertus venerabilis abbas Colecestriæ litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et alii religiosi qui adfuerant, testabantur, palam pœnituisse dicebatur, quod fraudulentiæ jamdicti archidiaconi in ejicienda uxore adquieverat. Sed quicquid inter parentes actum fuerit, sibi aut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archidiaconus aut episcopus Wintoniensis nihil contra liberos pronuntiassent, sed hoc quoties conveniebantur expresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii, quod tamen infirmare moliebantur. Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps quidem justitiæ amator, et juris Cismontani peritissimus, ad quem ipse Wintoniensis liberorum causam transmiserat, eo quod ad ipsum res ipsa jure feodi pertinebat, accitis potioribus episcopis Galliæ, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre defuncto, eos legitimos agnovit hæredes, eisque obesse non debere censuit, quicquid in fraudem eorum dolus artifex procuravit. In his autem omnibus se dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei judicatæ, ab articulo illo avelli non poterat, quin oporteat tenere sententiam, quæ non modo elapsis decem legum diebus, sed toto vicennio juris nullo remedio attemptata est. Producebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum hæredem, et alios tanquam spurios abdicatos. Sed nec privilegium obesse personarum dicebat, quum factum proprium nulli liceat ignorare. Licet enim Willelmus pater Mabiliæ miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit quum Albredam receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sedpræsentis contractu conjugii, et quum matrimonium consensus efficiat, quicquid in injuriam legitime præcedentis consensus præsumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. Quod si carnale commercium, et ex eo concepta soboles exinde contra fidem conjugii processerunt, non ex eo inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quicquid egerit, aut scivit, aut scire debuit, sed nec liberis ejus prodesse debet, si ex privilegio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impune illuderet: forte si materna peteretur hæreditas, liberis prospici poterat in hac parte, eo quod mater potuerat in contrahendo conjugio sinistram conscientiam non habere. At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convinctis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et hæreditatis damno liberat, quas ecclesiæ per ignorantiam detemptæ conjungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et Canonum exercetur, qui incestuose, aut illicite coeunt, scienter, jure divino et humano pariter prohibente. Contra hæc pars Mabiliæ multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur exemplis dicens, impossibile, aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, quos nominabant, exhæreditarentur, ob hoc quod inter parentes eorum sit divortium legitime celebratum: nec tamen inter parentes suos divortium legitime celebratum pars Mabiliæ fatebatur, jura quoque dicebat proniora ad absolutionem, præsertim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari: separationem vero in synodo Londoniensi a domino Wintoniensi non factum eo nitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam jam dictus epis-copus Londoniæ convocavit, celebraretur, Adeliciam, sicut multi præsentes testabantur, sæpedictus archidiaconus inauditam in indefensam in capitulo Colecestrensi, nullo præcedente judicio præceperat amoveri, et quod gravius est, uxorem totius hujus quæstionis ignaram a domo mariti præsens ejecit. Quum autem in jam dicta synodo Londoniensi memoratum Wintoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit, nisi ut illatam sibi ad archidiacono deploraret injuriam, et juxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis fecerat, justitiam consequeretur. Nullum autem aliud verbum, sicut probare nitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quod querelam suam apud judicem surdum deposuit. Querebatur etiam quod idem Wintoniensis ad dispendium ejus, consilium domini Innocentii trahere disponebat, quum in supradictis litteris domini Innocentii nihil de parentibus ejus expressum fuerit, sed nescio de quibus male conjunctis: parentes enim ejus nequaquam sic convenerant; quod si eos convenisse sæpedictus episcopus domino papæ suggessit, et falsæ suggestionis culpa, et alieni mendacii crimen obesse non debet. In summa sicut Ricardus præcipue insistebat, institutioni avunculi petitionem hæreditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententiæ Wintoniensis episcopi. Sic e contra Mabilia maxime patris novissimæ voluntati innitebatur, et judicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat: ad hæc si non usquequaque pars aberraret auctoris, sibi et diuturnitate temporis et juris ignorantia, numero liberorum, et auctoritate ecclesiæ, quæ matrimonium illud conjunxerat, subveniendum esse protestabatur. Nam in causa duriori Divus Marcus et Lucius benignius responderunt, ita Flaviæ Tertullæ per mensorem libertum rescri-bentes: Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantia juris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. Idcircoque quum hæc omnia in unum concurrant, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quæsitorum, quod ante annos xl contractum est, perinde ac si legitime concepti essent. Si ergo tanta est clementia sæcularium principum, ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quænam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos ecclesiæ sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate condemnent? Quum itaque hæc hinc inde proponerentur, et ad probationes partium producendas, tandem fere in fine biennii, dies peremptorius eis præfixus esset, post dilationes, quas partes emeruerant, rea tamen frequentius, utpote quæ interveniente puerperio aliave infirmitate, aut ex justa, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus, suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit, præfigens Dominicam qua cantabitur, Lætare Jerusalem, in eo se gravatum asserens quod dilationibus jam fere biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris delusus ne justitiam consequi posset.