Malignantium excessus ii potissimum sufficiunt coercere, quibus merita partium familiarius innotescunt, et qui corrigendi potestatem a Domino acceperunt. Unde et vos controversiam, quæ inter Reginaldum et Pag. vertitur, commodius decidetis, quum apud vos veritas latere non possit, et inter eos ex necessitate officii juris dicendi debitum discretioni et fidei vestræ immineat. Quod enim fori vestri controversiæ ad nos manant, nota defectus aut dissimulationis est, nec tam auctoritatis aut prudentiæ quisquam credat esse defectum: quum utrumque contulerit tibi Dominus. Date ergo operam, ne justitiæ implendæ voluntas merito deesse videatur. Quod si dissimulatis, æque vestro insistitis nostroque dispendio, quum et nobis labor accrescat, et vobis, quod non expedit, conceptæ virtutis opinio minuatur. Vobis enim debemus, ut cum amico liberius loquamur, quod nos Edwardus et Helias diutius vexaverunt, et ut verbis vestris vobis respondeam, quod mihi de præfatis præscripsistis, de R. et P. rescribo, respondeat scilicet utrique justitia sua. Quod si aliter in manifesto crimine inobedientiæ vel alterius sceleris deprehendatur, pœna manifesta puniatur, ut cæteri metum habeant, et recolant, quare vigor judiciarius sit in medio constitutus. Novit etiam prudentia vestra quædam tanta rerum luce clarescere, ut ventilatione non egeant, sed pœna dumtaxat aut præmio.