Dominus tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, ut nequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem ejusdem levitate agiteris ad aurem. Fortis, et potens est Dominus exercituum, idemque suaviter disponit omnia,et eos, qui dispositioni ejus reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, et in actibus Apostolorum ex sententia Gamalielis, arbitrio Dei commissa est nascens Ecclesia, nutu cujus omnia infirmantur aut convalescunt. Ei itaque committas causam tuam, quoniam eo patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori parvulorum dictum est, Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adulti jam non nutricis alimento, sed conservationis egent præsidio. Ergo sit desiderium, sit oratio tua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini impleatur. Quod si ipse pro nobis, quis contra nos? Non erit irritum verbum ejus, etsi plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, impleatur. Steterunt contra eum ab initio viri fortes, potentes, habentes prudentiam hujus sæculi, et gratiæ collocatione famosi, cientes bellum, sed præcipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quæ præfigurabat Ecclesiam. Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lampadis, quoniam in parte orientis et loquentis ex alto æternitatis consilio, sermo lucidior, copiosior, et efficacior est. Nec movearis, si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet gratia, quoniam illa, quæ quærit quæ sua sunt, evanescet. Licet enim exultet ad horam in lumine alieno, deficiet plane, et obscurabitur, quum justitia in judicium convertetur. Quod si quis de solo nititur Ulpiano, imo de opinione Ulpiani Domino propitio erudietur, nec de spiritu proprio, nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singuli pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et cano-num totius divini et humani juris, et omnium quæ statuta sunt ab initio. Ipsum invoco testem, quem velim nolim habiturus sum judicem, quia ex animi mei conscientia, tu nec actor hujus verbi fuisti, nec procurator, immo nec conscius, et ut vocationi divinæ securius adquiescas, sine archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sine non scripserit, scio quia ille litteras hujus non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filio Hardingi, qui utinam vir episcopalis esset, sed nec Simone impellente, nec inducentibus Giezitis potuit inclinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animæ suæ. Sic repulsam passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo; ita tamen ut alterius ei beneficii spes relinqueretur incolumis, sed, sive tu epuleris sive non, moriaris aut vivas, ille numquam rege nostro auctore erit episcopus. Profecto, ut creditur, sed nec Domino, quia semper nisus est contra Dominum, et pro viribus suis, aut suorum, omnes turbavit ecclesias. Consuluit me magister W. archid. per Bosonem socium suum, et dispositioni divinæ, adhibitis sociis, quos poterit, sedulus adquiescet. Sic et R. de Limesheia, sane si electionem tuam, quod tamen auctore Domino non poterunt, aliquo modo possent æmuli impedire, nihil eorum quæ volent, facerent, sed jam provisus est qui cervicosis imponeretur, et quæ ferre non possent. Verbum autem quod de te motum est, ecclesiæ Romanæ, domino regi, metropolitano, coepiscopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immundicia, aut invidia, excæcavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum, in sua malitia persistentes, confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dissimulaveram gaudium meum, quia te, si fieri posset,vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et puerum suum Bartholomæum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consulo quod consulueram ante, scilicet ne prævenias invitaturum, ne despicias invitantem. Si dixerit, ascende superius, obtempera jubenti: sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam jubenti descendere obtemperabis. Unum est quod ad redimendum favorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem. Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaceat. Opportune tamen omnia, memor ejus, qui ut omnes lucri faceret, omnibus omnia factus est. Non est enim a præcipiti et abrupto initianda correctio: dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuæ pactionem ineas, superfluum scio, quoniam mihi notus es, nec de archidiaconatu in filium Hardingi conferendo, movearis, quoniam rumor vanus est, qui multos plerumque sollicitat. Si quidem antequam episcopus sis, nullius auctoritate alii dabitur: quum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare cui volueris. Preces forte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cujus, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis, Modicæ fi dei, quare dubitasti? In summa consilium tuum ex magna parte in domino archiepiscopo est, cui Deus dedit jam aliquantulum convalescere, ut tibi possit consulere. Sine eo super hoc nihil facies, quicquid faciant filii Belial, tu et filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis præscriptum est, venietis. Veniant autem cum cæteris, aut præ cæteris magister B. filius Reinfredi peccator, fraterculus meus, et quicumque nostrorum sunt, immoDei. Prior quoque Plinton. et abbas Tavistoch, si tamen sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine conscientiæ et famæ declinare indignationem æmulorum, id facias. Nam quæ cura de mobilibus? Ego te non curo, nisi præcipue mores curaveris. Valete cum fratribus meis, et aliis, de quibus optare debemus ut valeant. Hoc tibi impertiuntur domestici nostri, quos valere desideras.