EPISTOLA LXXXV.—AD PETRUM CELLENSEM ABBATEM.
Domino Cellensi Abbati.
Jam mellitis potiore placentis,
Utque sacerdotis fugitivus liba recusat.
Quis enim in tanta panum abundantia non reficiatur, quum nemo regum delicatiores in mensa sua conspexerit? quis plures umquam delicatissimi panis congessit species? habet enim satietatem sine fastidio, et dulcem sine defectu et inanitione esuriem: conferunt et miro condimenti gratiæ, quos terrena deprimit inhabitatio, felici superiorum evectione suspendunt. Unde manum correctionis eis apponere non præsumo, quia nihil invenio in eis corrigendum, qui eos tanta aviditate vorasse voluerim, ut nec de substantia sensuum aut specie verborum elabatur mihi mica, vel tenuis. Micas enim et crustula Domino auctore deglutiam: cæterum novit experientia vestra, quia non in solo pane vivit homo, et quod potationis assiduitas apud exteras nationes fecerit Anglos insignes. Unde justum arbitror ut egregie cibato propinetis, et cui apposuistis et panem, porrigatis et poculum. Jam enim sitio, poteroque vorator panum in siccitate strangulari, nisi clementia vestra mihi vinum provideat. Hoc itaque vobis paratius est quam cœlia, quæ a nostratibus usu vulgari cervisia nuncupatur. Ego tamen utriusque bibax sum, et non abhorreo quicquid inebriare potest. Sed quoniam vobis est copia, teste illo veteri amico meo, qui numquam “nisi potus ad artes prosiluit,” versusque faciebat, qui numero syllabarum et pedum Virgilianos versus excederent. Præ cæteris inebriantibus unum peto, ut sit, quod pane confirmatum exhilaret. Porro inter cæteras, vinea domini Soreth vobis notior est, et quæ ad usum ejus faciunt instrumenta omnia penes vos esse non ambigo. Extruxistis ibidem et vos torcular, cujus interveniente officio vobis vinum frequenter exprimitur, in usum conver-sionis peccantium, aut jucunditatem devotionis, et salutem fratrum, et utilitatem omnium auditorum: et nunc quidem rubet in calice passionis, nunc albet in sanctitate et munditia castitatis: nunc fervet caritate, nunc redolet hilaritate conversationis honestæ: subtiliatur interdum, ut conferat delicatis, nunc solidus est, ut rudioribus proficiat et ignaris. Sunt et illæ differentiæ quas enumerare longum est, quarum quamlibet Falerno prætulerim aut Panormitano, aut Græco, quo me Siculus cancellarius ad pernitiem salutisque dispendium potare consueverat. Peto itaque, ut inde mihi faciatis copiam, aut misericordiam, ita tamen quod Anglico et potori sufficere debeat. Alioquin potero vos nota proditionis inurere, et convenire doli, qui me panibus ingurgitastis, et quo in usum digeri possint subtrahitis potum, utique Gallorum consuetudine, ut quos invitant ad mensam dimittant sæpe sobrios, nunquam siccos. Hæc hactenus qualiter ille vilis apostata Radulfus vobiscum, et cum fratre Thoma egerit, me alia vice vobis scripsisse memini, sed postmodum idem Radulfus ob hoc publice excommunicatus est, jussusque comprehendi si inveniri posset. Litteras vestras me præsente, et interpretante tradidit frater Thomas comiti Hugoni, sed non profecit quicquam, eo quod se totius negotii comes ignarum esse dicebat. Moratus est huc usque nobiscum frater Thomas, et circa nos, quum præceperitis reversurus. Sed quia neminem cognatorum vidit adhuc, eos si placet vestra licentia visitabit antequam redeat. Ego autem famulum inveni, et facienda præscribo. Ad hæc precor, ut Thomam nostrum, qui diu vobiscum, et pro vobis laboravit, sicut ego conscius sum, commendatum habeatis, ut tam ipse quam alii Anglici, dum honestas permiserit, preces meas sibi sentiant profuisse. Jacobum quo-que aliquo, si fieri potest, relevetis solatio. Pro ipso enim spondeo confidenter, quia claustrum servat invitus, et sicut ipse mihi scripsit, sic credit: his qui se obedientias contemnere gloriantur, sicut lupus adquiescit.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.