Ecclesia sanctæ Trinitatis Londoniensis, adversus Martinum de Waltham agens, decimas quasdam pertinentes ad ecclesiam de Welcumeston. et quas indie consecrationis jam dictæ ecclesiæ Radulfus Rotundus obtulerat, episcopo Londoniensi præsente et approbante, sibi restitui postulavit, dicens se eisdem absque judicio spoliatam, tantoque jus suum dicebat esse liquidius, quanto pluribus in vicinia constabat quod has decimationes ab antecessore Martini et ecclesia de Waltham Canonici sanctæ Trinitatis evicerant. Quum vero causa hæc diutius in foro Londoniensis ecclesiæ pertractata esset, ad audientiam vestram per appellationem translata est: tandemque Martinus, qui delationes plures ex variis causis obtinuerat, post juramentum de calumnia hinc inde præstitum, et hoc de consensu et petitione partium, dies peremptorius, licet hoc Martinus inficiaretur, præfixus est, quo quum suam canonici vellent fundare intentionem, jam dictus M. oratorias exceptiones eis opposuit, dicens sibi aliquid per canonicos abesse, eo quod datis fidejussoribus obligatus erat ad conservandas præfatas decimas, usque ad litis decisionem, et quia eas distrahere non licebat, sibi præjudicium factum asseruit. Ad hæc canonici se nullam obligationem a Martino extorsisse, vel aliquem nomine eorum constanter asserebant. Ille quoque qui fidejussores a Martino susceperat, se neque nomine, neque mandato canonicorum eos sicut jurare paratus erat, accepisse dicebat: sed quia decimationes litigiosas esse videbat, sibique nolebat in hac parte prospicere, ne forte ab eo repeti possent, si eas imprudenter injusto exactori solvisset. Idem etiam fidejussionis obligationem Martino remisit, et fidejussoribus suis: unde quum interloquendo pronuntiaretur, hanc exceptionem nequaquam sufficere ad causæ dilationem, et ut Martinus in causa procederet exigeretur, ad vestram audientiam appellavit ad Quasi modo geniti.