Totius ecclesiæ periclitatur salus, si remigium, cui Petrus præsidet, manibus committitur impudicis. Navem piscatoris egregii ecclesiam esse scimus: Romanum pontificem principis apostolorum non ambigimus esse vicarium, qui, sicut rector clavo navem, ita sigilli sui moderamine ecclesiam regit, corrigit, et dirigit universam. Hujus ergo sigilli corruptio universalis ecclesiæ periculum est, quum ad unius signaculi notam solvi et claudi possint quorumlibet ora pontificum, et culpa quælibet impunita pertranseat, et innocentia condemnetur. Unde in eos qui hoc attemptare præsumunt, animadvertendum est, sicut in hostes publicos et totius ecclesiæ, quantum in ipsis est, subversores. Horum unus apud vos latitat, A. s. de Grimelinche qui crimen falsi, quod in apostolicis commisit apicibus, perjurio cumulans, anathematis vinculo meruit innodari. Præcipimus itaque ut ipsum publice excommunicatum denuncietis, et si comprehendi potest, sicuti manifeste perjurum et falsarium ad nos faciatis adduci. Ne vero crimen falsi ipsum commisisse dubitetis, exscriptum litterarum domini papæ vobis transmitti præcepimus, quas penes se bullatas esse, ipse et Jordanus presbyter juraverunt.