Quum hæc scriberem, notario risum movit præmissa salutationis inscriptio, cujus causam inquisitus, ridiculum me salutatorem monuit loqui consultius, et ne amara et insipida dulcibus misceam, temperare: ait enim te sicut ‘salutem’ acceptare oblatam, sic aspernari quod subjungitur, ‘et seipsum.’ Forte quia amarum, quia insipidum, præsertim domi suæ dulcioribus abundanti. Ego autem quid ad ista? mutare inscriptionem turpe quidem, sed eam sine discussione transmittere temerarium videbatur. Præterea cui hæc mandanda discussio, incertum: Si enim ipse discutiam clemens, tibi potero esse suspectus, si calumnianti recolo, quia calumniantis os non loquitur veritatem. Si tibi, æmulus non adquiescit, dicens, te sinceram non posse ferre sententiam, qui aut de novo hostis es, aut de antiqua familiaritate amicus. Privata namque affectio sententiam non parit incorruptam. Post multam itaque deliberationem tandem sedit, ut judicem eligam domus tuæ, ubi, te absente, præsente Waltero de Calna, qui tamen et ipse doli argui potest, causa familiarius agitetur: partis adversæ, non timeo adju-tores, et licet Mandrogerus grunniat, Trimalchio intabescat, rideat Bromius, et Mercurialium clientum cœtus mihi patronum subtrahat, vel Corydone patrocinante adjutus, non subterfugio venerabilis tribunalis examen. Tuum quandoque judicium non declinarem, qui me quandoque amabilem credidisti, et revera,
Eram, (ut dicebatur) tunc dignus amari.
Quod autem nunc declino, tibi imputandum, qui faciem personæ attendens, amorem novum amicitiæ veteri prætulisti. Nam quod ad me, idem sum qui fueram, possideo plus quam nos duo Pruvini habuerimus. Canto quidem non deterius solito, et dissimiliter Saresberiensibus multis, etsi optimi cantores sint,
Nec sum adeo informis, pridem me in littore vidi Pisano.
Quum placidum ventis staret mare.
Cætera familiarius in aure et ore judicis, cui cadam aut stabo, revolvam plenius et evolvam, et ut ipsius dictante sententia amice licenter scripserim, et seipsum qualemcumque sententiam sentiam, appellationem meam audiet nullus, sed modis omnibus operam dabo, ut partem gravem oppositam, antequam ab eis gravemini, appellem. Quantacumque sit concussio, nequaquam ex proposito meo ad aures extranei perferetur. Quod si Walterus adesse nequiverit, ego eum tecum facile abesse consentiam, nisi partes suffragatoris implere maluerit. Salutem ergo habeas, et me ipsum, et quod volueris rescribas: ita tamen ut aut minus acceptes oblatum, aut electum, dum tu absis, subeat devotio mea judicium.