Virtus amicorum omnia invicem communicanda esse præfinit, et a sacrario amicitiæ censura discretionis excludit, qui sibi præ amicis proprios vendicant affectus. Quis enim res ambigit participandas eis, quorum unus est animus, si veritas professionis in amoris fide servatur? Siquidem is est qui compage caritatis animos unit, facitque, ut ait Chalcidius, ut mirabili nexu gratiæ unus animus fiat ex pluribus, et sicut Plato auctor est, eundem spiritum multis vere amantium corporibus præsidere, qui licet unus sit ad innatæ vel cognatæ virtutis officia, interdum amplius convalescit in singulis, aut pro qualitate corporum retardatur. Quum ergo me vobis amicum esse professus sum, participium rerum et animorum libens agnosco, excepto affectu molestiæ quam de domini et patris mei diuturna et dubia infirmitate concepi, cujus miseriæ eo cupio omnes esse expertiores, quo in fide et caritate fuerint cariores. Istud quidem interim, quoniam sic oportet, meum sit, vestrum enim esse non expedit: cætera omnia, si vobis displicet, quoad expedierint, et licita sunt, quantum ad mea spectat, nostra sint, et prævia honestate sint omnia nobis communia. Nequeenim aspiro ad illa quæ ad societatem non admittunt, aut dirimunt, aut repugnantibus arithmeticis, physicis reclamantibus, immo et ipsa stupente natura, insecabilem dividunt unitatem. Absit ut ego causam præbeam ne in appetendis et fugiendis sit idem velle et idem nolle in nobis, mallem utique operam dare, ut nobis in Domino sit cor unum, et anima una. Sic sic participant inferiora superioribus, et sol, quanquam lucidissimus sit et purissimus, amnes cognatos nubibus, et fæculenta terræ ad receptionem sui caloris et vigoris agnoscere non dedignatur. Mutuis auxiliis constant omnia, et gravia vicissim levibus temperantur, et profecto eo sic universa procedunt, quod tantam dissidentium concordiam, et concordium dissidentiam, idem unanimitatis spiritus, intus alit, et ut sibi invicem vicario quodam ministerio consonent mundani corporis partes velut membra disponit. Sic sic in humano corpore sibi invicem membra deserviunt, et singulorum officia publicis usibus deputantur: absunt quidem hæc magis, illa minus, pro mole corporis, sed in effectu salutis ejus omnia uniuntur, varios habent affectus: sed si usum salutis penses, in idem universa concurrunt. Non tamen omnia coæquantur, sed superioribus inferiora deserviunt. Pes enim qui versatur in cœno nequaquam aspirat ad capitis dignitatem: sed et caput quod in cœlum erigitur, non aspernatur pedem qui versatur in cœno. Sic et nos, si non displicet, vobis coütamur, et vestris. Ego autem quod in promptu habeo proferam, si tamen nugas serietas vestra dignatur admittere. Vos itaque seria rependite nugis, quoniam et ego in Apulia expertus sum, quia ad stuppas aurum distrahitur. Edidi librum de Curialium nugis et vestigiis philosophorum, qui mihi a vestro placebit aut displicebit arbitrio: incultus est, et ex edicto meo a vobis amicisdesiderat emendari. Ad illustrem virum regis Anglorum cancellarium properabat, sed eum, nisi processus expedierit, cohibete. Garrulus enim est, et qui vix amicum habebit in curia. Nollem tamen quod me curialibus faceret inimicum. Precor ut eum incunctanter erudiatis, eumque expectanti amico remittite castigatum. Non equidem ut fur ille Cantuar. Brito, de cujus manu avelli non potuit, antequam totus depingeretur, forte ut facilius possit argui hostium oculis ingerendus. Hanc itaque Græcorum consuetudinem esse audieram, sed esse Britonum ignorabam.