EPISTOLA LXXX.
Omne tulit punctum, et miscuit utile dulci.
Nunc intelligam si viget in te spiritus prophetiæ, ut respondeas incunctanter, utrinam eorum res ad votum cesserit, quo si fueris destitutus, consule adolescentem nostrum, qui quotiens accedit ad me, sicut doctior, ita tenuior abeo. Expedit enim ut quod loquor sit absconditum ab oculis ejus, ne si forte trium vocalium collisionem deprehenderit, turpis soni et irregularis verbi mulctam cogar exsolvere. Nam in patrocinium meum abusiones auctorum frustra prætendam juveni regulare jus opponenti, et qui grammaticæ præceptis invigilat. Quod si secretum istud minori, ut pœnam exigat, frater noster major prodiderit, tu meum procura negotium, dicasque non aggressum esse, ut cum grammatico adolescente de grammatica contendam, sed ut quibuscumque verbis potero amici Londoniis a Cornubia causam agam. Quod si alterutrius periculum imminet, satius duco cum dispendio grammaticæ, causam lucrari, quam, ut grammatice loquar, causæ subire jacturam. Quum enim duo quondam patroni causarum, nunc pastores, ut dicitur, animarum, et officio episcopi, Lexoviensis scilicet, et Cicestrensis, dispari via procederent, et Lexov. causæ mallet facere detrimentum, quam verbi, qui nunc Cicestriæ est, ei pictam cedebat linguam, sed triumphi gloriam diligenti rerum observantia præripiebat: neutrum imitari valeo, sed alterius credo præferenda vestigia. Igitur agamus quod agitur, et pauperis concivis nostri causam habeas commendatam. Quod ut diligentius facias, ei crepidas dedi, quasamicus noster Jordanus subprior Lewensis tibi transmiserat. Paginam verborum implevi foliis, et quia dulce erat loqui in aure amici, et quia non erat res nova, quam tibi significari oporteat. Valete, et ut valeant, fratribus nostris denuntia, fraterni nominis sic appellatione dilatata, ut non modo ad magistrum extendatur, et peccatorem, sed et filium Remfredi, et alios, qui nobis fraternitate caritatis junguntur, ita etiam ut in qui intelligatur, et quæ. Iterum et semper valete.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.