Ex relatione nobilis viri Ricardi comitis Devoniæ et Alani de Furnellis, qui se interfuisse asserunt iis, quæ sanctæ memoriæ R. prior vester agens in extremis disposuit, nuper accepimus, quod præfatus amicus Domini interrogatus a vobis quem fratrum, si ipse forte in fata concederet, sibi duceret subrogandum, fratrem Ricardum ex nomine designavit, suadens, et pia, qua præditus erat, modestia, sub imagine consilii præcipiens, ut omnes ipsius obtemperaretis arbitrio. Observandum quidem erat sancti patris mandatum, præsertim illud quod dictabat Spiritus Deo plenus, quum de carnis ergastulo migraret ad Christum. |Nunc autem, sicut nos ab intermeantibus de novo accepisse dolemus, post mortem sancti viri expetivit vos Sathanas, ut per Petrum de Tantona, et Willelmum fratrem ejus, vos in cribro ventilet levitatis, et ejectis parietibus e regione, eam, quam in vobis sanctus pater fundaverat, scindat et dissipet unitatem. Plane quicumque hoc moliuntur, quantum in ipsis est, Christum exterminant de medio vestri. Siquidem in sanctitatis et justitiæ pace factus est locus ejus, sine qua nemo videbit Dominum. Inde est quod universitati vestræ in virtute obedientiæ præcipiendo mandamus, quatenus fratri memorato, quem vobis pater decedens præfici voluit, in omnibus quæ ad Dominum sunt fideliter obediatis, donec in ecclesia Exoniensi, cui domus vestræ custodia duplici jure, spiritualium et temporalium, commissa est, auctore Domino possimus ordinare pastorem, sine cujus præjudicio interim hoc præcipimus observari, In eos autem qui præfati prioris dispositioni adver-sari præsumpserint, jubemus severitatem canonicam exerceri, ratam habituri sententiam quamcumque in Petrum, et Willelmum, aut alios complices eorum, si quos habent, sæpedictus Ricardus a priore prænominatus protulerit.