Juxta mandatum dilectionis vestræ, litteras domini mei ad dominum regem et vos sub ea auctoritate conceperam, ut vobis redeundi festinata necessitas indiceretur, nisi crimen inobedientiæ malletis incurrere, et cum pœna anathematis dispendium bonorum, quæ a Cantuariensi ecclesia habetis, sustinere. Cæterum ad preces regias ab insperato per Hugonem de Doura domino meo porrectas cum blanditiis et promissionibus transmissis, hunc coactus sum, urgente mandato domini mei, temperare rigorem, et necessitatipublicæ aliquid indulgere. Si enim vera sunt quæ dicuntur a redeuntibus, et utinam vera sint, rex et tota curia adeo pendent de consilio vestro, ut nec spes pacis immineat, nisi eam vestra prudentia præfiguret. Unde dominus meus quandoque hæsitare cœpit quid sit quod dominus rex et vos super reditu vestro maturando aut differendo interdum contraria postulastis et scribitis, quum in aure et ore vulgi sonet, vobis esse cor unum et animam unam, vel urgente familiaritatis amicæ stimulo idem velle, et idem nolle necesse sit vobis. Quaesivit etiam quandoque an aliqua in re ista posset esse collusio. Et ego, quid veritas habeat mihi videor præsentire, et quodammodo statum absentis et laborantis præsentialiter intueri. Quum itaque litteras conceptas damnare compellerer, fluctuare cœpi, an expediret nuntium magis retinere, quam mittere. Sed quia jam accepta licentia, quam præmachinati eramus, egressurus erat, sedit tandem animo, vestrum animum explorare, litterasque quam urgentes potui, licet aliquid indulgeat regiæ voluntati, vobis et illi transmittere procuravi. Porrigit per vos et per litteras suas preces dominus noster regiæ majestati, confiditque se fore audiendum, si vos operam dederitis promovendis illis. Nec unquam memini ipsum aliquid affectuosius postulasse: et quidem honestæ sunt, et quas justum est exaudiri, et quarum repulsa ei non modo confusionem, sed et diffidentiam gratiæ, quam semper promereri studuit, super omnia reportabit. Hoc autem est ut de promovendo in ecclesia Exoniensi magistro B[artholomæo] Exoniensi archidiacono, viro honesto et litterato, et pro quo fidejubere audet, regium consensum et auctoritatem obtineat: sæpeque familiaribus suis dicit, illis tamen duntaxat, quibus hoc verbum communicare licet, se non multam habere gratiam domini regis,si repulsam patiatur, de persona honesta et literata, quum Robertum filium Hardingi de persona illiterata, et inutili pridem audierit, nisi per canonicos Exonienses, et alios timentes Dominum, consensus ille fuerit impeditus. Scripsit enim super hoc dominus rex, ipsumque archiepiscopum in lecto languoris decumbentem, quidam sollicitare ausi sunt, ideoque donari sibi petit, quod canonice fieri potest, quod contra canones pecunioso pridem indultum est. Fama est apud nos quod trium vacantium episcopatuum reditus ad liberationem vestram vobis dominus rex concesserit, sed non ideo minus de patrocinio vestro in opere isto confidit. Multa quidem sunt quæ in hac parte poteritis allegare, nec dubito de affectu, si ei operam dare placuerit. Nota est industria vestra, et quid Lincol. quid Eborac. et in aliis multis egeritis, neminem nostrum latet. Dimittite animam patris vestri, accepto beneficio petitionis, hilarem, et preces illius faciatis audiri, qui, sicut ipse litteris suis domino regi scribit, nihil ulterius petiturus est: verba sua in ore nuncii posuit, eique dedit in mandatis, ut in omnibus id loquatur et faciat, quod ei prædictaveritis. Noveritis autem, quia si distuleritis usque ad adventum domini regis, petitionis effectum, eo ipso putabit quod in mortem ejus dilatio quæratur. De his satis, præsertim sapienti. De cætero mihi et magistro Willelmo de Slidis clerico vestro, de exhibenda justitia duo brevia domini regis necessaria, juxta formam petitionum quas vobis transmitto. Valete, et quod placuerit, transcribite. Hoc autem sciatis, quia vobis modis omnibus expedit, ut ante exitum domini nostri redeatis, et si vos incontinenti oportuerit transfretare. Valete iterum et semper. Novit Dominus quia ille, pro quo dominus archiepiscopus sollicitat, totius hujus verbi ignarus est.