Gratiæ vestræ congratulor, quæ dum amicorum meorum, ut creditur, profectum quærit, meum promeruit famulatum. Cæterum, sicut non possum non approbare caritatis affectum, sic non possum simplicitatis non reprobare consilium. Gradus enim, in quem illum amicum vestrum vultis intrudere, nec proposito ejus congruit, nec ætati, sed certe nec saluti. Desiderio quoque vestro cum multis aliis ratio temporis refragatur, et loci. Nemo potest duobus dominis servire, ut liquidum sit justum non posse et profectui fratrum invigilare utiliter, et satellitibus curiæ ad gratiam famulari. Nonne isti in patrocinium improbitatis, ne dicam flagitiorum, ad singula regiam opponunt auctoritatem? Bene ergo agenti et tuenti ecclesiasticam libertatem apud vos obstat regis, sed male agenti reclamat ubique auctoritas legis Domini. Quis senem in consulatus angulo positum, commode faciat circuire provinciam, et emergentibus novæ difficultatis articulis in momento transcurrere? Alienum fuit semper a proposito hominis, aliorum ob avaritiam explorare vitam, vicinorum insidiari operibus, amicos reos facere, notos pariter et ignotos, ut pla-ceret alii, aut quæstum faceret sibi, spoliare. Sed amodo erit, auctore Domino, alienissimum. Non ad injuriam alicujus hæc scribo. Sed depingo organum Satanæ, quod sub pallio hujus quandoque videmus latitare: latitare inquam, at insanire et debacchari rectius dixerim. Nomen enim honestum et utile, et a sanctis patribus proinde institutum est, sed sub velamine pietatis, rectique officii, vesanit actio impudica, cæca ambitio, crudelitas impia, insignis avaritia, impurus et impudens questus. Quid delatore sene, sacerdote, impurius, impudentius, aut nequius? Numquid tantam famæ et conscientiæ jacturam faciet, ut placeat satellitibus curiæ? aut quomodo si eis displicuerit, ministrabit? In summa, aut illos, aut vos habebit infestos, quum neutrum ei expediat, aut suis. Parcite ergo amico, nec ei multorum, et quod maxime veremur, Domini inimicitias procuretis. Noveritis autem quia dominus archiepiscopus petitionem vestram omnino reprobat, nec aliquem ex amicis decanum hujusmodi, id est delatorem convicaneorum, fieri sustinebit.