Devotionis meæ fidem vobis pridem arbitror esse notam, ut de ea non debeatis omni spiritui credere. Hoc dico ne, si frater Thomas sinistrum quippiam auribus vestris instillare præsumpserit, fidem adhibeatis, quoniam est aliquid inter me ct illum, unde vestrum, aut discreti cujuslibet non reformido subirejudicium. Quod ut possitis examinare facilius, rem paucis aperiam. Elapsis admodum paucis diebus, postquam ad nos applicuit, palam omnibus factum est, quia ei labor perierat, et vobis opera et impensa. Deinde nobiscum, et in circuitu nostro moratus est per dies aliquot, et se levius quam expediret, in verbo duntaxat et gestu (nihil enim criminosum in eo argui potest) paulisper habere cœpit. Confluunt ad nos multi sapientes et insipientes, ut error aut prudentia nusquam possit facilius deprehendi. Sicut ergo placebat hominis sobrietas et continentia, sic levitas verbi, et gestus, et consiliorum inconstantia displicebat. Movebatur enim facile et intemperanter, sed iram interdum facile deponebat, et quia convictus curialium, popularisque tumultus simplicioribus animis numquam aut raro proficit ad religionem, consulto ipsum circa monasteria, et canonicas, quibus familiaris eram, dum apud nos degebat, volui immorari. Interim quoque consuli, ut cognatos suos, quos volebat, inviseret: ita tamen ut eis nequaquam daret spem reditus sui. Expertus enim sum in multis negotiis, quod quum in turba seculari solum monachum versari periculosum est, in gente nostra periculosissimum est. Puerum ergo, per quem vobis gratias egi de panibus, potum quoque petens, quoniam non magis epulo quam bibo sum, sicut nostis, ad vos destinavi, ut vestrum super mora vel reditu ejus consilium reportaret. Quo moram faciente, quum hoc expedire cernerem, fratrem Thomam monui, ut rediret. Molestum quidem fuit, nec ob hoc destiti, sed eo magis institi, quod de eo retinendo, plures, qui eum ad modicum, et, ut fit, in transitu viderant, videbam sollicitos. Nam et me quidam eorum sollicitabant. Magis itaque motus sum, et ut rediret, majorem operam dedi. Nam de industria subtraxi sumptus, consiliareprobabam, et quasi calcaribus urgebam ut rediret. Hoc autem ei molestissimum fuit, eo quod natalium dierum festa inter cognatos et amicos, et notos, in locis plebeiis, et ab omni reverentia exemptis transigere decreverat et condixerat. Malui ergo me opponere indignationi ejus, quam adquiescere consilio periculoso. Frater enim mitis est, et bonæ voluntatis, ut credo, sed simplicior adhuc, quam ut in turbis populorum regimini suo committi expediat. Nam præter levitatem aut nihil, aut minimum in ipso arguo, eo tamen excepto quod aut nullus aut rarus est, in quo non inveniat quod carpat, et hoc ab innatæ levitatis fomite arbitror evenire. Videbam quidem mihi alterutrum imminere discrimen, ut aut ego periclitarer in gratia ejus, aut vestram mererer amittere. Fateor culpam meam, deliberavi quidem, et amplius, quam per mensem, sed tandem collecto spiritu me constanter indignationi ejus opposui, ne fidei, quam vobis debeo, periculum facerem. Compuli ergo ad reditum, et hæc quoque est culpa mea. Consilio meo tandem invitus adquievit, sed gratum habeo quod adquievit tandem vel invitus. Inde simultatis causæ, inde detractionis fomes, inde totius officii mei obsequii denigratio. Misistis ad nos quandoque fratrem Thomam Norwicensem, fratrem Willelmum, et aliquos alios. In eo acquieverunt omnes, sed neminem eorum piguit meo acquievisse consilio. Solus hic suum meo aliquandiu prætulit, sed tandem adquievit. An deliquerim judicate. Et quoniam frater quidem simplex est, et minime, ut credo, malitiosus, precor ut eum carum habeatis, et utamini eo, quoniam utilis est, et sicut sibi in locis publicis nequaquam committendus, ita in obsequio vestro necessarius. Aliud forte de seipso testimonium perhibebit, sed me nihil urget ad men-tiendum. Solebatis et mihi credere. Nec adhuc quidem demerui, conscientiæ et verbi mei testis in cœlo fidelis est, et qui omne mendacium punit et mercede amicam sibi remunerat veritatem. Latorem præsentium minus diligere consuevit, ex quo eum coegi ad reditum, suspicatus quod me induceret, adeo quidem ut illum vix coegerim transfretare, sed ad hoc me coegerat amor vester, cui debeo quicquid sum et possum, immo et quicquid ero et potero, et si quid tamen amplius potuero. Valete.