Quantam operam dederim promovendo negotio, pro quo in Angliam miseratis, veritas novit, et discretioni vestræ non sit incognitum. Et licet numquam bene speraverim de profectu, quia noveram mores hominis, qui semper adversus ecclesiam dimicat, et loca venerabilia potius deprimit quam exaltet, et quatenus permittitur, destructioni quam ædificationi magis insistit: eum tamen primo per nuntium et litteras sollicitavi absentem, itemque præsentem in facie domini Cantuariensis, et tandem quum ex aliis causis ad partes illius descenderem, accitis amicis et familiaribus ejus satis institi, ut si non poterat induci ut daret quod promisisse dictus est, dispendium ecclesiæ vestræ, et confusionem vestram, transmisso alicujus solatii beneficio compensaret. Cæterum, quod ab initio præsagiebam, quanto magis pulsabatur, eo magis et magis innotuit. Dimisso ergo comite, illum qui vos deceperat, persecutus sum, obtinuique ut eum anathematis vinculo Cantuariensis archiepiscopus innodaret, et transmissis ad episcopos litteris juberet comprehendi. Profugus itaque factus est a facie Domini, ut a fidelibus ejus omnino nequeat inveniri. Latitans autem forte cellas et monasteria circuit, et se nunc Cluniacensem, nunc Remensem, aut cujus libuerit professionis monachum gerit, et, sicut accepimus ab his, qui eum viderunt, jam abjecit nomen infamiæ, et se Barathri filium radendum omnino de libro justorum et omni fidelium congregatione, Radulfum Baratri diffitetur. Puto etiam quod qui monachum pridem abjecit, projecit et nunc habitum ejus, in quo metuit deprehendi. Sed auctoreDomino spero, licet hoc moram habeat, quia comprehendetur in operibus manuum suarum. Fratri autem qui cum eo venerat, eventus negotii imputari non debet, quoniam ex contingentibus nihil omisit, sed satis vigilanter institit, donec ei, accepta corporaliter comitis responsione, constaret se frustra laborasse. Hoc enim a festo beati Remigii responsum accepit. Exinde, sicut vobis scripsisse me memini, aliquantulam moram fecit, ut amicos, quos nondum viderat, visitaret: rediit tandem. Si patrocinio indiget alieno, et meum quid potest, quæso ut eum paterno recipiatis affectu, et ea tractetis mansuetudine, quam moribus ej us novistis expedire. An plus orare liceat, aut expediat, plenius nostis. Scio utique quia qui vos familiarius novit, rem improbam aut petere non audet, aut impudenter petit. Hoc itaque vobis ascribere fidelius ausim, quam Portio Catoni familiari suo Cicero pridem ascripserit. Mitto vobis munus exiguum eo fiducialius, quod ab antiquo didici vos in talibus non tam pensare pretium muneris quam mittentis affectum. Minus tamen est acceptione dignum, si tamen cum mittentis affectu significatio muneris attendatur. Hoc utique vas salarium est argenteum aureas habens notas. Recte quidem, eo quod illius salis habetis copiam, quod ex præcepto legis sacrificiorum est omnium condimentum. Sed et illud Domino offertis examinato eloquii casti argento, et aureæ virtutum imagines in speculo verbi et operis renident intuentibus, eosque provocant, ut imitatione virtutum possint esse speculum aliorum. Sed et ipsa rotunditas formæ congruit perfectioni vestræ. Nostis autem quia sacrarum rerum signa venerabilia sunt et in materia viliori. Ego autem arbitror quod et si munus vilesceret ab æstimatione sui, convalescet tamen gratia ejus, eo quod meam caritatem et vestram cum sapientia significant,sanctitatem. Quia frater Thomas solus erat, ei servientem equitem dedi, quem, quum ad vos venerit, prout magis placuerit retinebitis aut remittetis, equitem sive peditem, tarde quoque aut cito. Equum enim domino Thomæ dedi, ita tamen ut eum sibi distrahere in Anglia non liceret. Exinde autem, quum a nobis exierit, pro animi sui arbitrio utetur vel abutetur eo, sicut suo, immo revera suo. Nec ob aliud legem dixi donationi, nisi ut honestati accipientis consulerem, et necessitati itinerantis providerem. Nam quod ad sumptus necessarios quidem, et si forte non omnes voluntarios, libenti animo ministravi. Servienti quoque non tenetur in aliquo, nisi forte ex cultu religionis ad caritatem et ad familiaritatem, jure convictus et societatis. Ego si quidem ei ex pacto teneor, et auctore Domino satisfaciam. Mora ergo ipsius aut reditus a vestro pendet arbitrio, et per eum quod placuerit rescribetis. Præterea quia expositio magistri Hugonis apud nos inveniri non potest, illam si placet transmittite. Recolo enim quod apud vos est. Boethium quoque de Trinitate, quem apud vos, et libros quos apud dominum Simonem priorem Pruvini deposui, quoniam eis frater meus indiget, si placet, per eundem mihi mittatis.