Ratio humanitatis exigit, ut veritatis amator testimonium perhibeat veritati, præsertim ubi veritas periclitatur. Inde est quod causam latoris præsentium, quatenus in auditorio nostro ventilata est, prout series ejus in scriniis nostris diligentius inquisita potuit inveniri, transferre curavimus ad notitiam vestram, qui eam ex mandato apostolico debetis terminare. Constat itaque quod nos urgente mandato felicis memoriæ Eugenii papæ, jam dictum H. de Hameledona ab omni obligatione, quæ ab eo extorta fuerat, et ex qua venerabili fratri vestro Wintoniensi episcopo teneri videbatur, absolvimus. Ut ergo absolutionis hujus ratio discretioni vestræ lucidius innotescat, litteras apostolicas vobis exscribi præcipimus. Sic itaque scriptum est domino Wintoniensi pro H. clerico de Hameledona. Juxta Osberti clerici tui suggestionem fraternitati tuæ nos scripsisse meminimus, postmodum vero idem Osbertus in præsentia nostra super mendacio et falsa suggestione sua confutatus atque convictus extitit, quoniam prædictus H. neque cum amicis, neque cum rapina inventus vel captus fuit. Quocirca licet sicut homines decipi quandoque possumus, tamen ut occasione litterarum nostrarum Henricus ipse injuste tractetur, vel condamnetur, nec volumus, nec pati debemus. Ideoque per præsentia tibi scripta mandamus atque præcipimus, quod omni occasione et dilatione remota, eundem H. restitutis omnibus, quæ-cumque sibi per te forte ablata sunt, omnino absolvas, et liberum abire permittas. Quod si effectui mancipare neglexeris, neglectum tuum non poterimus tolerare impunitum. Ad nos autem sic idem pontifex scripsit, sicut ex transcripto litterarum nostrarum cognoscere poteritis. Venerabili fratri nostro Henrico Wintoniensi episcopo per apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatinus H. de Hameledona omnino absolvat, et liberum abire permittat. Quod si effectui mancipare neglexerit, præsentium auctoritate tibi mandamus, quod eundem fratrem nostrum ad absolutionem et liberationem ipsius Henrici, districte vice nostra constringas. Nos ergo mandato apostolico, ut oportuit, prompta devotione parentes, procuravimus ut sæpedictus Henricus, et ab extorta obligatione absolutus, et custodia qua tentus fuerat, liber esset, et præfato fratri nostro Wintoniensi secundum formam apostolicæ præceptionis injunximus, ut ei ablata omnia cum integritate restituere non differret. Hæc apud nos gesta sunt. Vos qui mandatum suscepistis, auctore Domino reliqua salubriter disponetis.