Quoties personæ ecclesiasticæ omni jure contempto ecclesiasticas impugnant Sanctiones, eo quidem gravius puniendæ sunt, quo ad sacrilegii crimen et scelus apostasiæ quodammodo videntur accedere. videntur accedere. In eos siquidem merito exercetur acerbitas juris qui sub habitu religionis, et quodam impio velamine pietatis impune justitiam subvertere moliuntur. Hoc tui esse propositi sæpe audivimus, et si vera sunt quæ dicuntur,jam palam erumpit impietas, et ut audaciam tuam exerceas in innocentum læsione, Romano schismati, et nostræ infirmitati æque congratularis. Sed potens est Dominus, suam serenare Ecclesiam, et nostrum pro beneplacito suo relevare laborem, et tibi pro meritis respondere. Distuleramus poenam suspensionis ad tempus, sed, ut dicitur tu diutius pœnam suspensionis non pateris suspendi. Niteris enim sedis Apostolicæ statuta convellere. Et ad succidendam radicem fundaminis tui, securim provocas festinantem. Constat enim dilectum filium nostrum Jordanum Saresberiensis ecclesiæ thesaurarium a Domino papa Adriano in possessionem ecclesiæ de Froila confirmatum: et tu eum, sicut ejus indicat querimonia, in injuriam sedis apostolicæ et nostram, violenter et manu armata, quod nec fœminam, nec Monialem, nec religiosum quempiam decet, destituere præsumpsisti. Quia ergo ei in justitia deesse non possumus, tibi præcipiendo mandamus, quatenus ei aut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate sine dilatione restituas, aut in octavis Assumptionis beatæ Mariæ nostro conspectui super objectis appareas responsurus. Licet enim de jure tuam possemus punire inobedientiam: malumus tamen per patientiam expectare dum cito errata corrigas, et sic imminens flagellum evadere merearis. Munitus est Jordanus apostolico privilegio, munitus est litteris tuis, munitus est testium sufficientia, sicut nosti, et meminisse debueras, quam fideliter, quam utiliter ipse et sui persæpe sudaverint.