Optatos mihi successus fortuna invidet, et pio affectui sæpissime impia reluctatur. In partibus vestris cordis mei thesaurus pridem locatus est, etquod in mundo pretiosissimum duco, apud vos mihi est fidelium copia amicorum. Sin autem deceptus sum, gratus tamen est admodum labefactæ et credulæ opinionis error. De moribus enim amicorum sanctum semper esse debet, venerandumque judicium, perversi ingenii est de eis facile perperam judicare, recte quoque copiam dixerim, eo quod multis amicus me vice versa a multis amari confido. Confido, inquam, a spe indubitata non ambigens, et scio quod spes ista non confundit, eo quod caritas nescit finem confusionis. Licet enim interdum errorem habeat ex simplicitate conscientiæ, omnem vitat confusionem ex merito subvenientis gratiæ, virtutisque perfectæ. Quid ergo dulcius quam talem thesaurum frequenter invisere, unde anima jucundatur, et alios jucunditatis suæ facit esse participes? Ubi est amor, inquit, ibi est oculus, et ubi est thesaurus, ibi est cor tuum. Quid ergo amarius quam ab ejus contemplatione suspendi, quod aut solvit, aut præ cæteris cor appetit, et in quod radius oculi semper tendit? Hæc quidem amaritudo mea jampridem, et amaritudo amarissima, ut neminem apud vos videre licuerit amicorum, unde teste conscientia, ut huic mederer angustiæ, me nuper impelli permisi, ut descenderem ad gentem amicam, sed causam invisam. Accessi quidem ad vos, sed ibidem gravatus, cumulatus, et exulceratus est dolor meus. Quum enim desideratam faciem vestram nocturno tempore, et ad modicum, et vix vidissem, eadem mihi solito infortunio cito nimis subtracta est, ut eam nec ad salutandum mihi discedenti, et eo magis cupienti mane licuerit videre. Quæsivi diu, diu expectavi, rogavi, sollicitavi multos, sed non fuit qui adjuvaret, hoc in me tunc fortuna potuit, sed licet temeraria sit amare et salutare absentem, nec audebit, nec quidem poteritprohibere. Valete et præsentiam vestram animo meo subtrahi non posse noveritis.