Sæpe jam revocatus es, qui ad unius patris senis et languentis vocationem rediisse debueras. Et quidem verendum est ne tarditatem tuam puniat Dominus, si ab inobedientia obsurdescis, beneficiorum immemor, patrisque, quem languentem in humeris portare debueras, contemptor. Eras omnino inexcusabilis et maledictioni nostræ proximus, nisi tuam absentiam sub prætextu necessitatis suæ dominus rex excusaret. Cæterum, quia publicam utilitatem, quæ in negotiis domini regis vertitur, privatæ utilitati præferimus, voluntatem ipsius, quam semper, quatenus licuit, et expediebat, nostræ prætulimus, adhuc sustinemus nostro præjudicasse mandato, sub ea tamen conditione ut quam cito gratiam ejus potueris obtinere, ad nos redire non differas. Et hoc tam necessitati tuæ, quam voluntati ejus ad præsens indulgemus, veriti periculum tuum, si eo offenso redieris. Timemus enim ne si periculum amissæ gratiæ pro nobis incurras, eam per nos recuperare non possis. Breves enim sunt diesnostri, et quam sumus nos ipsi, aut nostri pro nobis exinde gratiam habituri, non satis exploratum est. Languet enim plerumque gratia defunctorum, et cum ipsis meritorum memoria leviter evanescit. Speramus tamen, et utinam spes nostra nullum confundat, invalescente caritate in cordibus amicorum nostrorum per Spiritum Sanctum. Tu vero ne quid in fraudem hujus indulgentiæ facias, modis omnibus præcave, certus, quia justitia Domini nullius hominis errore deluditur. Ad hæc in promovendis precibus nostris apud dominum regem super negotio Exoniensis ecclesiæ, dilectionem et diligentiam tuam experiendam esse decrevimus, rogantes attentius ut ea sic procures, ut hoc absentiæ et domini regis, et tuæ habeamus solatium, et promissi invicem amoris et obsequii certissimum argumentum. In eo autem sumus articulo, ut consilium nostrum suspectum esse non debeat, et quo non auderemus, præsertim in ecclesiasticis aliquid postulare, quod non credamus Domino placiturum, et ecclesiæ et regno conducere, et modis omnibus expedire. Utique si rem grandem peteremus, confidimus esse nos audiendos. De monacho, qui se abbatem Boxel. gerit, rescribe voluntatem domini regis et consilium tuum.