Audita undique collisione regnorum, et emergentibus novis rerum figuris, et increbescentibus a nostra iniquitate malis, præcipuam de salute vestra, unde tot populorum salus est, concepimus sollicitudinem, quæ super flagellum Domini, quo per gratiam ejus flagellantur in corpore, die noctuque affligit in mente. Unde cogimur statum vestrum per nuntium explorare, qui eum si fieri posset, mallemus præsentialiter intueri. Meminimus autem nos vobis supplicasse, ut salutem, quum præsentiam vestram malitia temporis invideat, archidiaconum nostrum, qui nobis unicus est, et consilii nostri primus redire permitteretis. Debuerat enim venisse non vocatus, fueratque inobedientiæ ante Dominum et homines arguendus, nisi eum vestra necessitas excusaret. Sed quia voluntatem vestram nostræ semper prætulimus, et quatenus licuerit proferre decrevimus, ipsi quod deliquit pro voluntate vestra indulgemus: volentes, ut quam diu necessitas exegerit, insistat obsequio vestro, et ut totam fidem suam et industriam necessitati vestræ accommodet, præcipimus; ita tamen ut quam cito potueritis carere eo, ipsum, si placet, redire permittatis. Nam et ego ipse, quem misericordia Domini afflixit lecto, etiam cum temporalis vitæ dispendio, negotia vestra liben-tissime portarem in humeris meis, dum pax reformaretur terris et populis, quos vestro regimini commisit Dominus. Spero autem quod quanto libentius acquiesco, et semper adquievi voluntati vestræ, tanto si placet benignius condescendetis necessitati meæ, et preces meas de remittendo cancellario, et promovendo negotio Exoniensis ecclesiæ facilius audietis, noveritisque pro certo quod id nullo modo peteremus, nisi illud crederemus esse Domino gratum, et vobis utile et honestum. Audite si placet quod in isto tam affectuose postulamus articulo, fortasse nihil amplius petituri.