Quæ perniciosius lædunt, et ecclesiam immundioribus sordibus polluunt, ex officio pastorali debemus acrius persequi, et a domo Domini validius propulsare. Si quidem et nos ex consensu culpa subditorum involvit, et reos convincit ante Dominum, nisi eorum delicta, quum valemus, studuerimus emendare. Meminimus autem vos per Alanum de Wilnai, archidiaconis et decanis, et officialibus Conventrensis ecclesiæ scripta nostra misisse ad convellendam pestiferam radicem Simoniacæ pravitatis, quæ in episcopatu Cicestrensi de novo dicitur germinare. Nam vicarii, ut in ecclesiis admittantur, singuli XII denarios coguntur exsolvere, et hanc redempta quodammodo Domino sanctificandi licentia, annuam ministris potius Sathanæ quam ecclesiæ, solvere pensionem. Hoc autem amplius fieri sub anathemate prohibuimus, tradentes Sathanæ principi suo eos, qui hanc Simoniacam pravitatem ulterius exercebunt. Præcepimus archidiaconos et ministros eorum antiquis consuetu-dinibus esse contentos. Sicut autem iterata clericorum de Dorbisria lacrimabilis indicat querimonia, jam dictus Alanus mandatum nostrum diu fraudulenter suppressit, donec ipse et complices sui suam in dispositione pauperum potuerint explesse pravitatem, et quasi eos ad vetitum nostra prohibitio animasset, imminente solemnitate Paschali sacerdotes, quibus ex necessitate sacramenti sacrum chrisma deesse non poterat, illud emere compulerunt. Quod quam sit sacris canonibus adversum fidelis novit ecclesia, nec ipsi poterant ignorare, quum constet sanctæ memoriæ Gauterum episcopum vestrum hac venditionem chrismatis apud vos condemnasse, et sub anathemate prohibuisse, ne ulterius distrahatur ad pretium. Unde quidam ad nos venientes detulerunt, se a Joanne Lexoviensi, et complicibus suis gravamina multa perpessos. Quidam etiam queruntur quod eos per appellationem ad nos factam ab officio suo suspendere conatus sit. Inde est quod discretioni vestræ præcipiendo mandamus, quatinus rei veritatem exactissima diligentia iniquitatis, et si A. litteras nostras fraudulenter suppressisse constiterit, eum auctoritate nostra ab officio suspendatis, donec vobis et ecclesiæ Cantuariensi condigne satisfaciat. Joannem quoque Lexoviensem, et ministros archidiaconi Dorberiensis compellatis auctoritate vestra restituere clericis quod ex prava, quam præmisimus, consuetudine, vel sacri chrismatis execrata venditione ab eis extorserint, postquam nos hanc nequitiam condemnavimus. Si vero vobis in hoc obtemperare neglexerunt; eos auctoritate vestra ab introitu ecclesiæ suspendatis, donec ablata clericis restituant, et satisfaciant nobis. Si autem aliquos post appellationem ad nos factam suspendere præsumpserint, eos relaxetis, et suspensores denuntietis a nobis esse suspensos a liminibusecclesiæ, quamdiu alii in inflicta sibi suspensionis sententia perstiterint. Quod si hanc nostram contempserint auctoritatem, præcipimus ut cum litteris nostris adeatis venerabilem fratrem nostrum Herefordensem episcopum, et contemptores sanctæ Cantuariensis ecclesiæ faciatis publice excommunicari.