EPISTOLA LXVIII.
Cognato poterit nomine culpa tegi.
Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua sub paterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus personæ ignotæ sunt, et opinio personarum. Neque enim quia cohabitant, eosdem fornicari consequens est, quum possint Domino propitiante non esse quod fuerunt, et erratus præcedentes delere pœnitentia subsequenti. Verum si personæ suspectæ sunt, ad legitimam purgationem urgeri possunt: demumque pœna et absolutio consequetur, quum innocentia eorum in judicio apparuerit, aut reatus. Quod autem de juramento, quod secundum consuetudinem Lincolniensis ecclesiæ præstatur ab his qui ordinantur, adjecisti, non damnamus, quod a patribus qui in ea præcesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, quum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. Non itaque quod peccatum sit vovere sublimia, sed quia humana infirmitas “nititur in vetitum semper,” et quod non licet, etiam quum acerbissime urit, acceptat: sic et lege data subintravit et culpa, factumque, ut ait apostolus, supra modum peccans peccatum, quum illicitorum prohibitioni datæ legis accessit prævaricatio. Viderint auctores et fautores juramenti, quid fecerint. Utinam cesset prævaricatio, castitasque servetur, ut non ex delinquentium, præsidentiumque consensu, suscipiat vires peccatum, et negligentia vel malitia incrementum! De illo autem sacerdote,qui in fornicariæ abusum ecclesiæ bona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, caliceque inhabili et inepto redemptionis nostræ, indigne et periculose tractavit pretium: hoc præcipimus, ut eum severitate canonica corripias, ut in pœna unius multorum corrigantur errores. Sit itaque sollicitudinis tuæ attentius providere, ut in omnibus ecclesiis tibi commissis, pro facultatibus earum non modo argentei calices instaurentur, sed vestimenta, et omnia utensilia sacri ministerii sic reparentur, ut modo possit honeste Domino ministrari. In hac autem parte, non monachis, non canonicis, non alicui omnino personæ parcas, quin Domino de bonis suis honoris primitiæ persolvantur, et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam suam, sic commissam sibi honorabit ecclesiam. Lincolniensis vero sacerdos, si in judicio culpæ, quæ in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et quod illa quæ ei pepererat, sine confessionis aut communionis participatione decesserit, et deinde, ut Christianam haberet sepulturam, in ecclesia fecerit purificari, tam diu secundum statuta patrum ordinis sui administratione privetur donec ipsum condigna pœnitentia, quantum ad humanum spectat examen, constet veniam meruisse. Sed et capellanus ejus eidem pœnæ subjaceat, nisi suam condigne valeat innocentiam declarare. Eoque, si purgatio præstanda est, magis videtur hic onerandus, quo minus meruit habere fidei, dum confessioni propriæ visus est reluctari. Et quidem ejus est mortuum solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare, et qui potestatis hujus arbitrium discipulis contulit super terram, hanc speciali privilegio divinæ majestatis in cœlis retinuit dignitatem. Cæterum, dilecte in Domino fili, ea cautelæ diligentia versare in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam delinquentium,sed, quod pastorem decet, quærere salutem animarum. Nosti siquidem quod et seculi leges eos acerbissime puniunt, lege Julia repetundarum, qui in faciendis ex officio, vel non faciendis, sordidum sectantur lucrum. Sed et canones prælatis omnibus ordinis et officii sui periculum infligunt, qui interdictum subjectis officium pretio accepto aut promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glorificetur Deus, et tuum ministerium honoretur, excute manus tuas a sordibus et calumniis, ne officium judicis, quod tibi a Domino commissum est, negotiationis species videatur.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.